De Ulixis erroribus

Caput I

Urbem Troiam a Graecis decem annos obsessam esse, satis constat : de hoc enim bello Homerus, maximus poetarum Graecorum, Iliadem, opus notissimum, scripsit. Troia tandem per insidias capta, Graeci longo bello fessi domum redire maturaverunt. Omnibus igitur ad profectionem paratis naves deduxerunt et tempestatem idoneam nacti magno cum gaudio solverunt.

Erat inter primos Graecorum Ulixes quidam, vir summae virtutis ac prudentiae, quem dicunt nonnulli dolum istum excogitasse, per quem Troiam captam esse constat. Hic regnum insulae Ithacae obtinuerat et paulo antequam cum reliquis Graecis ad bellum profectus est puellam formosissimam nomine Penelopen in matrimonium duxerat. Nunc igitur cum iam decem annos quasi in exsilio consumpsisset, magna cupidine patriae et uxoris videndae ardebat.

Caput II

Postquam tamen pauca millia passuum a litore Troiae progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est, ut nulla navium cursum tenere posset, sed aliae alias in partes disicerentur. Navis autem, qua ipse Ulixes vehebatur, vi tempestatis ad meridiem delata, decimo die ad litus Libyae appulsa est. Ancoris iactis, Ulixes constituit nonnullos e sociis in terram exponere, qui aquam ad navem referrent et qualis esset natura eius regionis cognoscerent.

Hi igitur e navi egressi imperata facere parabant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolis obviam facti ab iis hospitio accepti sunt. Accidit autem ut victus eorum hominum e miro quodam fructu quem lotum appellabant paene omnino constaret. Quem cum Graeci gustassent, patriae et sociorum statim obliti se confirmaverunt semper in ea terra mansuros ut dulci illo cibo in aeternum vescerentur.