Salvi sitis salvaeque, lectores lectricesque suavissimi!
Ecce nos novae Cursus editionis qui vobis comportamus nuntios.
Nihil enim dulcius aptius utilius quam scholas Cursus coram audiendas vitamque Latinam communem una degendam quum esse credamus, nihilo minus non abs re si pauca eorum apud nos Matriri versantes quae ad Latinitatem vividam evenerunt quodam narremus ordine, unde usus quidam emolumentumque haud paucis idque e longinqua ratione hominibus intentis exoriri possit.
Oportet enim sciatis sextam huius Cursus editionem, quam ad adeundam fere centum octoginta Matritum convenerunt homines, die 20 mensis Augusti suum habuisse initium. Qua autem de re iam pridem illud felicissimum est notandum, plurimos enim numeratos esse inter participes iuveniores homines, sive viros sive feminas, bonis litteris necnon linguis Latinae Graecaeque operam dantes studiumque multum eis in provinciis collocantes, quam maximam esse credimus spem studia humanitatis apud nos renovandi restaurandi constabiliendi!
Gratissimum autem illud nobis fuit, quod sessione illa aditiali studiis Cursus auspicandis dicata, Antonio González Amador moderante, faustissimum amabilissimumque omnibus circumstantibus praebitum est concordiae unanimaeque mentis testimonium ad linguas Latinam Graecamque provehendas fovendasque quod attinet, utpote cum praesides Societatum Classicarum maioris notae apud nos Hispanos duarum, Societatis nempe Hispanae Studiorum Classicorum (SEEC) necnon Societatis Studiorum Latinorum (Selat), Iesus ille a Villa atque Iosephus María Maestre tanta usi sint doctrina benignitate humanitatis studio, qui suis ipsorum verbis momentum earum disciplinarum earumque rationis didascalicae efficacioris pondus liquide patefecerint.
Quibus enim habitis orationibus, aditialis Cursus acroasis partes Robertus Carfagni eo agressus est modo, ut tam luculentam quam utilissimam de recta via Latinae linguae docendi orationem habuerit, utpote qui eius rei multos annos iam sat expertus, cum scholis coram discipulis tum eis e longinquo universumque per rete agitandis voce ipsius vivida, clara distinctaque innixus splendide Latinissimeque talem methodum adhibere soleat.
Atqui hora iam fuit magistris Cursus magistraeque se ipsos exhibendi coramque participibus commendandi omnibus: ecce ergo, servato ordine commendationis, Georgius Tárrega, Franciscus Solano, Casparius Porton, Iustus Bailley, David González, Leonardus Rosa, Aloisia Aguilar, Robertus Carfagni. Quibus ei sunt addendi sodales Beatus Helvetius, Marius Díaz, Antonius Cantudo, Antonius G. Amador, Ioannes Rodríguez et Emmanuel Sierra, qui seminaria variorum argumentorum agenda curaverunt. Gratias plurimas omnibus!
Non solum autem scholae Latinae, quin etiam excursiones quoque lustrationesque quaedam eaedemque iucundissimae et salsi plenae doctrinaeque oblatae sunt: utputa eam, qua Vniversitas Complutensis eiusque praecipua aedificia visenda lustrandaque erat, alteram vero ad exhibitionem illam inscriptam De arte musica apud antiquas gentes, in aedibus Operis Fundati CAIXAFORVM dispositam, attingentem. Quarum vero lustrationum varii fuerunt mystagogi Latini: videas enim Ludovicam Blecua una cum Salvatore Bernet et Ansgario Legionensi consilium lustrandi sodalibus aperientes.
Cursus autem participes quum iam singuli singulos in greges gradusque sint distributi, occasio eis omnibus aliquid animi vitae studii eorum aperiendi data est, id quod gratissimum quibuslibet nostrum fuisse constat.
