Caput XIV
Nondum tamen Iason totum opus confecerat : imperaverat enim ei Aeetes ut armatos viros qui e dentibus gignerentur solus interficeret. Postquam igitur omnes dentes in agrum sparsit, Iason lassitudine exanimatus quieti se tradidit, dum viri isti gignerentur. Paucas horas dormiebat; sub vesperum tamen e somno subito excitatus rem ita evenisse, ut praedictum erat, cognovit: nam in omnibus agri partibus viri ingenti magnitudine corporis, gladiis galeisque armati, mirum in modum e terra oriebantur.
Hoc cognito Iason consilium quod dederat Medea non omittendum esse putabat; saxum igitur ingens, ita enim praeceperat Medea, in medios viros coniecit. Illi undique ad locum concurrerunt et cum quisque sibi id saxum, nescio cur, habere vellet, magna controversia orta est. Mox strictis gladiis inter se pugnare coeperunt et cum hoc modo plurimi occisi essent, reliqui volneribus confecti a Iasone nullo negotio interfecti sunt.
Caput XVII
Dum tamen ea geruntur, Argonautae, qui ad mare relictl erant, animo anxio reditum lasonis exspectabant: bene enim intellegebant id negotium summi esse periculi. Postquam igitur ad occasum solis frustra exspectaverant, de eius salute desperare coeperunt nec dubitabant quin aliqui casus accidisset.
Quae cum ita essent, maturandum sibi censuerunt, ut auxilium duci ferrent: et dum proficisci parant lumen quoddam subito conspiciunt mirum in modum inter silvas refulgens: et magnopere mirati quae causa esset eius rei ad locum concurrunt. Quo cum venissent, Iasoni et Medeae advenientibus occurrerunt et vellus aureum luminis eius causam esse cognoverunt. Omni timore sublato, magno cum gaudio ducem suum exceperunt et dis gratias libenter rettulerunt quod res ita feliciter evenisset.
Caput XVIII
His rebus gestis, omnes sine mora navem rursus conscenderunt et sublatis ancoris prima vigilia solverunt: neque enim satis tutum esse arbitrati sunt in eo loco manere. At rex Aeetes, qui iam ante inimico in eos fuerat animo, ubi cognovit filiam suam non modo ad Argonautas se recepisse sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hoc dolore gravius exarsit. Navem longam quam celerrime deduci iussit et militibus impositis fugientes insecutus est.
Argonautae, qui bene sciebant rem in discrimine esse, summis viribus remis contendebant: cum tamen navis qua vehebantur ingenti esset magnitudine, non eadem celeritate qua Colchi progredi poterant. Quae cum ita essent, minimum afuit quin a Colchis sequentibus caperentur neque enim longius intererat quam quo telum adici posset. At Medea, cum vidisset quo in loco res essent, paene omni spe deposita, infandum hoc consilium cepit.
Caput XIX
Erat in nave Argonautarum filius quidam regis Aeetae, nomine Absyrtus, quem, ut supra demonstravimus, Medea ex urbe fugiens secum abduxerat. Hunc puerum Medea constituit interficere eo consilio ut, membris eius in mare coniectis, cursum Colchorum impediret: pro certo enim sciebat Aeetem, cum membra fili vidisset, non longius prosecuturum esse: neque opinio eam fefellit: omnia enim ita evenerunt ut Medea speraverat.
Aeetes, ubi primum membra vidit, ad ea colligenda navem statui iussit: dum tamen ea geruntur, Argonautae non intermisso remigandi labore, mox, quod necesse fuit, e conspectu hostium remoti sunt neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Eridanum pervenerunt. At Aeetes nihil sibi profuturum esse arbitratus, si longius progressus esset, animo demisso domum revertit, ut fili corpus ad sepulturam daret.
Caput XX
Tandem post multa pericula Iason in eundem locum pervenit unde olim profectus erat. Tum e navi egressus ad regem Peliam qui regnum adhuc obtinebat statim se contulit et vellere aureo monstrato ab eo postulavit, ut regnum sibi traderetur : Pelias enim pollicitus erat, si Iason vellus rettulisset, se regnum el traditurum.
Postquam lason quid fieri vellet ostendit, Pelias primum nihil respondit, sed diu in eadem tristitia tacitus permansit: tandem ita locutus est. " Vides me aetate iam esse confectum neque dubium est quin dies supremus mihi adsit. Liceat igitur mihi dum vivam hoc regnum obtinere; tum, postquam ego e vita discessero, tu in meum locum venies." Hac oratione adductus Iason respondit se id facturum quod ille rogasset.
Caput XXI
His rebus cognitis, Medea rem aegre tulit et regni cupiditate adducta constituit mortem regi per dolum inferre. Hoc constituto, ad filias regis venit atque ita locuta est. "Videtis patrem vestrum aetate iam esse confectum neque ad laborem regnandi perferendum satis valere. Voltisne eum rursus iuvenem fieri ?" Tum filiae regis his auditis ita responderunt. " Num hoc fieri potest? Quis enim unquam e sene iuvenis factus est? "
At Medea respondit, " Scitis me medicmae summam habere scientiam. Nunc igitur vobis demonstrabo quomodo haec res fieri possit." His dictis, cum arietem aetate iam confectum interfecisset, membra eius in vas aeneum posuit et igne supposito aquae herbas quasdam infudit. Turn, dum aqua effervesceret, carmen magicum cantabat. Post breve tempus aries e vase exsiluit et viribus refectls per agros currebat.
