Pagina salutigera

Vos qui Latinae linguae studere necnon eam adhibere secundo iam anno pergere voluistis, quin libentissimo animo totaque pace denuo excipiamus...? 

Elementa ergo linguae iam vobis cum sint nota atque exercitationes linguae plurimas quas fecistis ante oculos positas habeatis, illud pulcherrimi ad vos hoc tempore nobis sit proponendum, ut, grammaticis rationibus aliquatenus superioribus mente vestra receptis, ad studium litterarum Latinarum eam intendatis mentem, qua praecipuos Latinos auctores quantum ita exiguo tempore poteritis cognoscere intellegere adamare valeatis...

Quo enim ex proposito si tempus intentioque vestra sat vobis fuerit diuturna, emolumentum fructusque statim apparebunt, quibus rebus nihil antea quod ad Latinitatem pertinens gustare valueritis placidius sapidius iucundius vobis videbitur.

Pergite enim percurrere quam incepistis viam, atque semper quam optime valeatis!



Ċ
Óscar Ramos,
28 sept. 2015 9:41
Ċ
Óscar Ramos,
28 sept. 2015 9:42