De textibus Latinis humanitatem post hominum memoriam praebentibus
De L. Annei Senecae philosophi textibusNon exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus...
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aeui gignimur, quod haec tam uelociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant. Inde illa maximi medicorum exclamatio est: "uitam breuem esse, longam artem".
Non exiguum temporis habemus, sed multum perdidimus. Satis longa uita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur; sed per luxum ac neglegentiam diffluit, Ita est: non accipimus breuem uitam sed fecimus, nec inopes eius sed prodigi sumus.
La mayor parte de los hombres, Paulino, se queja de la naturaleza, culpándola de que nos haya criado para edad tan corta, y que el espacio que nos dio de vida corra tan veloz. De donde la ordinaria exclamación de los médicos, “la vida es corta y la ciencia larga” (de adquirir). El tiempo que tenemos no es corto; pero perdiendo mucho de él, hacemos que lo sea. En efecto, no somos pobres de tiempo, sino más bien derrochadores.
Servi sunt, immo homines...
Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. 'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt 'Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.
Por los que han venido de donde tú te encuentras he sabido que vives familiarmente con tus esclavos. Así corresponde a tu prudencia y a tu cultura. "Son esclavos". Pero además hombres. "Son esclavos". Pero además familiares tuyos. "Son esclavos". Pero además amigos tuyos de modesta condición. "Son esclavos". Pero además cosirvientes si reflexionas que igual poder tiene la fortuna en ellos que en nosotros.
Nihil studia incumbenti silentio necessarius...!
Peream si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum illisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est. [2]Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum cui vox sua in balineo placet, adice nunc eos qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter istos quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem quo sit notabilior subinde exprimentem nec umquam tacentem nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit; iam biberari varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis.
Así me muera, si el silencio es tan necesario como parece al hombre retirado con sus estudios. Veme aquí envuelto de un griterío abigarrado: habito encima de unos baños. Figúrate entonces todas las clases de gritos que pueden repugnar a los oídos: cuando los atletas más fuertes hacen ejercicios bracean con las manos cargadas de plomo, cuando se fatigan o hacen el fatigado, oigo gemidos; cada vez que expulsan el aliento contenido, oigo silbidos y respiraciones atormentadas; cuando me encuentro con un chico perezoso que se limita a untar a la plebe, siento los golpes de la mano encima de las espaldas, que hace un ruido diferente, según que pegue la palma o con el hueco de la misma. Y si se añade un jugador de pelota y se pone a contar los puntos, ya la has fastidiado. Añádele aún el busca-razones , y el ladrón sorprendido en el delito, y el cantador que encuentra que su voz dentro del baño es mejor; añádele aquellos que saltan a la piscina con gran estruendo de agua removida Fuera de estos, los cuales, por lo menos, sacan la voz natural, figúrate el depilador, que hace con frecuencia una voz delgada y estridente, para hacerse notar, y que no calla nunca, excepto cuando depila unos sobacos, y en lugar de él, llama a otro; figúrate aún el pastelero, y el salchichero, el confitero, y todos los proveedores de tabernas que venden mercancías con su cantinela característica.
Non multa, sed multum...
Librorum istic inopiam esse quereris. Non refert quam multos sed quam bonos habeas: lectio certa prodest, varia delectat. Qui quo destinavit pervenire vult unam sequatur viam, non per multas vagetur: non ire istuc sed errare est.
Te lamentas de que aquí hay escasez de libros. Lo importante no es tener muchos, sino tener buenos, pues la lectura fija aprovecha, la variada no da sino placer. Aquél que quiere llegar a un fin propuesto, sigue un solo camino y no devanea de uno a otro, porque eso no es ir a ningún lugar, sino andar perdido.
Non multa eademque bona sunt legenda...
Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile. Certis ingeniis immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere quod in animo fideliter sedeat. Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias; idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt.
Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. 'Sed modo' inquis 'hunc librum evolvere volo, modo illum.' Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquinant non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi. Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxili compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas.
Por otra parte presta atención que tu afán de múltiples autores y de todo tipo de lecturas no conlleve algo de vago e inestable. Es el talento probado lo que debes alojar y nutrir para asentar lo fidedigno en tu espíritu. En ningún lado está aquel que está en todos lados. La vida de peregrinaje trae aperejada muchos anfitriones y ningún amigo. Lo mismo acontece inevitablemente a quien, en lugar de aplicarse a profundizar un autor de talento, sobrevuela varios agitada y precipitadamente. Mantente alejado de plétora de libros: si no puedes leer todo lo que puedas poseer, suficiente te sea poseer lo que puedas leer. A veces - dices - quiero hojear tal libro, a veces tal otro. Empalagarse con muchas cosas es lo propio de los estómagos hastiados. Lo mucho y lo muy diverso, no nutre: contamina.
Cíñete a los genios reconocidos y si para distraerte te complaces con lecturas diversas, retorna siempre a los primeros. Emprende cotidianamente algo contra la pobreza, algo contra la muerte y no menos contra otras calamidades. Luego de andar camino, procúrate un extracto para reflexionar en dicho día.
Quae philosophia sit...?
Primum, si videtur tibi, dicam inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et adfectatio: haec eo tendit quo illa pervenit... Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa.
Primero, si te parece, diré qué diferencia hay entre la sabiduría y la filosofía. Sabiduría es el bien perfecto de la mente humana; filosofía es el amor y la búsqueda de la sabiduría: ésta tiende a aquello a lo que ya llegó aquella. Filosofía es el empeño hacia la virtud, pero buscada por la propia virtud: ni la virtud puede existir si no es por el afán de su búsqueda, ni la búsqueda de la virtud sin la virtud misma.
Naturam ducem sequere...!