Caput XXII
Dum filiae regis hoc miraculum stupentes intuentur, Medea ita locuta est. "Videtis quantum valeat medicina. Vos igitur, si voltis patrem vestrum in adulescentiam reducere, id quod feci ipsae facietis. Vos patris membra in vas conicite ; ego herbas magicas praebebo." His auditis, filiae regis consilium quod dederat Medea non omittendum putaverunt: patrem igitur Peliam necaverunt et membra eius in vas aeneum coniecerunt; nihil enim dubitabant qurn hoc maxime ei profuturum esset.
At res omnmo aliter evenit ac speraverant: Medea enim non easdem herbas dedit quibus ipsa usa erat. Itaque, postquam diu frustra exspectaverunt, patrem suum re vera mortuum esse intellexerunt. His rebus gestis, Medea sperabat se cum coniuge suo regnum accepturam esse: at cives, cum intellegerent quo modo Pelias periisset, tantum scelus aegre tulerunt: itaque lasone et Medea e regno expulsis, Acastum regem creaverunt.
Caput XXIII
Post haec Iason et Medea e Thessalia expulsi ad urbem Corinthum venerunt, cuius urbis Creon quidam regnum tum obtinebat. Erat autem Creonti fllia una, nomine Glauce; quam cum vidisset, Iason constituit Medeam uxorem suam repudiare eo consilio ut Glaucen in matrimonium duceret. At Medea, ubi intellexit quae ille in animo haberet, ira graviter commota, iureiurando confirmavit se tantam iniuriam ulturam.
Hoc igitur consilium cepit. Vestem paravit summa arte contextam et variis coloribus tinctam: hanc diro quodam infecit veneno, cuius vis talis erat, ut, si quis eam vestem induisset, corpus eius quasi igni ureretur. Hoc facto, vestem ad Glaucen misit : illa autem nihil mali suspicans donum libenter accepit et vestem novam, more feminarum, statim induit.
Caput XXIV
Vix vestem induerat Glauce, cum dolorem gravem per omnia membra sensit et post paulum diro cruciatu adfecta e vita excessit. His rebus gestis, Medea furore atque amentia impulsa filios suos necavit: tum magnum sibi fore periculum arbitrata, si in Thessalia maneret, ex ea regione fugere constituit. Hoc constituto, Solem oravit ut in tanto periculo auxilium sibi praeberet. Sol autem his precibus commotus currum quendam misit, cui dracones alis instructi iuncti erant.
Medea non omittendam tantam occasionem arbitrata currum conscendit itaque per aera vecta incolumis ad urbem Athenas pervenit. Iason autem post breve tempus miro modo occisus est. Ille enim, sive casu sive consilio deorum, sub umbra navis suae, quae in litus subducta erat, olim dormiebat. At navis, quae adhuc erecta steterat, in eam partem ubi Iason iacebat subito delapsa virum infelicem oppressit.
Caput XV
At rex Aeetes, ubi cognovit Iasonem laborem propositum confecisse, ira graviter commotus est : intellegebat enim id per dolum factum esse nec dubitabat quin Medea auxilium ei tulisset. Medea autem, cum intellegeret se in magno fore periculo, si in regia mansisset, fuga salutem petere constituit. Omnibus igitur ad fugam paratis media nocte insciente patre cum fratre Absyrto evasit et quam celerrime ad locum ubi Argo subducta erat se contulit.
Eo cum venisset, ad pedes Iasonis se proiecit et multis cum lacrimis obsecravit eum, ne in tanto discrimine mulierem desereret, quae ei tantum profuisset. Ille, quod memoria tenebat se per eius auxilium e magno periculo evasisse, libenter eam excepit et postquam causam veniendi audivit, hortatus est ne patris iram timeret. Promisit autem se quam primum eam in nave sua avecturum.
Caput XVI
Postridie eius diei Iason cum sociis suis orta luce navem deduxit et tempestatem idoneam nacti ad eum locum remis contenderunt, quo in loco Medea vellus celatum esse demonstravit. Eo cum venissent, Iason in terram egressus est et sociis ad mare relictis qui praesidio navi essent, ipse cum Medea in silvas viam cepit. Pauca millia passuum per silvam progressus vellus quod quaerebat ex arbore suspensum vidit. Id tamen auferre res erat summae difficultatis: non modo enim locus ipse egregie et natura et arte munitus erat, sed etiam draco quidam specie terribili arborem custodiebat.
At Medea quae, ut supra demonstravimus, medicinae summam scientiam habuit, ramum quem ex arbore proxima deripuerat veneno infecit. Hoc facto ad locum appropinquavit et draconem, qui faucibus apertis adventum exspectabat, veneno sparsit: proinde, dum draco somno oppressus dormit, Iason vellus aureum ex arbore deripuit et cum Medea quam celerrime pedem rettulit.
Iam Medaea novo succensa ab Iasone amore,
Et meliora videns, deteriora probat.
Auxiliumque Duci promittit ut aure secum
Vellera tam diro tutus ab hoste ferat.
Aesonides herbis sopit cantúque Draconem,
Arboris auricomae qui vigil acer erat.
Postmodò felici securus obambulat horto,
Aurea cumque sua vellere mala rapit.
Phasias appositis aris, coctisque venenis,
Ense ferit soceri languida membra sui:
Exhaustoque cruore, nouo mox sanguine venas
Replet, et hinc illi laeta iuuenta redit.
Dum Peliam natae senio morbisque grauatum
Interimunt, vitae spem melioris habent:
Illa super freto trans aera vecta dracone
Transsurgiit montem, Cygne sonore tuum.
Aegaei nun iuncta thoro, propinare Medaea
Huius dum gnato, mox aconita parat.
Proditur. inde fugâ sibi consuluisse putabat,
Nube tegit corpus cingitur arte suâ.