DE PRIMA CVRSVS EDITIONE ANNO 2013 CELEBRATA

Ecce ad Cursum adeundum sumus convocati!

Caelum Nuntium by Agamador

...qui enim Cursus ea a moderatoribus est dispositus ratione persequendi...

Caeli Rerum Ordinatio 2013 by Óscar Ramos Rivera

Participum parvus non fuit numerus, quos hic supellectilem accipientes ad cursus lectiones persequendas vides...

Michael ille de Albrecht, notissimus qui fama totum per orbem terrarum Latinae linguae fautor canitur, lectionem eam cursus aditialem habendam bene voluit.

Ecce pagellae nonnulla, quas inter participes distributas magno in inceptum assequendum usui fuisse nemo negavit.

De dicendi arte by Óscar Ramos Rivera

Professor Rutgarius Niehl ea qua est doctrina humanitatique immixta perplurima iucundissimas de arte dicendi apud Romanos aliisque de quibusdam exagitavit scholas, easque totas Latinas...

Quo de argumento discipulis erudiendis adhibito, ecce opusculum minimum a professore cum discipuli facere sint rogati, specimen offero meum, cuius de asperitate necnon incondita natura formaque iam multam dare debeatis veniam...!

De Minima Secundum Ciceronis Rationem Mentemque Oratiuncula Componenda by Óscar Ramos Rivera

Finis coronat opus, ut aiunt!, Ecce ad finem cum pervenissemus, orationes postremae eaedemque valedicendi causa sunt habitae, quibus ad proximum Aestivum Cursum adeundum faustissimo omine gratissimoque animo invitamur...!