De indole Latinarum litterarum, quid dicendum sit?
Latinas litteras proprias et suas fuisse nonnulli fuerunt qui negavissent. Eis enim exprobrabant illud, quod nihil nisi merum exemplar Graecarum litterarum essent, maxima atque validissima pollentia et invassione perspecta, qua Graecus cultus in Romanam civitatem intravisset
.Nunc autem temporis raro qui talia defendat invenire possis: Romani re vera multa e Graecis quod ad cultum et humanitatem attinet sumpserunt, tali autem modo ut semper atque ubique acetum et saporem et odorem Latinissimum percipere valeamus…Agitur ergo de litteris reapse Latinis, multis elementis a Graeca gente provenientibus inmissis acceptisque
Adde quoque illud, ut Romani Graecum thesaurum eo acceperunt animo, ut quam primum poterunt, scriptores illos Graecos non solum imitari vel exaequare possint, immo vero superare atque vincere, aemulatione ea adhibita, qua usos numquam se negavisse patet.
Utrum Latinae an Romanae litterae proprius sint dicendae?
Si quis libros ad litteras antiquas reperire velit, statim in hanc veniet quaestionem de Romano cultu versantem, utrum Latinas eas an Romanas appellare debeat, quas omnes Latine scriptas esse videt. Quarum enim maximam partem, libris incriptis DE HISTORIA LATINARVM LITTERARVM amplectam videmus. At libro aperto paginisque nonnullis evulsis, statim vides auctorem Romanos tantummodo scriptores antiquos qui abhinc multos floruerunt annos, neque universos ceteros qui post hominum memoriam Latina scripserunt lingua tractavisse! Cur ergo librum ad Latinos neque ad solos Romanos celebrandos auctor destinaverit?
Quoquo est modo, illud pro compertum est habendum, quod tota per hominum tempora scriptores Latinos fuisse, idemque tales, qui exculti atque eruditi satis cum fuerint et sint, optimam adhibuisse et adhibere vel nostra aetate Latinitatem credamus.
De generibus eis, quibus Latinae litterae congeri possint
De hac re cogitanti cuidam, minima est difficultas proponenda: en aspice: genera enim litterarum eadem esse videntur atque ea in solo Graeco iampridem nata atque exculta quae fuerunt, una autem exceptione facta, saturam illam, quam Quintilianus ipse splendidissime atque secundum ius totam nostram (Romanorum scilicet) habendam credat.
De novitate ulla ad litteras quod attinet a Romanis repetenda
Praeter saturam eam, de qua supra modo narravimus, restat illud adhuc dicendum, Romanos suas habuisse comoedias, Plautinas dico, quibus simile vix apud Graecos quicquam invenire possis. Nec aliter de Catulli operibus deque Horatio profitendumst. Quin etiam elegia Romana, cuius Tibulus et Propertius maxima sunt specimina, sat fuisse propria putatur. Sed curandum speciatum illud est, ut litterae Romanae, quas dicimus, sapore illo ita meridionali salsae atque conditae sunt, ut statim ac Romanum offendis auctorem, quis tam caecus illepidusve erit quin Romanam gentem vitamque intravisse agnoscat...?