Ideoque praeceperunt ueteres optimam sequi uitam, non iucundissimam, ut rectae ac bonae uoluntatis non dux sed comes sit uoluptas. Natura duce utendum est; hanc ratio obseruat, hanc consulit. Idem est ergo beate uiuere et secundum naturam.
Por esto los antiguos recomendaron seguir la vida mejor, no la más agradable, de modo que el placer no sea el guía, sino el compañero de la voluntad recta y buena. Pues es la naturaleza quien tiene que guiarnos; la razón la observa y la consulta. Es lo mismo, por tanto, vivir felizmente o según la naturaleza.
Non est, Marcia, cur ita lugeas...
Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui curras; pessima eius et ipsi molestissima istic iacent, ossa cineresque, non magis illius partes quam uestes aliaque tegimenta corporum. Integer ille nihilque in terris relinquens sui fugit et totus excessit; paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia uitia situmque omnem mortalis aeui excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
Así, pues, no tienes para qué correr al sepulcro, de tu hijo, donde no encontrarás mas que repugnantes restos, huesos y ceniza, que no formaban más parte de él que sus vestidos. Sin perder nada, sin dejar nada suyo en la tierra, emprendió su vuelo, se ocultó todo entero, y después de permanecer algún tiempo sobre nuestras cabezas, para purificarse, para lavarse de la mancha de los vicios inherentes a toda vida mortal, elevóse a lo más alto de los cielos, donde se cierne en medio de las almas dichosas,
Quanti rerum vestigatio habenda sit...
Quantum inter philosophiam interest, Lucili uirorum optime, et ceteras artes, tantum interesse existimo in ipsa philosophia, inter illam partem quae ad homines, et hanc quae ad deos, spectat. Denique tantum inter duas interest, quantum inter Deum et hominem. Altera docet, quid in terris agendum sit: altera, quid agatur in coelo.
Equidem tunc naturae rerum gratias ago, cum illam non ab hac parte uideo, quae publica est, sed cum secretiora eius intraui: cum disco, quae uniuersi materia sit, quis auctor sit aut custos ; quid sit deus ; totus in se intendat, an ad nos aliquando respiciat ; faciat quotidie aliquid, an sernel fecerit ; pars mundi sit an mundus ; liceat: illi hodieque decernere, et ex lege fatorum, aliquid derogare, an maiestatis deminutio sit et confessio erroris, mutanda fecisse: necesse est enim ei eadem placere, cui nisi optima placere non possunt ; nec ob hoc minus liber et potens est: ipse enim est necessitas sua.
Rerum naturalium scientia lente continenterque progressura est…
Quid ergo miramur cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus interuallis recursus est? Nondum sunt anni mille quingenti, ex quo Graecia "stellis numeros et nomina fecit", multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum nouerunt caelum, quae nondum sciunt cur luna deficiat, quare obumbretur: haec apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit.
[25,4] Veniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et longioris aeui diligentia; ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit, ut tota caelo uacet: quid, quod tam paucos annos inter studia ac uitia non aequa portione diuidimus? Itaque per successiones ista longas explicabuntur.
[25,5] Veniet tempus quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. Harum quinque stellarum, quae se ingerunt nobis, quae alio atque alio occurrentes loco curiosos nos esse cogunt, qui matutini uespertinique ortus sint, quae stationes, quando in rectum ferantur, quare agantur retro, modo coepimus scire; utrum mergeretur Iupiter an occideret an retrogradus esset (nam hoc illi nomen imposuere cedenti), ante paucos annos didicimus.
Mortem bono animo exspectemus oportet...
Desinamus quod voluimus velle. Ego certe id ago <ne> senex eadem velim quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere veteribus malis finem. Id ago ut mihi instar totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse vel ultimus possit.
Ante senectutem curavi ut bene viverem, in senectute ut bene moriar; bene autem mori est libenter mori. Da operam ne quid umquam invitus facias: quidquid necesse futurum est repugnanti, id volenti necessitas non est. Ita dico: qui imperia libens excipit partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit; non qui iussus aliquid facit miser est, sed qui invitus facit. Ante ad mortem quam ad vitam praeparandi sumus. Satis instructa vita est, sed nos in instrumenta eius avidi sumus; deesse aliquid nobis videtur et semper videbitur: ut satis vixerimus, nec anni nec dies faciunt sed animus. Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat; mortem plenus exspecto. Vale.
Acabemos ya de querer lo que queríamos; yo, asimismo, procuro de viejo no querer las mismas cosas que quise de niño. A esto solo tienden los días y las noches, esta es mi obra, éste mi pensamiento: poner fin a mis males inveterados. Me esfuerzo para que cada día sea para mí como toda una vida. Y, por Hércules, no me abrazo como a lo último, pero sí que lo miro como si pudiese ser el último.
Antes de llegar a viejo, procuraba vivir bien; en la vejez, procuro bien morir, y bien morir es morir de buena satisfacción. Esfuérzate a no hacer nada por la fuerza; aquello que es forzoso al que repugna no es nada a quien lo quiere. Por esto te digo que quien acepta de buen grado los mandamientos, se libera de la parte amarga de la esclavitud, esto es, hacer lo que no quiere. No es desgraciado quien hace una cosa por mandato, sino el que la hace por fuerza. reparemos, pues, nuestro espíritu a fin de querer cualquier cosa que se nos exija, y en primer lugar, a fin de pensar en nuestra fin sin tristeza. Antes hemos de prepararnos para la muerte que para la vida. La vida está ya provista, pero nosotros buscamos ávidamente sus previsiones; nos parece que nos falta alguna cosa, y siempre nos lo parecerá, pues no son los años, ni los días, sino el alma la que hace que vivamos lo suficiente. Yo he vivido, carísimo Lucilio, tanto como me hacía falta: bien saciado de vivir espero la muerte.
