De Argonautarum fabula

Caput I

Erant olim in Thessalia duo fratres, quorum alter Aeson, alter Pelias appellatus est. Horum Aeson primum regnum obtinuerat; at post paucos annos Pelias, regni cupiditate adductus, non modo fratrem suum expulit, sed etiam in animo habebat, Iasonem, Aesonis filium, interficere. Quidam tamen ex amicis Aesonis, ubi sententiam Peliae intellexerunt, puerum e tanto periculo eripere constituerunt.

Noctu igitur Iasonem ex urbe abstulerunt et cum postero die ad regem rediissent, ei renuntiaverunt puerum mortuum esse. Pelias, cum haec audivisset, etsi re vera magnum gaudium percipiebat, speciem tamen doloris praebuit et quae causa esset mortis quaesivit. Illi tamen, cum bene intellegerent dolorem eius falsum esse, nescio quam fabulam de morte pueri finxerunt.

Caput II

Post breve tempus Pelias, veritus ne regnum suum tanta vi et fraude occupatum amitteret, amicum quendam Delphos misit, qui oraculum consuleret. Ille igitur quam celerrime Delphos se contulit et quam ob causam venisset demonstravit. Respondit oraculum nullum esse in praesentia periculum: monuit tamen Peliam ut, si quis veniret calceum unum gerens, eum caveret.

Post paucos annos accidit ut Pelias magnum sacrificium facturus esset: nuntios in omnes partes dimiserat et certum diem conveniendi dixerat. Die constituto magnus numerus hominum undique ex agris convenit: inter alios autem venit etiam Iason qui a puero apud Centaurum quendam vixerat. Dum tamen iter facit, calceum alterum in transeundo nescio quo flumine amisit.

Caput III

Iason igitur, cum calceum amissum nullo modo recipere posset, altero pede nudo in regiam pervenit: quem cum vidisset, Pelias subito timore adfectus est; intellexit enim hunc esse hominem quem oraculum demonstravisset. Hoc igitur iniit consilium. Rex erat quidam nomine Aeetes, qui regnum Colchidis illo tempore obtinebat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus olim ibi reliquerat.

Constituit igitur Pelias Iasoni negotium dare ut hoc vellere potiretur: cum enim res esset magni periculi, sperabat eum in itinere periturum esse: Iasonem igitur ad se arcessivit et quid fieri vellet demonstravit. Iason autem, etsi bene intellegebat rem esse difficillimam, negotium libenter suscepit.

Caput IV

Cum tamen Colchis multorum dierum iter ab eo loco abesset, noluit Iason solus proficisci: dimisit igitur nuntios in omnes partes, qui causam itineris docerent et diem certum conveniendi dicerent. Interea, postquam omnia quae sunt usui ad armandas naves comportari iussit, negotium dedit Argo cuidam, qui summam scientiam rerum nauticarum habebat, ut navem aedificaret.

In his rebus circiter decem dies consumpti sunt: Argus enim qui operi praeerat tantam dlligentiam praebebat, ut ne nocturnum quidem tempus ad laborem intermitteret. Ad multitudinem hominum transportandam navis paulo erat latior quam quibus in nostro mari uti consuevimus et ad vim tempestatum perferendam tota e robore facta est.

Caput V

Interea is dies appetebat quem Iason per nuntios edixerat et ex omnibus regionibus Graeciae multi, quos aut rei novitas aut spes gloriae movebat, undique conveniebant. Tradunt autem in hoc numero fuisse Herculem, Orpheum, citharoedum praeclarissimum, Theseum, Castorem et multos alios, quorum nomina notissima sunt.

Ex his Iason, quos arbitratus est ad omnia subeunda pericula paratissimos esse, eos ad numerum quinquaginta delegit et socios sibi adiunxit : tum paucos dies commoratus, ut ad omnes casus subsidia compararet, navem deduxit et tempestatem ad navigandum idoneam nactus magno cum plausu omnium solvit.