At sat verborum est! Campana -nonne auditis?- iam resonat! Ad scholas enim convocamur audiendas...! Ecce ergo Robertus ille Carfagni, qui quidem variis de argumentis, qua est doctrina humanitateque, allocuturus est ad multa disputanda proponendis. Nec argumenta illa flocii facienda parvove pretio fore videntur: de origine nempe sive de incunabulis hominum cultus et humanitatis pro Ciceronis conspectu; de Romanorum imperio, utrum legitimum fasque fuerit necne, tam Romanis quam peregrinis testibus inductis. Vnde enim ansa haud parva auscultantibus omnibus dabitur, qua freti disputationes eas sapidissimas controversiasque quasdam huius gregis sodales libentissimo sint instituturi animo...
De scholis Latinis a Roberto Carfagni traditis
De M. Tullio illo Cicerone auribus solis percipiendo necnon ore commentando
Quis enim nostrum, iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi virtute et consilio praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni dissupatos unum in locum congregarunt eosque ex feritate illa ad iustitiam atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatem, quas publicas appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt, tum domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano moenibus saepserunt. Atque inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumus exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur; iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. CICERONIS Pro Sestio, 42, 91-92
…Fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant, nondum divinae religionis, non humani officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus.
Quo tempore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materia esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos. CICERONIS De inventione, 1, 2-3
De Romano imperio pro Romanorum exterarumque gentium conspectu
quid iusti dicendum sit?
Quid enim Galli hac de re sensisse viderentur...?
At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis gereretur, concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem.
Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo. Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitia, non virtus, paulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant. 6 Atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem: 7 sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitavimus. 8 Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? 9 Nolite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere. 10 An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis?
Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis? 11 Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus appropinquare eorum adventum; cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur. 12 Quid ergo mei consili est? Facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt.
13 Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. 14 Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt. 15 Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt. 16 Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus commutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute." CAESARIS De bello Gallico, VII, 77.
Quid autem Asiani...?
EPISTVLA MITHRIDATIS
1 Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur considerare debent liceatne tum pacem agere, dein quod quaesitur satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum sit. 2 Tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, [ni] egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. 3 Atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. 4 Ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet, mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua componas.
5 Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum; qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur amicitiam simulantes. 6 Ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est. 7 Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. 8 Eumenen, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem: post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque impio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere. 9 Asia ab ipsis obsessa est, postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.
10 Nam quid ego me appellem? Quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. 11 Atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque spolium regis Antiochi recepi et Graeciae dempsi grave servitium. 12Incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito impedivit, illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses impugnati semel iam neque finem nisi excidio habituri.
13 Equidem cum milhi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Chalcedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. 14 Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. Ita, sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum, naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi.
15 Restituto deinde apud Cabiram exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis, inopia rursus ambos iucessit; illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum, ego vastis circum omnibus locis, in Armeniam concessi; secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.
16 Nunc, quaeso, considera nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum, an finem belli futurum putes? Scio equidem tibi magnas opes virorum armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem ab illis ad praedam peteris. Ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo, parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quo neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus.
17 An ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? Neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum, coniuges, agros, imperium? Convenus olim sine patria, parentibus, pestem conditos orbis terrarum, quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios, amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant.
18 Namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt, nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices affuturi. 19 Tu vero, cui Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas? 20 Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti. 21 Per hunc morem extinguent omnia aut occident . . . quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. 22 Teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones gentium oppressisse. 23 Quod uti facias moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.
Quid vero Afri...?
[8] Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maximam virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum.
[81] Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt. Ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi animum oratione accendit: Romanos iniustos, profunda avaritia, communis omnium hostis esse; eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, libidinem imperitandi, quis omnia regna adversa sint; tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opulentissimus videatur, ita Romanis hostem fore. SALLVSTII Bellum Iugurthinum 8, 81.
Quid tandem Britanni...?
Nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant. Iamque super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc modum locutus fertur:
"Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et universi co[i]stis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana. Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. Nos terrarum ac libertatis extremos recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est; sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non Oriens, non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre trucidare rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt, pacem appellant.
"Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur; coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera et contumelias conteruntur. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. Ac sicut in familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur; neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus salus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos integri et indomiti et in libertatem, non in paenitentiam [bel]laturi; primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit.