Taetra obscenaque fugias spectacula...!
Quid tibi vitandum praecipue existimes quaeris? turbam. Inimica est multorum conversatio: nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut imprimit aut nescientibus allinit. Utique quo maior est populus cui miscemur, hoc periculi plus est. Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere; tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.
Democritus ait, 'unus mihi pro populo est, et populus pro uno'. Bene et ille, quisquis fuit - ambigitur enim de auctore -, cum quaereretur ab illo quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, 'satis sunt' inquit 'mihi pauci, satis est unus, satis est nullus'. Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: 'haec' inquit 'ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus'. Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium assensione venientem. Multi te laudant: ecquid habes cur placeas tibi, si is es quem intellegant multi ? introrsus bona tua spectent. Vale.
¿Qué piensas que debes tratar de evitar sobre todas las cosas? La turba. Perjudicial es el tráfico con muchos: cualquiera nos incita al vicio o nos los imprime o sin que nos demos cuenta nos impregna. Allí donde mayor sea la masa en la que nos mezclemos, radica el peligro más grande. Nada sin embargo es más pernicioso para las buenas costumbres que asistir a un espectáculo: allí, por la hendija de la concupiscencia, repta más fácilmente el vicio.
Demócrito dice: "Uno vale para mí lo que el pueblo, y el pueblo lo que uno."
Buena también aquella de quienquiera haya sido (se duda en efecto sobre la identidad de su autor) quien, preguntado acerca de por qué tanta diligencia aplicaba para un arte que a poquísimos alcanzaba, "suficientes son" - respondió - "para mí, unos pocos, suficiente es uno, suficiente es ninguno." Excelente es asimismo esta tercera sentencia, de Epicuro, quien a uno de sus camaradas de estudio..."esto" - decía - " yo no para muchos, sino para ti escribo. En verdad, el uno para el otro somos el igual de un gran teatro." Estos preceptos, mi Lucilio, deben ser resguardados en tu alma, así puedas despreciar el placer proveniente del asentimiento de la mayoría. Muchos te elogian: ¿tienes de qué complacerte a ti mismo, si eres comprendido por los más? Que tu fortuna mire hacia tu interior.
Que sigas bien.
Dum inter homines sumus, humanitatem colamus...
Iam istum spiritum expuemus. Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem; non timori cuiquam, non periculo simus; detrimenta iniurias, conuicia uellicationes contemnamus et magno animo breuia feramus incommoda: dum respicimus, quod aiunt, uersamusque nos, iam mortalitas aderit.
Exhalamos vida a la vez que respiramos. Mientras permanezcamos entre los hombres, respetemos la humanidad: no seamos para nadie causa de temor o de peligro: despreciemos las pérdidas, las injurias, las ofensas, las murmuraciones, y soportemos con magnanimidad pasajeros contratiempos. Al volver la cabeza, como suele decirse, encontramos la muerte.
De M. Tulii Ciceronis oratoris textibus
Nihil amicitia hominibus pretiosiius…
Est autem amicitia nihil aliud, nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate summa consensio; qua quidem haud scio an, excepta sapientia, quidquam melius homini sit a diis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum est; illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris, quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem; sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet; nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.
Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda, cum in ceteris peccatis, tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur.
Pues la amistad no es otra cosa a no ser el acuerdo de todas las cosas divinas y humanas con benevolencia y amor; ciertamente no sé si, exceptuada la sabiduría, algo mejor que esta se dio al hombre por los dioses inmortales. Unos anteponen las riquezas, otros la buena salud, otros el poder, otros los honores, muchos incluso los placeres. Esto último ciertamente es propio de las bestias, pero aquellas cosas anteriores son caducas e inciertas, puestas no tanto en nuestras determinaciones cuanto en la temeridad de la fortuna. Pero los que ponen el sumo bien en la virtud, ellos ciertamente hacen muy bien, pero esta misma virtud engendra y contiene la amistad y la amistad no puede existir sin la virtud de ningún modo.
Así pues, sanciónese esta ley en la amistad, que ni roguemos cosas vergonzosas ni, rogados, las hagamos. Pues la excusa es vergonzosa y de ningún modo debe ser recibida, ya en los demás pecados, ya si alguno confiesa que él ha actuado contra la república a causa de un amigo. En efecto, Fanio y Escévola, hemos sido colocados en tal lugar, que conviene que nosotros preveamos de lejos los avatares futuros de la república. La costumbre de nuestros mayores se desvió ya un poquito del espacio y de la carrera.
De Aulii Gellii textibus
Quae vera sit humanitas?
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos.
Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt humanitatem non id esse voluerunt quod vulgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam; sed humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus. Quas qui sinceriter percupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est idcircoque humanitas appellata est.
Sic igitur eo verbo veteres esse usos, et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est: Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus. Humaniori inquit non ita ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit, hoc enim cum sententia nequaquam convenit, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.
"Humanitas no significa lo que vulgarmente se entiende, sino que sólo utilizan la palabra con propiedad los que hablan de manera pura. Aquellos que crearon la lengua latina y quienes la han usado con propiedad no quisieron que humanitas fuera aquello que vulgarmente creemos y que entre los griegos se llama “filantropía”, con el significado de cierta virtud que conlleva la benevolencia hacia los hombres. Muy al contrario, aquellos llamaron humanitas prácticamente a lo que los griegos denominan paideia, es decir, lo que en nuestra lengua se refiere a la formación e instrucción en las artes liberales. Quienes sienten franco interés y deseo por tales disciplinas, éstos son propiamente los más humanistas. El cultivo y aprendizaje de estas disciplinas recibió el nombre de humanitas porque de entre todos los seres vivos tan sólo le fue dada alos humanos.