Caput VI

Haud multum post Argonautae, ita enim appellati sunt qui in ista navi vehebantur, insulam quandam nomine Cyzicum attigerunt et e navi egressi a rege illius regionis hospitio excepti sunt. Paucas horas ibi commorati ad solis occasum rursus solverunt : at, postquam pauca millia passuum progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est, ut cursum tenere non possent et in eandem partem insulae, unde nuper profecti erant, magno cum periculo deicerentur.

Incolae tamen, cum nox esset obscura, Argonautas non agnoscebant et navem inimicam venisse arbitrati, arma rapuerunt et eos egredi prohibebant. Acriter in litore pugnatum est et rex ipse, qui cum aliis decucurrerat, ab Argonautis occisus est. Mox tamen, cum iam dilucesceret, senserunt incolae se errare et arma abiecerunt : Argonautae autem, cum viderent regem occisum esse, magnum dolorem perceperunt.

Caput VII

Postridie eius diei Iason, tempestatem satis idoneam esse arbitratus, summa enim tranquillitas iam consecuta erat, ancoras sustulit et pauca millia passuum progressus, ante noctem Mysiam attigit. Ibi paucas horas in ancoris exspectavit; a nautis enim cognoverat aquae copiam quam secum haberent iam deficere: quam ob causam quidam ex Argonautis in terram egressi aquam quaerebant.

Horum in numero erat Hylas quidam, puer forma praestantissima; qui, dum fontem quaerit, a comitibus paulum secesserat. Nymphae autem, quae fontem colebant, cum iuvenem vidissent, el persuadere conatae sunt ut secum maneret; et cum ille negaret se hoc facturum esse, puerum vi abstulerunt.

Comites eius, postquam Hylam amissum esse senserunt, magno dolore adfecti, diu frustra quaerebant : Hercules autem et Polyphemus, qui vestigia pueri longius secuti erant, ubi tandem ad litus redierunt, Iasonem solvisse cognoverunt.

Caput VIII

Post haec Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt et postquam ad oppidum Salmydessum navem appulerant, in terram egressi sunt. Ibi cum ab incolis quaesissent quis regnum eius regionis obtineret, certiores facti sunt Phineum quendam tum regem esse. Cognoverunt etiam hunc caecum esse et diro quodam supplicio adfici, quod olim se crudelissimum in filios suos praebuisset.

Cuius supplici hoc erat genus. Missa erant a love monstra quaedam, specie horribili, quae capita virginum, corpora volucrum habebant. Hae volucres, quae Harpyiae appellabantur, Phineo summam molestiam adferebant ; quotiens enim ille accubuerat, veniebant et cibum appositum statim auferebant. Quae cum ita essent, haud multum afuit quin Phineus fame moreretur.

Caput IX

Res igitur in hoc loco erant, cum Argonautae navem appulerunt. Phineus autem, simul atque audivit eos in suos fines egressos esse, magnopere gavisus est. Sciebat enim quantam opinionem virtutis Argonautae haberent nec dubitabat quin sibi auxilium ferrent. Nuntium igitur ad navem misit, qui Iasonem sociosque ad regiam vocaret.

Eo cum venissent, Phineus demonstravit quanto in periculo suae res essent et promisit se magna praemia daturum esse, si illi remedium reperissent. Argonautae negotium libenter susceperunt et ubi hora venit, cum rege accubuerunt; at simul ac cena apposita est, Harpyiae cenaculum intraverunt et cibum auferre conabantur. Argonautae primum gladiis volucres petierunt; cum tamen viderent hoc nihil prodesse, Zetes et Calais, qui alis instructl sunt, in aera se sublevaverunt, ut desuper impetum facerent. Quod cum sensissent Harpyiae, rei novitate perterritae, statim aufugerunt neque postea umquam redierunt.

