De indole Latinarum litterarum, quid dicendum sit?
Latinas litteras proprias suasque fuisse nonnulli fuerunt qui negaverint. Eis enim exprobrabant illud, quod nihil nisi merum exemplar Graecarum litterarum fuerant, maxima atque validissima pollentia et invassione perspecta, qua Graecus cultus in Romanam civitatem intravisset.
Nunc autem temporis raro eum qui talia defendat invenire possis: Romani re vera multa e Graecis quod ad cultum et humanitatem attinet sumpserunt, tali autem modo ut semper atque ubique acetum et saporem et odorem Latinissimum percipere valeamus… Agitur ergo de litteris reapse Latinis, multis elementis a Graeca gente provenientibus inmissis acceptisque.
Adde quoque illud, quod Romani Graecum thesaurum eo acceperunt animo, ut quam primum poterunt, scriptores illos Graecos non solum imitari vel exaequare valerent, immo vero superare atque vincere, aemulatione ea adhibita, quam se temptavisse numquam negarunt.
Suntne litterae Latinae propriae et peculiares?
Multi studiosi fuerunt, qui litteras Latinas esse proprias negaverunt/ negaverint.
INFINITIVUM
Infinitivum
legere legi
legisse lectum-am-um esse
lecturum-am-um (esse) legendum-am-um (esse)
Multos studiosos fuisse qui litteras Latinas proprias fuisse negavisse constat.
Dicunt fuisse multos studiosos, qui litteras Latinas esse proprias negaverunt/ negaverint.
Accusabant ergo illi litteras Latinas quod exemplar merum litterarum Graecarum fuerant.
Narrant eos accusavisse litteras Latinas, quod exemplar merum litterarum Graecarum fuerant.
Illi studiosi accusavisse litteras Latinas, quod exemplar merum litterarum Graecarum fuerant, dicuntur.
Dicebant ergo litteras Graecas inde a saeculo tertio ante Christum natum maxima vi Italiam intravisse et omnen cultum et humanitatem Romanorum Graeco colore menteque imbuisse.
Quae autem hac de re opinio studiosorum nunc temporis valet atque viget?
Nostra aetate rari sunt studiosi qui talia defendant. Raro enim eum qui talem opinionem defendat reperias.
Paucissimi numerantur qui talem opinionem defendant. Rarissimi putantur, qui…
Maxima enim peritorum pars Romanos artem eloquentiae a Graecis sumpsisse credunt. Id autem eo modo fecerunt ut saporem et mentem Latinissimam in operibus suis servavissent.
Dicunt Romanos auctores argumenta et genera litterarum e Graecis auctoribus et poetis deprompsisse, servatis autem notis peculiaribus indolis et ingenii Romanorum.
Quae illae fuerunt apud Romanos auctores notae peculiares?
Ecce: acetum Italum, et propinquitatem vitae vitali, quam vocant.
Acetum Italum illud, quid est? Illa putatur mordacitas ingenii, qua Romani omnia sua opera condere solebant: dente enim maligno homines principales et claros fama carpebant, cum vitia eorum et mala facinora operis suis denuntiabant et vituperabant. Adde quoque illud, quod argumentum litterarum proximum vitae communi esse solebat, unde magna veritatis species ex operibus scriptis et fabulis scaenicis exoriebatur.
Auctoresne Romani Graecos illos imitari tantum voluerunt?
Nullo prorsus modo! Constat enim Romanos auctores in Graecis illis sequendis non solum eos imitari, sed quantum potuerunt, superare atque vincere decrevisse. Quod consilium superandi nomine Latino aemulatio designatur.
Aemulatio quae est? Aemulatio studium est magistrum cuiusdam artis superandi.
Romani enim auctores non modo Graecos illos imitari, sed etiam aemulari omnibus viribus voluerunt. Id quod non semper sunt assecuti. Homerus enim, exempli gratia, alter apud Romanos numquam fuit; contra Catullum alterum aut Ovidium illum difficulter apud Graecos invenires.
