Salvi sitis salvaeque plurimum, amici amicaeque omnes, quibus cordi Latinitas est, eaque vivida, remque enim publicam qui fovetis litterarum!
Actum est! Ad finem enim CVRSVS pervenit suum! Quod, fateamur oportet, non multis sine participum plurimum lacrimis factum est, siquidem consideres quanta cum delectatione utilitate humanitate saleque multo sparsae res quaelibet apud nos septem intra illos dies processerint: nam oculos si posueris tuos memoriamque refricatam primum in scholis exagitatis, dein in seminariis peractis, tum in lustrationibus completis, denique in vita communi tota Latine exacta nihil mirum absque dubio ullo stupebis plurimum. Adde quoque illud, quod plus quam centum et septuaginta cum numerati sint cursus participes, eo vitam placidam serenamque degimus quo nihil melius fingi possit, calores autem e Matritensi caelo ardentissimos exorientes si excipias…!
Brevissimam ergo his diebus rerum actarum mihi narraturo relationem, hoc offertur initium, ut inde scilicet a die 21 incipiam, die nempe Lunae, quo, omnibus iam sodalibus in deversorio congregatis, in eius aula magna orationes habitae sunt studiis auspicandis.
Quarum enim orationum tres inter eos illustrissimos homines sive Latinitatem apud nos Hispanos foventes sive rei publicae operam dantes fuerunt auctores, Iesus nempe A VILLA, professor cathedrarius linguae Graecae in Vniversitate Autonoma, quam vocant, Matritensi, idemque Societatis Hispanae Studiorum Classicorum (SEEC litteris compendiariis) praeses maximus; Aemilius ille A RÍO SANZ, professor linguae Latinae in Vniversitate Rivogiensi, qui homo versutus multifariusque cum sit, munere rei publicae gubernandae functus alia uno eodemque tempore negotia curare videtur: quin etiam, emissionem illam radiophonicam VERBA VOLANT inscriptam, qua singulis hebdomadibus de Latina verborum quorumlibet Hispanorum origine rebusque ad cultum et humanitatem antiquorum multis inmixta noster tractat, idque dissertissime, quis tam a bonis litteris ita est alienus quin noscat? Quod vero ad tertium attinet hominem, Antonium nempe MAILLO, Latinitatem is haud minus amare quam rei publicae curam dare utrique studere creditur.
Quibus trium illorum orationibus habitis, illud eorum verbis luce clarius patefactum est, temporibus nostris nos eo modo ad cultum et humanitatem mansuetioresque Musas servandas colendas provehendas urgeri atque excitari, quin remis omnibus velisque operam dare struenissimam primoque agmine pugnare confertissimo desinere neque ab hoc principalissimo maximique momenti negotio abdicare nobis liceat, dummodo bonarum litterarum facem insigneque, unde res humanae clariores humanioresque fiant, iunioribus necnon successoribus nostris tradi vellemus.
Insequenti autem die, die nempe Martis 22 numero calendario signato, inde a prima hora scholae iam fuerunt plurimae eaedemque Latinissimae: videas enim quos et quales quantosque habuerimus magistros magistrasve: PhDrx. Aloisiam AGUILAR, Lyceum El Puig (Hispania) ; André ANTUNES, Vniv. Stud. do Minho (Portugal) ; Iustum BAILEY, Indwelling Language (Civitates Americae Foederatae), Robertum CARFAGNI, Schola Latina (Italia); Alessandro CONTI, Lyc. Guarino Veronese (Italia) ; David GONZÁLEZ, Collegium Latinitatis (España) ; Casparium PORTON, Addisco G & L (Batavia) ; PhDr. Georgium TÁRREGA, Vniversitas Studiorum Valentina (Hispania). Qui omnes, octonos cum participes sint distributi in greges eosque ad ternos attingentes gradus, singuli singulos curarunt greges edocendos, erudiendos, delectandos, maximo animi ardore studioque ad Latinitatis flagrantissimum amorem discipulos discipulasque singulos perducendos.
Gratia autem, illud dicendum oportet multum, et humanitate moderatorum lycei illius nomine IES ORTEGA Y GASSET, scholae eius in auditoriis scholasticis exagitatae sunt omnes: tanta enim fuit hoc anno cursus participum frequentia, ut deversorium non tam capax quo omnes reciperentur homines fuisse visum est!.
Quibus de rebus his, quas infra, lector dulcissime, imagenes conspicere potes, exempla affero varia (illud hac de re plurimum doleo, quod solas eas, quarum ipse participavi praelectionum scholarumve, imaginibus moventibus quibusdam excipere valui…!, ceterarum autem scholarum photographemata pauca hac taeniola esse amplexa volui). Quibus enim scholis ea sunt addenda seminaria, variis de speciosissimis necnon utilibus valde rebus tractantia, quae unoquoque die vesperi habita sunt, quorum testimonio pauca mihi photographemata restant imponenda.
Quod autem ad scholas pertinet coram me exagitatae quae fuerunt, si quis forte de earum roget argumento, ecce: Robertus ille Carfagni tum multa de Lucretii opere DE RERVM NATVRA inscripto deque philosophia Epicurea, quam vocant: vi ipsius virtuteque apud nos nostraque ad tempora toleranda quantum valeat; Georgius Tárrega dein de colloquiis variis inter nos serendis, quibus, exempli gratia, multa quae patimur nostra aetate discrimina calamitatesque earumque originem aliaque istius farinae simillima disputaremus, una cum brevissima addiuncta de Catilina illo eiusque indole descriptione; Iustus denique Bailey de Ovidii illius poemate quodam fama clarissimo libro ARS AMATORIA inscripto quod continetur, necnon de loco quoque illo notissimo, quo Eutropius Pyrrum ducem eximium Epirotarum rectis describit verbis, qua sunt magistri eruditione doctrina gratia multoque sale pollentes lautissimis omnibus in sessionibus allocuti sunt verbis Latinissimisque sermonibus.
