C. Iulium Caesarem Romae anno C a. Ch. n. a nobilissima familia eaque aliquatenus iam in penuriam delapsa fuisse natum sat constat. Tradunt ipsum a deae Veneris nepote Iulo suam originem trahendam voluisse. Cum magno animo vividissimoque fuisset ingenio, hunc sibi proposuit vitae scopum, ut primus semper inter aequales evadere possit. Ad eam enim praevalentiam persequendam, studiis maxima cura ab eo data, cursum iniit honorum tali autem voluntate animoque adhibitis, ut a quaestura incepta mox altissimos gradus festinanter adipisci valuerit.
Commentarii de bello Gallico
Narrant bella, quae Caesar septem continuis annis in Gallia gessit. Septem libris continentur, quorum singuli singulorum annorum res gestas complectuntur.
Summarium
Liber primus: Anno LVIII a. C. n. Caesar in Galliam profectus, bellum Helvetiis primum intulit, qui, cum in patria inopia premerentur, ex angustis finibus exire ac Gallia potiri statuerunt, quare, monte Iura superato, per valles fluminis Araris in Galliam irruperunt. Caesar, cum eos apud oppidum Bibractem, inter Ararem et Ligerim situm, gravi proelio concidisset, contra Ariovistum, Germanorum regem, qui, Rheno transacto, proxima Galliae loca occupaverat, contendit, quem devictum iterum flumen transire et in patriam redire coegit.
Liber secundus: Proximo anno omnes Belgas contra populum Romanum coniuravisse ex litteris Labieni certior factus, eos primum flumen Axonam transeuntes, deinde patriam repetentes de improviso celeriusque omni opinione agressus, ingentem eorum caedem edidit.