Romani auctores Graecos illos non modo sequi et imitari, sed etiam superare et aemulari voluerunt.
Romani auctores Graecos illos non modo sequi et imitari, sed etiam superare et aemulari voluisse dicuntur.
Romani auctores Graecos illos non modo sunt secuti et imitati sed etiam eos nonnumquam superarunt et aemulati sunt.
Dicunt Romanos auctores Graecos illos non modo esse secutos et imitatos, sed etiam eos nonnumquam superavisse et esse aemulatos.
Cum Romani scriptores Graecos illos sequi voluissent, non tantum eos imitari, sed etiam superare et aemulari quaesiverunt.
Argumentis operum et generibus litterarum Graecis sumptis, Romani scriptores Graecos illos aemulari voluerunt.
Argumentis operum et generibus litterarum Graecis sumptis, Romanos scriptores Graecos illos aemulari voluisse credimus.
Quid scriptores Romani voluerunt? Illi ut Graecos auctores superarent voluerunt.
Ad quem finem scriptores Romani Graecos illos auctores imitati sunt? Sua opera Romani scriptores composuerunt ut eos Graecos superarent et aemularentur.
Num auctores Latini Graecos illos semper superaverunt? Non semper, nam Vergilius, exempli gratia, arte scribendi Homerum vincit, non autem ingenio argumentum excogitandi. In argumento fingendo Homerus superior, in arte autem scribendi et elloquendi Vergilius superior evasit.
Multi litterarum antiquarum periti credunt Homerum illum in argumento fingendo superiorem, in arte autem scribendi et elloquendi Vergilium superiorem evadere.
Adde quod apud Graecos nec Catullum nec Ovidius alter invenies.
Sunt qui credant apud Graecos nec Catullum nec Ovidium auctores inveniri. Nemo auctores similes Catullo et Ovidio apud Graecos fuisse credit.
Omnibus litteris Graecis pervolitatis et evolutis, Catullus alter aut Ovidius ille difficulter inveniri possunt.
Sunt qui credant, omnibus litteris Graecis pervolitatis et evolutis, neminem litterarum peritum Catullum alterum aut Ovidium illum invenire posse.
Evolvendo omnes Graecas litteras, difficulter Catullum alterum invenires.
Sunt qui dicant neminem litteras Graecas evolventem totas Catullum alterum invenire posse.
Sunt qui dicant neminem litteras totas Graecas evolventem Catullum alterum inventurum esse.
Necesse est ut totas evolvas litteras Graecas ad assequendum veram artem scribendi.
Necesse est ut totas evolvas litteras Graecas ad veram artem scribendi assequendam.
Si veram artem scribendi assequi velis, necesse et ut totas litteras Graecas evolvas.
Totis litteris Graecis evolutis, artem veram scribendi assecutus eris.
Nemo artem veram scribendi assequi poterit, nisi totas evolverit litteras Graecas.
Quid emolumentum ex litteris Graecis evolutis assequi poteris? Ut veram scribendi artem invenias et eam imitari valeas.
Romani scriptores artem Graecorum imitandi studiosi erant.
Multi credunt scriptores Romanos artem Graecorum imitandi studiosos esse/fuisse.
Saeculo secundo ante Christum natum Romani scriptores parati erant ad componendum argumenta Graeca.
Sunt qui dicant saeculo secundo ante Christum natum Romanos scriptores paratos esse ad componendum argumenta Graeca.
Nam multi Romani scriptores iam apti erant scribendo fabulas scaenicas.
Scribendo fabulas scaenicas, Romani scriptores Graecos illos imitati sunt.
In scribendo fabulas scaenicas, Romani quidam scriptores claruerunt.
Romani scriptores fabulas scaenicas scribentes Graecos illos imitari voluerunt.
In scribendis fabulis scaenicis Romani quidam scriptores clari notique facti sunt.
Utrum Latinae an Romanae litterae proprius sint dicendae?
