PAGINA SALVTIGERA

Exspectatissimi vos, Latina lingua quibus est cordi, nostrae linguae adamatores quilibet estis, ad nos venistis!

An vos quoque Cursui Latinitatis eique viva ratione interesse velletis...? Haud aliter quando de nobis factum esse fatemur, qui a Cursus humanissimis moderatoribus convocati, quo longius latiusque in lingua nostra exercitanda callendaque idque vivida quadam ratione usi progredi licuerit mirum in modum sumus experti...

Veniatis ergo quam primum, pudorem deponite quemlibet -quae ita timendi sit causa?- sermones Latinos, brevissimi inconditissimique qui initio sint, modo serere temptate!: illa enim luce clarior mox mox splendebit sententia, incipere scilicet dimidium esse!.

Pancratice valeatis!

Ansgarius Legionensis