Robertus Carfagni T. Lucretii Cari DE RERVM NATVRA
Georgius Tárrega de Sallustio illo suas agitans scholas
Cum autem a Georgio illo magistro Tárrega ut brevissimam eam componeremus relationem, qua de operis illius a Sallustio conscripti Bellum Iugurthinum inscriptione argumento discipuli omnes hoc in gradu versantes iussi simus, eamque talem, quae mentem genusque Sallustianum scribendi quantum fieri possit redoleret, ecce Marte Minervaque iuvantibus hanc optimo magistro tradidi humillimam compositionem considerandam, purgandam, castigandam valde:
Robertus Carfagni De M. Tulii Ciceronis PRO CAELIO oratione
Iustus Bailey P. Ovidii Nasonis De Pasiphae illa et tauro quodam decepto (ARS AMANDI)
Iustus Bailey De utraque imagine mythologica commentanda
Iustus Bailey De Pyrrho illo apud Flavium Eutropium (BREVIARIVM HISTORIAE ROMANAE)
Et iam ad lustrationes veniamus illas! Quid? Nonne sciebatis, lectores dulcissimi, nos qui in CAELO illo Matritensi iam aliquot annos inter caelestes suavitates et delicias dulcedinesque plurimas commoramur eisque versantes in rebus haud parum delectamur, non tantum libris aut scholis, sed etiam Museis aliisque provinciis ubi Musae illae mansuetiores domicilum habent diutunum operam dare solitos esse?
Quin etiam, lustrationes eae, quas bifaria fecimus ratione, inter maiores, si multorum est credendum opinioni, numeratae sunt eius cursus deliciae gustandae suavioresque. Quas enim ad faciendas lustrationes duas provincias sat alienas loco, proximas vero valde argumento, sodales, amici amicaeque petiverunt.
Mercurii enim et Veneris diebus post prandium modo duosque in greges participes divisi, alii Museum Pratense, alii Opus Fundatum CAIXAFORVM suos rexerunt pedes, ut tabulas pictas necnon reliquias vestigiaque antiqua utroque in loco asservatas, ope ducum quorundam sive mystagogorum auxilioque, dum lustrabunt, Latinis auscultarent verbis explicatas enucleatasque.
Quod ad Museum illud attinet, quo mirificus is colligitur ostenditurque tabularum pictarum thesaurus, eas inviserunt visitatores tabulas quasdam, quibus lemma sive argumentum de rebus gestis Romanorum summo artificio depictis fuit; quod vero ad alterum Museum vestigiis reliquiisque Graecorum antiquorum prostantibus multis oculi erant alliciendi trahendique spectatorum: agebatur enim de marmoreis illis figuris et caelaturis, vasibusque fictilibus eis, quae inter eius artis exemplaria summa post hominum memoriam reputata sunt. Quae quidem omnia, cum ex Museo Britannico aliis in terris exhibenda ut ex aedibus suis educerentur primum licitum fuerit, genium Graecorum indolemque omnino pronum bellis et rixis certaminibusque hoc genus continuatis ineundis spectatoribus quibuslibet liquide prae se tulerunt dilucideque praebuerunt.
Quibus enim de rebus, si fusius scire voles, hanc inspicias pelliculam infra.
Apud Museum Pratense necnon Opus Fundatum CAIXAFORVM
lustrationes Latinae fuerunt singulae
Quo autem facilius aptius commodius iucundius lustrationis eam nobis Salvatori Ansgarioque confissam a moderatoribus quae fuit partem curandam faceremus, eas ambo pro virili descripsimus pagellas, quibus reliquiis antiquissimis explicandis palamque vestigiis coram omnibus sodalibus praebendis optimam inveniremus rationem aptissimamque ei occasioni datae methodum adhiberemus. Quae omnes hic infra offeruntur pagellae.
Quae enim spectabilia lustrans sodalibusque dum praebebam haud semel illud Platonis, in opere eius De Legibus, in mentem subiit meam…
τὸ νικᾶν αὐτὸν αὑτὸν πασῶν νικῶν πρώτη τε καὶ ἀρίστη.
At iam ut finem faciamus oportere videtur! Illud tristissimi aerumnisque plurimis dignum mihi hoc loco narrandum est, lector dulcissime! Vtpote enim cui ad finem cursus usque permanere Matritique diutius commorari non contigit, quam plurimis potui amicis sodalibusque valedictis, mihi abeundum eo modo fuit, qui orationem valedictoriam a Iusto illo Bailey habendam auscultare proh dolor non possim. Quam enim sub lemmate De sermone Latino cotidie colendo agendam, multi alii amicorum sodaliumve nihil dubito proximis diebus melioreque splendidioreque mea Latinitate praediti quin sint narraturi. Quod ad me, hactenus sufficit: illud Epicuri prae oculis tenete vestris multorumque philosophorum, nequid oportere esse nimium…
Gratissimum mihi fuit -sciatis bene- omnes vestrum convenire: grates perplurimas magistris tam doctis, moderatoribus cursus tam sedulis, amicis omnibus sodalibusque ita humanis ago. In proximum ergo annum valeatis quam optime Matritum rursus conventuri: vera enim in CAELO nos exspectat et semper exspectabit LATINITAS!
Ansgarius Legionensis