Si quis libros ad litteras antiquas reperire velit, statim in hanc veniet quaestionem de Romano cultu versantem, utrum Latinas eas an Romanas appellare debeat, quas omnes Latine scriptas esse videt. Quarum enim maximam partem, libris incriptis DE HISTORIA LATINARVM LITTERARVM amplectam videmus. At libro aperto paginisque nonnullis evulsis, statim vides auctorem Romanos tantummodo scriptores antiquos qui abhinc multos floruerunt annos, neque universos ceteros qui post hominum memoriam Latina scripserunt lingua tractavisse! Cur ergo librum ad Latinos neque ad solos Romanos celebrandos auctor destinaverit?
Quoquo est modo, illud pro compertum est habendum, quod tota per hominum tempora scriptores Latinos fuisse, idemque tales, qui exculti atque eruditi satis cum fuerint et sint, optimam adhibuisse et adhibere vel nostra aetate Latinitatem credamus.
Utrum Latinae an Romanae litterae proprius sint dicendae?
Si quis libros ad litteras antiquas reperire velit, statim in hanc veniet quaestionem de Romano cultu versantem, utrum Latinas eas an Romanas appellare debeat, quas omnes Latine scriptas esse videt. Quarum enim maximam partem, libris incriptis DE HISTORIA LATINARVM LITTERARVM amplectam videmus. At libro aperto paginisque nonnullis evulsis, statim vides auctorem Romanos tantummodo scriptores antiquos qui abhinc multos floruerunt annos, neque universos ceteros qui post hominum memoriam Latina scripserunt lingua tractavisse! Cur ergo librum ad Latinos neque ad solos Romanos celebrandos auctor destinaverit?
Quoquo est modo, illud pro compertum est habendum, quod tota per hominum tempora scriptores Latinos fuisse, idemque tales, qui exculti atque eruditi satis cum fuerint et sint, optimam adhibuisse et adhibere vel nostra aetate Latinitatem credamus.
De generibus eis, quibus Latinae litterae congeri possint
De hac re cogitanti cuidam, minima est difficultas proponenda: en aspice: genera enim litterarum eadem esse videntur atque ea in solo Graeco iampridem nata atque exculta quae fuerunt, una autem exceptione facta, saturam illam, quam Quintilianus ipse splendidissime atque secundum ius totam nostram (Romanorum scilicet) habendam credat.
De novitate ulla ad litteras quod attinet a Romanis repetenda
Praeter saturam eam, de qua supra modo narravimus, restat illud adhuc dicendum, Romanos suas habuisse comoedias, Plautinas dico, quibus simile vix apud Graecos quicquam invenire possis. Nec aliter de Catulli operibus deque Horatio profitendumst. Quin etiam elegia Romana, cuius Tibulus et Propertius maxima sunt specimina, sat fuisse propria putatur. Sed curandum speciatum illud est, ut litterae Romanae, quas dicimus, sapore illo ita meridionali salsae atque conditae sunt, ut statim ac Romanum offendis auctorem, quis tam caecus illepidusve erit quin Romanam gentem vitamque intravisse agnoscat...?
De notis eis peculiaribus, quibus litterae antiquae a nobis nostroque sensu disentire videantur
Cui litteras antiquas sive Graecas sive Latinas incumbere contigit, illud autem apprime considerandum est, has enim litteras notas habere adeo peculiares propriasque quibus ignotis praetermissisve earum medullam atque naturam perspicere vix valeas: quarum ecce duae notae maximi momenti:
· Altera enim illud spectat, quod apud antiquos scriptores maioris fuisse momenti videtur operum forma quam argumentum, adeo ut e locis communibus argumenta cum essent deprompta, eo ars auctoris tendisse videatur, ut speciosis vestibus rhetoricaeque strophis adhibitis solita convestiret argumenta.
· Altera vero in eo tota est posita, quod antiquas litteras clara distinctaque voce modis aliquando musicis ornatas esse recitandas credimus, ratione ea nostrum diversissima, quam secundum silentio necnon singillatim scripta opera legere assuefacti sumus.