Así las cosas, casi todos los libros testimonian que los antiguos ya hicieron uso de esta palabra y, en especial, Marco Varrón y Marco Tulio Cicerón. Basta, pues, con ofrecer entretanto un solo ejemplo. Por ello, puse las palabras de Varrón tomadas del libro primero Sobre las cosas humanas, cuyo comienzo es el siguiente: “Praxiteles, quien a causa de su excepcional talento artístico no es desconocido para nadie que sea un poco humanista.” El término “humanista” no se refiere, como se dice vulgarmente, a una persona afable y benévola, incluso aunque sea lega en cuestiones literarias –no sería congruente con el texto citado , sino a un individuo suficientemente leído e instruido como para conocer, gracias
a los libros y a la historia, la importancia de Praxiteles."
Qui ex humanitate fructus sint venturi?
Nam nisi multorum praeceptis multisque litteris mihi ab adulescentia suasissem, nihil esse in vita magno opere expetendum nisi laudem atque honestatem, in ea autem persequenda omnis cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsili parvi esse ducenda, numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes atque in hos profligatorum hominum cotidianos impetus obiecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas: quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas nobis imagines--non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum--fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt? Quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cognitatione hominum excellentium conformabam.
Quod si non his tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen (ut opinor) hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum: haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.
Pues si no me hubiera persuadido desde la adolescencia por los preceptos de muchos y por muchos libros de que nada debe desearse en la vida con insistencia sino la gloria y el honor, de que en perseguirlos todo tormento del cuerpo, todos peligros de muerte y de destierro deben ser considerados en poco, nunca me hubiese lanzado por vuestra salvación a tantas y tan grandes luchas y a estos ataques cotidianos de hombres envilecidos. Pero todos los libros están llenos, llenas las voces de los sabios, llena la antigüedad de ejemplos: todas estas cosas yacerían en las tinieblas, si no llegara la luz de las letras. ¿Cuántas imágenes —no sólo para mirarlas, sino también para imitarlas— de fortísimos hombres nos dejaron representadas los escritores griegos y latinos? Yo siempre, al administrar la república, imaginándomelas, conformaba mi corazón y mi mente a partir del recuerdo de estos hombres excelentes.
Quae philosophia qualisve sit?
O vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. Est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus.
Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id est enim philosophos -; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum, cognitionemque praestare.
Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui cum post hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus. Cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
De rerum gestarum memoriae maiori momento…
Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur? Nam si qua est ars alia, quae verborum aut faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus: aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune.
De C. Plinii Caecili Secundi textibus
De optima legendi scribendique ratione adhibenda
C. PLINIUS FUSCO SUO S.
1 Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. 2 Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum vel ex Latino vertere in Graecum. Quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur; simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt. 3 Intellegentia ex hoc et iudicium acquiritur. 12 Itaque summi oratores, summi etiam viri sic se aut exercebant aut delectabant, immo delectabant exercebantque. 13Nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittatur.
Non enim dixi quae legenda arbitrarer: quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legendum esse, non multa.
De actione contemplationi inmixta in scribendo consideranda
C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.
1 Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. 'Ipse?' inquis. Ipse; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. 2 Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. 3 Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.
De M. Aurelii Antonini Augusti imperatoris philosophi textibus
De animo erga molestias plurimas sereno servando
Mane sibi praedicere: incidam curiosam, ingratum, contumeliosum, fraudulentum, invidum, insociabilem: omnia ista vitia iis ex ignorantia bonorum et malorum evenerunt; ego vero, qui perspectam habeo naturam boni, honestum id esse, ac mali, turpe id esse, porro naturam ipsius qui peccat, eum mihi esse cognatum, non sanguinis aut seminis ejusdem, sed mentis ac divinae particula participem; nec a quoquam eorum laedi possum: in id enim quod turpe est, nemo eorum me conjiciet; neque ei, qui mihi cognatus est, succensere possum eumque odio persequi: nam ad mutuam operam nati sumus; ut pedes, ut manus, ut palpebrae, ut ordines superiorum et inferiorum dentium: itaque invicem sibi adversari contra naturam est, adversantis autem est indignari et aversari.
De Galilaei vestigatoris textibus
De Lunae facie perspicillo quodam observata
ASTRONOMICUS NUNCIUS
OBSERVATIONES RECENS HABITAS NOVI PERSPICILLI BENEFICIO IN LUNE FACIE, LACTEO CIRCULO STELLISQUE NEBULOSIS, INNUMERIS FIXIS, NECNON IN QUATUOR PLANETIS MEDICEA SIDERA NUNCUPATIS, NUNQUAM CONSPECTIS ADHUC, CONTINENS ATQUE DECLARANS
Magna equidem in hac exigua tractatione singulis de natura speculantibus inspicienda contemplandaque propono. Magna, inquam, tum ob rei ipsius prêstantiam, tum ob inauditam per êvum novitatem, tum etiam propter Organum, cuius beneficio eadem sensui nostro obviam sese fecerunt.
Magnum sane est, supra numerosam inerrantium Stellarum multitudinem, quê naturali facultate in hunc usque diem conspici potuerunt, alias innumeras superaddere oculisque palam exponere, antehac conspectas nunquam, et quê veteres ac notas plusquam supra decuplam multiplicitatem superent.
Pulcherrimum atque visu iucundissimum est, lunare corpus, per sex denas fere terrestres semidiametros a nobis remotum, tam ex propinquo intueri, ac si per duas tantum easdem dimensiones distaret; adeo ut eiusdem Lunê diameter vicibus quasi terdenis, superficies vero noningentis, solidum autem corpus vicibus proxime viginti septem millibus, maius appareat, quam dum libera tantum oculorum acie spectatur: ex quo deinde sensata certitudine quispiam intelligat, Lunam superficie leni et perpolita nequaquam esse indutam, sed aspera et inêquali; ac, veluti ipsiusmet Telluris facies, ingentibus tumoribus, profundis lacunis atque anfractibus undiquaque confertam existere.