Caput X

Hoc facto, Phineus, ut pro tanto beneficio meritas gratias referret, Iasoni demonstravit qua ratione Symplegades vitare posset. Symplegades autem duae erant rupes ingenti magnitudine, quae a Iove positae erant eo consilio, ne quis ad Colchida perveniret. Hae parvo intervallo in mari natabant et, si quid in medium spatium venerat, incredibill celeritate concurrebant.

Postquam igitur a Phineo doctus est quid faciendum esset, Iason sublatis ancoris navem solvit et leni vento provectus mox ad Symplegades appropinquavit : tum in prora stans columbam quam in manu tenebat emisit. Illa recta via per medium spatium volavit et priusquam rupes conflixerunt incolumis evasit, cauda tantum amissa. Tum rupes utrimque discesserunt; antequam tamen rursus concurrerent, Argonautae bene intellegentes omnem spem salutis in celeritate positam esse summa vi remis contenderunt et navem incolumem perduxerunt. Hoc facto, dis gratias libenter egerunt, quorum auxilio e tanto periculo erepti essent: bene enim sciebant non sine auxilio deorum rem ita feliciter evenisse.

Caput XI

Brevi intermisso spatio, Argonautae ad flumen Phasim venerunt, quod in finibus Colchorum erat. Ibi cum navem appulissent et in terram egressi essent, statim ad regem Aeetem se contulerunt et ab eo postulaverunt ut vellus aureum sibi traderetur. Ille cum audivisset quam ob causam Argonautae venissent, ira commotus est et diu negabat se vellus traditurum esse.

Tandem tamen, quod sciebat Iasonem non sine auxilio deorum hoc negotium suscepisse, mutata sententia promisit se vellus traditurum, si Iason labores duos difficillimos prius perfecisset; et cum Iason dixisset se ad omnia pericula subeunda paratum esse, quid fieri vellet, ostendit. Primum iungendi erant duo tauri specie horribili, qui flammas ex ore edebant; tum, his iunctis, ager quidam arandus erat et dentes draconis serendi. His auditis, Iason, etsi rem esse summi periculi intellegebat, tamen, ne hanc occasionem rei bene gerendae amitteret, negotium suscepit.

Caput XII

At Medea, regis filia, Iasonem adamavit et ubi audivit eum tantum periculum subiturum esse, rem aegre ferebat. Intellegebat enim patrem suum hunc laborem proposuisse eo ipso consilio, ut lason moreretur.

Quae cum ita essent, Medea, quae summam scientiam medicinae habebat, hoc consilium iniit. Media nocte clam patre ex urbe evasit; et postquam in montes finitimos venit, herbas quasdam carpsit; tum suco expresso unguentum paravit quod vi sua corpus aleret nervosque conflrmaret.

Hoc facto Iasoni unguentum dedit : praecepit autem, ut eo die, quo isti labores conficiendi essent, corpus suum et arma mane oblineret. Iason, etsi paene omnes magnitudine et viribus corporis antecellebat, vita enim omnis in venationibus atque in studiis rei militaris constiterat, censebat tamen hoc consilium non neglegendum esse.

Caput XIII

Ubi is dies venit quem rex ad arandum agrum edixerat, Iason orta luce cum sociis ad locum constitutum se contulit. Ibi stabulum ingens repperit in quo tauri inclusi erant: tum portis apertis tauros in lucem traxit et summa cum difficultate iugum imposuit. At Aeetes, cum videret tauros nihil contra Iasonem valere, magnopere miratus est; nesciebat enim filiam suam auxilium ei dedisse.

Tum Iason omnibus aspicientibus agrum arare coepit; qua in re tantam diligentiam praebuit, ut ante meridiem totum opus confecerit. Hoc facto, ad locum ubi rex sedebat adiit et dentes draconis postulavit: quos ubi accepit, in agrum quem araverat magna cum diligentia sparsit. Horum autem dentium natura erat talis ut, in eo loco ubi insiti essent, viri armati miro quodam modo gignerentur.