"An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace lasciviam adesse creditis? Nostris illi dissensionibus ac discordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt; quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis. Metus ac terror sunt infirma vincla caritatis; quae ubi removeris, qui timere desierint, odisse incipient. Omnia victoriae incitamenta pro nobis sunt: nullae Romanos coniuges accendunt, nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria aut alia est. Paucos numero, trepidos ignorantia, caelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, clausos quodam modo ac vinctos di nobis tradiderunt. Ne terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsa hostium acie inveniemus nostras manus: adgnoscent Britanni suam causam, recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos ceteri Germani quam nuper Usipi reliquerunt. Nec quicquam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia. Hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae servientium poenae, quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc campo est. Proinde ituri in aciem et maiores vestros et posteros cogitate.' TACITI Agricola, 29-32.
De Vniversitatis Complutensis lustratione
Quum autem Cursus scopus tam illud gratum quam utile spectare videatur, quin excursiones quasdam locis illis scitu dignis lustrandis amici sodalesque fecerint fieri non potuit. Videte ergo, lectores suavissimi, amicos nostros vestigiis humanistarum insistentes eorum, qui multam mansuetiorum Musarum lucem in Hispaniam olim induxerint, Complutensem Vrbem eiusque Vniversitatem adeuntes intrantes lustrantes mirantes, idque eo modo, ut monumenta varia splendidissima quaecumque, lingua Latina adhibita Latinissimo condiverint sale saporeque!
Ecce autem mystagogi qui Vniversitatem Complutensem ceteris sodalibus exhiberi bene voluerunt:
Salvator, Catalaunicus; Ansgarius, Legionensis; Iosephus, Valentinus; Paula Pellicer, Valentina; Miguel Ángel Ávila, Granatensis; Miguel Ángel Atanasio, Mexicanus, adoptione Valentinus; Guillielmus medicus, adoptione, ut verbis eius utar, Valentinus; Alba "Versipuella", Malacitana; Anne e Vasconibus; María Ibáñez, Valentina; Kevin, Valentinus; Carolus, Valentinus; Paulus, Valentinus; Ismael, Fortunatus. Qui quidem omnes, tres autem in greges divisi, hac ratione muneri exhibendi fungendo hisceque servatis stationibus operam dederunt Latinissimam:
Frons / Peristylum S. Tomae a Vilanova
Peristylum Philosophorum
Aula Magna/ Peristylum Trium Linguarum
De Salvatore nostro iure meritoque gratulando et honorando
At iam ad Salvatorem veniamus illum! Quid? Salvator quis sit aliquis roget? Vnde enim remotissimus gentium iste rogaturus venerit ignarus quum talis videatur? De Salvatore Bernet illo loquor, qui quidem multis nominibus celebrandus nobis honorandusque putatur. Nam decanus apud nos Hispanos qui numeretur magister Oerbergianae methodi inter secutores, indefessus Latinitatis fautor defensorque, non solum Circulum Latinum abhinc aliquot annos condidit Conchensem, quin etiam velis remisque usque eo operam CAELI Cursui ordinando multos annos dedit, qui lustrationes varias variis annis Latinas faciendas doctissima moderatus est mente amabilissimoque ornaverit animo cordeque. Adde autem illud, quod noster, quum rude nuper donatus e lyceo suo evasisset atque a munere scholastico post magis quam quadraginta annos functus esset destitutus, iure meritoque ut gratularetur nemo nostrum non consensit. Vnde ea exorta est celebratio, quam infra imaginibus quibusdam aspicere possitis.
Et iam -proh dolor- nobis est abeundum! Illud autem mihi restat, ut quam primum huius Cursus orationis valedictoriae -quam enim orationem coram audire eique in oeco deversorii adesse mihi non licuit- ad me veniant testimonia, id est photographemata quaedam aliaque simillima, paginae huic prae oculis quam habetis, lectores suavissimi, me esse impositurum promitto.
Valeatis interdum quam optime, atque ad proximam vos omnes Cursus editionem adeundam convocari pulchre sciatis...! Nonne praeconis vocem vestras ad aures suaviter resonare auditis convocantem...?
Ansgarius Legionensis