Hêc eadem macula ante secundam quadraturam nigrioribus quibusdam terminis circumvallata conspicitur; qui, tanquam altissima montium iuga, ex parte Soli aversa obscuriores apparent, qua vero Solem respiciunt lucidiores extant: cuius oppositum in cavitatibus accidit; quarum pars Soli aversa splendens apparet, obscura vero ac umbrosa quê ex parte Solis sita est. Imminuta deinde luminosa superficie, cum primum tota ferme dicta macula tenebris est obducta, clariora montium dorsa eminenter tenebras scandunt. Hanc duplicem apparentiam sequentes figurê commonstrant. *
De Issaac Neutoni vestigatoris textibus
PHILOSOPHIAE NATURALIS
PRINCIPIA MATHEMATICA.
DEFINITIO I.Quantitas materiae est mensura ejusdem orta ex illius densitate et magnitudine conjunctin,
AER densitate duplicata, in spatio etiam duplicato, fit quadruplus ; in triplicato sextuplus. Idem intellige de nive & pulveribus per compressionem vel liquefactionem condensatis. Et par est ratio corporum omnium, quae per causas quascunque diversimode condensantur. Medii interea, si quod fuerit, interstitia partium libere pervadentis, hic nullam rationem habeo. Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel massae in sequentibus passim intelligo. Innotescit ea per corporis cujusque pondus: Nam ponderi proportionalem esse reperi per experimenta pendulorum accuratissime instituta, uti posthac
docebitur.
DEFINITIO II.
Quantitas motus est mensura ejusdem orta ex velocitate et quantitate materiae conjunctim,
Motus totius est summa motuum in partibus singulis; ideoque in corpore duplo majore, aequali cum velocitate, duplus est, & dupla cum velocitate quadruplus.
Gulielmus Harvey De motu cordis
DEMONSTRATIO NOVA THEOREMATIS OMNEM FVNCTIONEM ALGEBRAICAM RATIONALEM INTEGRAM VNIVS VARIABILIS IN FACTORES REALES PRIMI VEL SECUNDI GRADVS RESOLVI POSSE.
AVCTORE CAROLO FRIDERICO GAVSS
HELMSTADII
APVD C. G. FLECKEISEN. 1799
1.Quaelibet aequatio algebraica determinata reduci potest ad formam xm+Axm-1+Bxm-2+ etc. +M=0, ita vt m sit numerus integer positiuus. Si partem primam huius aequationis per X denotamus, aequationique X=0 per plures valores inaequales ipsius x satisfieri supponimus, puta ponendo x=α, x=β, x=γ etc. functio X per productum e factoribus x-α, x-β, x-γ etc. diuisibilis erit. Vice versa, si productum e pluribus factoribus simplicibus x-α, x-β, x-γ etc. functionem X metitur: aequationi X=0 satisfiet, aequando ipsam x cuicunque quantitatum α, β, γ etc. Denique si X producto ex m factoribus talibus simplicibus aequalis est (siue omnes diuersi sint, siue quidam ex ipsis identici): alii factores simplices praeter hos functionem X metiri non poterunt. Quamobrem aequatio mti gradus plures quam m radices habere nequit; simul vero patet, aequationem mti gradus pauciores radices habere posse, etsi X in m factores simplices resolubilis sit: si enim inter hos factores aliqui sunt identici, multitudo modorum diuersorum aequationi satisfaciendi necessario minor erit quam m. Attamen concinnitatis caussa geometrae dicere maluerunt, aequationem in hoc quoque casu m radices habere, et tantummodo quasdam ex ipsis aequales inter se euadere: quod vtique sibi permittere potuerunt.
De Desiderii Erasmi humanistae textibus
De pace semper servanda
De Pici Mirandulensis humanistae textibus
Oratio de hominis dignitate
Statuit tandem optimus opifex, ut cui dari nihil proprium poterat commune esset quicquid privatum singulis fuerat.Igitur hominem accepit indiscretae opus imaginis atque in mundi positum meditullio sic est alloquutus:
«Nec certam sedem, nec propriam faciem, nec munus ullum peculiare tibi dedimus, o Adam, ut quam sedem, quam faciem, quae munera tute optaveris, ea, pro voto, pro tua sententia, habeas et possideas.
Definita caeteris natura intra praescriptas a nobis leges cohercetur.
Tu, nullis angustiis cohercitus, pro tuo arbitrio, in cuius manu te posui, tibi illam prefinies.
Medium te mundi posui, ut circumspiceres inde comodius quicquid est in mundo.
Nec te celestem neque terrenum, neque mortalem neque immortalem fecimus, ut tui ipsius quasi arbitrarius honorariusque plastes et fictor, in quam malueris tute formam effingas.
Poteris in inferiora quae sunt bruta degenerare; poteris in superiora quae sunt divina ex tui animi sententia regenerari».
CHRISTOPHORUS COLUMBUS
(c. 1451-1506)
EPISTOLA DE INSULIS NUPER REPERTIS
Tricesimo tercio die postquam Gadibus discessi, in mare Indicum perveni, ubi plurimas insulas innumeris habitatas hominibus reperi. Quarum omnium pro fœlicissimo Rege nostro, præconio celebrato et vexillis extensis, contradicente nemine possessionem accepi. Primeque earum divi Salvatoris nomen imposui, cuius fretus auxilio tam ad hanc quam ad ceteras alias pervenimus. Eam vero Indi Guanahanyn vocant. Aliarum etiam unamquamque novo nomine nuncupavi, quippe aliam insulam Sancte Marie Conceptionis, aliam Fernandinam, aliam Hysabellam, aliam [f. 30v] Iohannam et sic de reliquis appellari iussi.
