TESTUAK 21-22

ENEAE PROGENIES

1.-Post mortem Aeneae, Ascanius, eius filius, novem urbem, quae appellata est Alba Longa, sub monte Albano condidit. Ascanii progenies multos annos Albae regnare potuit. . Proca rex, cum duos filios procreavisset, Numitori primogenito regnum dare volebat, sed Amulius, minor natu, Numitorem e regno pepulit.

2.- Preterea stirpem virilem eius fratris interfecit et unam Numitoris filiam vestalem designavit. Vestales, cum virgines esse deberent, filios habere non poterant, sed Numitoris filia gemellos e Marte genuit. Amulius eam punivit ac iussit pueros in Tiberim proiecere.

3.- Aqua autem pueros in sicco destituit. Lupa cum puerilem vagitum sensisset, ex montibus decurrit ac pueris mammas praebuit. Deinde pastor infantes invenit, secum duxit et educavit. Pueri appellati sunt Romulus et Remus.

4.-Romanum imperium a Romulo, qui urbem exiguam in Palatino colle condidit, exordium habet. Romulus urbem maximam facere volebat, sed incolae deerant. Cum ipse et populus uxores non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas gentes.

5.- Multi convenerunt, maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Cum spectaculi tempus fuit, cum signum a Romulo datum esset, virgines raptae sunt et bellum coepit.

6.-Post Romuli mortem , Numa Pompilio rex creatus est, qui bellum nullum gessit et non minus quam Romulus civitati praefuit. Huic sucessit Tullus Hostilius, qui, cum bella reparavisset, urbem ampliavit. Post hunc Ancus Marcius suscepit imperium. Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit, qui ludos romanos instituit. Tarquinius Superbus, cum Servium Tullium occidisset, septimus et ultimus regum fuit.