De novis terris nuper repertis lege iureque tribuendis
Alexander VI Papa
Inter caetera
Quarto nonas Maii 1493
Alexander episcopus, servus servorum Dei : carissimo in Christo filio Fernando regi, et carissime in Christo filie Elisabeth regine Castelle, Legionis, Aragonum, Sicilie, et Granate, illustribus, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter cetera Divine Majestati beneplacita opera et cordis nostri desiderabilia, illud profecto potissimum existit, ut fides Catholica et Christiana religio nostris presertim temporibus exaltetur, ac ubilibet amplietur et dilatetur, animarumque salus procuretur, ac barbare nationes deprimantur et ad fidem ipsam reducantur.
Unde cum ad hanc Sacram Petri Sedem, divina favente clementia, meritis licet imparibus, evocati fuerimus, cognoscentes vos, tanquam veros Catholicos reges et principes, quales semper fuisse novimus, et a vobis preclare gesta toti pene jam orbi notissima demonstrant, nedum id exoptare, sed omni conatu, studio, et diligentia, nullis laboribus, nullis impensis, nullisque parcendo periculis, etiam proprium sanguinem effundendo, efficere, ac omnem animum vestrum omnesque conatus ad hoc jam dudum dedicasse -- quemadmodum recuperatio regni Granate a tyrannide Saracenorum hodiernis temporibus per vos, cum tanta Divini Nominis gloria facta, testatur -- digne ducimur non immerito, et debemus ilia vobis etiam sponte et favorabiliter concedere, per que hujusmodi sanctum et laudabile ac immortali Deo acceptum propositum in dies ferventiori animo ad ipsius Dei honorem et imperii Christiani propagationem prosequi valeatis.
Sane accepimus quod vos, qui dudum animo proposueratis aliquas insulas et terras firmas, remotas et incognitas ac per alios hactenus non repertas, querere et invenire, ut illarum incolas et habitatores ad colendum Redemptorem nostrum et fidem Catholicam profitendum reduceretis, hactenus in expugnatione et recuperatione ipsius regni Granate plurimum occupati, hujusmodi sanctum et laudabile propositum vestrum ad optatum finem perducere nequivistis ; sed tandem, sicut Domino placuit, regno predicto recuperato, volentes desiderium adimplere vestrum, dilectum filium Cristophorum Colon, virum utique dignum et plurimum commendandum, ac tanto negotio aptum, cum navigiis et hominibus ad similia instructis, non sine maximis laboribus et periculis ac expensis, destinastis, ut terras firmas et insulas remotas et incognitas hujusmodi per mare, ubi hactenus navigatum non fuerat, diligenter inquireret; qui tandem, divino auxilio, facta extrema diligentia, in mari oceano navigantes, certas insulas remotissimas, et etiam terras firmas, que per alios hactenus reperte non fuerant, invenerunt, in quibus quamplurime gentes, pacifice viventes, et, ut asseritur, nudi incedentes, nec carnibus vescentes, inhabitant ; et, ut prefati nuntii vestri possunt opinari, gentes ipse in insulis et terris predictis habitantes credunt unum Deum Creatorem in celis esse, ac ad fidem Catholicam amplexandum et bonis moribus imbuendum satis apti videntur, spesque habetur quod, si erudirentur, nomen Salvatoris, Domini nostri Jhesu Christi, in terris et insulis predictis facile induceretur ; ac prefatus Cristophorus in una ex principalibus insulis predictis jam unam turrim satis munitam, in qua certos Christianos qui secum iverant, in custodiam, et ut alias insulas et terras firmas remotas et incognitas inquirerent, posuit, construi et edificari fecit ; in quibusquidem insulis et terris jam repertis, aurum, aromata, et alie quamplurime res preciose diversi generis et diverse qualitatis reperiuntur.
Unde omnibus diligenter, et presertim fidei Catholice exaltatione et dilatatione, prout decet Catholicos reges et principes, consideratis, more progenitorum vestrorum, clare memorie regum, terras firmas et insulas predictas illarumque incolas et habitatores, vobis, divina favente clementia, subjicere et ad fidem Catholicam reducere proposuistis.
Nos igitur hujusmodi vestrum sanctum et laudabile propositum plurimum in Domino commendantes, ac cupientes ut illud ad debitum finem perducatur, et ipsum nomen Salvatoris nostri in partibus illis inducatur, hortamur vos plurimum in Domino, et per sacri lavacri susceptionem, qua mandatis apostolicis obligati estis, et viscera misericordie Domini nostri Jhesu Christi attente requirimus, ut cum expeditionem hujusmodi omnino prosequi et assumere prona mente orthodoxe fidei zelo intendatis, populos in hujusmodi insulis et terris degentes ad Christianam religionem suscipiendam inducere velitis et debeatis, nec pericula, nec labores ullo unquam tempore vos deterreant, firma spe fiduciaque conceptis, quod Deus Omnipotens conatus vestros feliciter prosequetur.
Et, ut tanti negotii provinciam apostolice gratie largitate donati liberius et audacius assumatis, motu proprio, non ad vestram vel alterius pro vobis super hoc nobis oblate petitionis instanciam, sed de nostra mera liberalitate et ex certa scientia ac de apostolice potestatis plenitudine, omnes insulas et terras firmas inventas et inveniendas, detectas et detegendas versus occidentem et meridiem fabricando et constituendo unam lineam a polo Arctico scilicet septentrione ad polum Antarcticum scilicet meridiem, sive terre firme et insule invente et inveniende sint versus Indiam aut versus aliam quancunque partem, que linea distet a qualibet insularum, que vulgariter nuncupantur de los Azores et Caboverde, centum leucis versus occidentem et meridiem, ita quod omnes insule et terre firme reperte et reperiende, detecte et detegende, a prefata linea versus occidentem et meridiem, per alium regem aut principem Christianum non fuerint actualiter possesse usque ad diem nativitatis domini nostri Jhesu Christi proxime preteritum a quo incipit annus presens millesimus quadringentesimus nonagesimus tertius, quando fuerunt per nuntios et capitaneos vestros invente alique predictarum insularum, auctoritate Omnipotentis Dei nobis in beato Petro concessa, ac vicariatus Jhesu Christi, qua fungimur in terris, cum omnibus illarum dominiis, civitatibus, castris, locis et villis, juribusque et jurisdictionibus ac pertinentiis universis, vobis heredibusque et successoribus vestris, Castelle et Legionis regibus, in perpetuum tenore presentium donamus, concedimus, et assignamus, vosque et heredes ac successores prefatos illarum dominos cum plena, libera, et omnimoda potestate, auctoritate, et jurisdictione, facimus, constituimus, et deputamus ; decernentes nichilominus per hujusmodi donationem, concessionem, et assignationem nostram nulli Christiano principi, qui actualiter prefatas insulas aut terras firmas possederit usque ad predictum diem Nativitatis Domini nostri Jhesu Christi, jus quesitum sublatum intelligi posse aut auferri debere.
Et insuper mandamus vobis in virtute sancte obedientie, ut, sicut etiam pollicemini et non dubitamus pro vestra maxima devotione et regia magnanimitate vos esse facturos, ad terras firmas et insulas predictas viros probos et Deum timentes, doctos, peritos, et expertos, ad instruendum incolas et habitatores prefatos in fide Catholica et bonis moribus imbuendum destinare debeatis, omnem debitam diligentiam in premissis adhibentes, ac quibuscunque personis cujuscunque dignitatis, etiam imperialis et regalis, status, gradus, ordinis, vel conditionis, sub excommunicationis late sententie pena, quam eo ipso si contrafecerint, incurrant, districtius inhibemus, ne ad insulas et terras firmas, inventas et inveniendas, detectas et detegendas versus occidentem et meridiem, fabricando et constituendo lineam a polo Arctico ad polum Antarcticum, sive terre firme et insule invente et inveniende sint versus Indiam aut versus aliam quancunque partem, que linea distet a qualibet insularum, que vulgariter nuncupantur de los Azores et Caboverde, centum leucis versus occidentem et meridiem, ut prefertur, pro mercibus habendis vel quavis alia de causa, accedere presumant absque vestra ac heredum et successorum vestrorum predictorum licentia speciali, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscunque, in Illo a quo imperia et dominationes ac bona cuncta procedunt confidentes, quod, dirigente Domino actus vestros, si hujusmodi sanctum et laudabile propositum prosequamini, brevi tempore, cum felicitate et gloria totius populi Christiani, vestri labores et conatus exitum felicissimum consequentur.
Verum, quia difficile foret presentes litteras ad singula queque loca in quibus expediens fuerit deferri, volumus, ac motu et scientia similibus decernimus, quod illarum transumptis manu publici notarii inde rogati subscriptis, et sigillo alicujus persone in ecclesiastica dignitate constitute, seu curie ecclesiastice munitis, ea prorsus fides in judicio et extra ac alias ubilibet adhibeatur, que presentibus adhiberetur, si essent exhibite vel ostense.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre commendationis, ortationis, requisitionis, donationis, concessionis, assignationis, constitutionis, deputationis, decreti, mandati, inhibitionis, et voluntatis, infringere, vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio, quarto nonas Maii, pontificatus nostri anno primo.
Gratis de mandato sanctissimi Domini nostri pape.
Jun[io].
Pro r[eferenda]rio, A. DE MUCCIARELLIS
Pro JO. BUF[OLINUS], A. SANTOSEVERINO.
L. PODOCATHARUS.
De Aloisii Miraglia humanistae textibus
Commoda non sufficiunt ad bene vivendum
«Aliud homini, aliud humanitati satis est» (Varro, De lingua Latina, VIII, 16)
Nemo profecto ignorat nihil esse in vita, quod mortalibus Natura sine labore dederit. Id quidem apud antiquos scriptores in proverbium devenit, id praeterea veluti punitionem divinam Hebraei fuisse aiunt, postquam primus omnium hominum progenitor, quo uno Deus optimus maximus eis interdixerat, eum fructum carpere atque degustare ausus esset. Namque, cum Adam comedentem deprehendisset, ille mundi universi arbiter ac vindex ore quasi e nubibus tonans: «In laboribus – inquit – comedes cunctis diebus vitae tuae!».Cuius punitionis molestiae, quamvis omnis culpae ignaris, nobis quoque, ut tam scelerata propagine generatis, per saecula usque manaverunt. Atqui homines, quibus memoria pristinae tranquillitatis numquam obsolevit, machinationem atque sollertiam a parentibus acceptam in usum suum adhibere coeperunt, nec longum tempus est elapsum, prius quam primum animalium, deinde machinarum subsidio nixi, magnam poenae partem circumvenirent. Sic igitur factum est, ut multi homines, qui quodam polluerunt ingenio, eo omnibus viribus contenderent, ut vitam humanam quam optimam per laborum vacationem redderent.
Qua trutina si humani consortii progressus mensurandi essent, peream si ulla aetas hac nostra felicior exstitit! Nunc enim neque agri sunt, neque ullum animalium genus, quod nobis eo usque suas fruges invideat, ut aliquo admoto instrumento eas retinere pergat. Venti praeterea, quorum frigidissimo afflatu mirum quot homines confecti memoria maiorum periere, nostras domos spissis muris hypocaustisque permunitas vix iam mulcent. Quid autem de morbis dicam? Nempe sunt perpauci quos nondum omnino profligavimus.
Adde huc vehicula, quibus uno prope saltu totum orbem emetimur, instrumenta, quibus crepitu digitorum ocius quidlibet reperimus. Quid, quod iam paene trans humanitatem ipsam evolare videmur? Ut paucis eloquar: non iam nos Naturae, sed eam nobis ita subiectam fecimus, ut homines artis commode vivendi nunc iam vere compotes esse dixeris. Quaeris igitur cur frontem corrugare pergam? Quod timeo ne, in tanta rerum affluentia, obliviscamur non modo commode diuque, sed etiam bene beateque vivendum esse.
De litteris cum vita coniungendis
«Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem possis» (Horatius, Epistulae I, 1).
Nuper de iuvenum institutione egimus, quam per Musarum partus in melius provehendam diximus. Nunc vero, non quod tibi, quisquis mea scripta legere dignaris, quasi crambem recoctam reponere velim, sed potius ne, quae oportuit illustrata, tantum adumbrata reliquisse videar, recepto orationis filo, inde ordiri velim, ubi antea constiti.
Nam miraberis fortasse quomodo libri, qui in scholis per taedium saepe atque cruciatus tractantur, quicquam boni in iuvenum animos infundant, ad alia prorsus instigante natura properantes. Haec sane recte, si prima tantum fronte bonas artes litterasque conspicimus. Si vero, velamine detracto, medullam perscrutamur bonaque luce collustramus, eas utique esse probum adulescentiae fomentum nulli non in confesso erit.
Nam iuvenculo verbi gratia amicitiae quasi portum requirenti, nonne Cicero audiendus erit, qui veram a falsa disertissime distinxit? Idem de aegritudine animi, cui illa aetas est prae ceteris obnoxia, consulendus, et alii non minus clari auctores accedent, pro sua quisque experientia loquentes. Anne ruenti in amorem Catullum legisse non iuvabit? Non ita sane, ut ab eo stimulos sumat, sed ut in eius capite discat quid in tali affectu cavendum sit, ne forte flammarum intemperie rapiamur. Quem affectum non primoribus digitis attinctum, ut saepe fit, sed totum penitusque illustratum Plato primo, deinde Vergilius cum de Creusa aut de Didone canit multique alii ostendent.
Quodsi iuvenis hos affectus melius intellexerit, fortasse non omnino, at sane facilius quam ignarus moderabitur. Moderationis praetera gaudia, quis melius Horatio aut Epicuro ostendet? At hactenus de vita privata. Cum vero ad vitam publicam est iuventus instituenda, quot et quanta apud auctores invenimus, quae etiam ad recentissime facta pertinere videantur! Idem enim Vergilius de profugorum laboribus monebit, historici vero, tam Graeci quam Latini, praeter alia acutissima, quam facile popularis res publica in demagogorum imperium vertatur… «At litterae – inquies – frigent!». At hoc quidem non earum vitium est, sed nostrum: friget enim quidquid novo spiritu non vivificatur.
De pace per litteras concilianda
«Soleo et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator» (Seneca, Ep. II).Quotiens mecum reputo ii auctores, qui litteras humanas restituerunt, quam pronos in aliarum gentium cultum sese ostenderint, mirum quanta semper admiratione detineor! Nam iam saeculo XV Nicolaus ille Cusanus praeclarum consilium excogitaverat convocandi concilii quo non modo Christiani, quamcumque sectam professi, verum etiam aliarum religionum legati de pace fidei disputaturi convenirent. Quippe ei animus hic erat: unam statuere in diversitate cultuum religionem. Tum vero Aeneas Silvius Piccolomineus, cum summam in Ecclesia potestatem detineret, litteras dedit ad Machumetum II, Turcarum imperatorem, quibus multa Christianorum placita Muslimorum opinionibus conferret. Sed quid tantum in Ecclesia immoramur? Philosophos quoque videmus, ut Picum Mirandulam et Marsilium Ficinum apud nostrates, Ioannem Capnionem apud Germanos aut, paulo post, in Gallia Ioannem Bodinum, qui in Arabum, Hebraeorum, Chaldaeorum litteras ea mente penetrarunt, ut communem inde humanitatem cum pace omnium gentium apprehenderent.Res magna profecto ac prope incredibilis, cuius non tam effectus, quoscumque habere poterat, quam causas velim in praesentia perscrutemur. Quodsi ex me quaeratis, undenam hoc factum esse credam, dicam sane ex linguae Graecae institutione. Nam cum Graecorum sermo diu quasi gentilium dissidentiumque proprius sperneretur, Catholici in litteris Latinis contenti manserunt, iisdemque plerumque Christianis. At ubi primum ausi sunt ad Graecorum monumenta progredi, haud aliter fecerunt ac si muros, quibus inclusi tenebantur, ultro transilirent atque fines, quos diu pro angustissimis habuerunt, animi comprehensione dilatarent.Tunc Homeri delicias et aliorum poetarum, tunc Platonis Aristotelisque thesauros, nec aliena, ut antea, sed propria manu tandem evolverunt. Curiositas subinde crevit atque, propriis viribus confirmatis, in aliorum provincias perrexerunt, nec iam propria tantum, sed communia inquirere coeperunt, et, quae aliena, immo hostilia putabant, iam propiora atque uno nomine humana considerarunt. Mirabile profecto est hoc exemplum, quantum possint bonae litterae ad odia et inimicitias sedandas; quod forsitan et nunc, cum talia mala resurgere videamus, meminisse iuvabit.