De Theseo et Minotauro
Narrant in insulā Cretā regem nobilissimum olim fuisse, nomine Minoem. Cuius enim uxor Pasiphae nomine erat.
Minos enim rex, cum nefarium facinus in deum Neptunum patravisset, non minore poena a deis Olympicis punitus est: Neptunus enim volens Minoem castigare, turpem amorem magni tauri Pasiphae uxori iniecit.
Nefarius-a-um: abominable, horrible
Facinus-oris: fechoría, crimen
Patro 1: hacer, preparar
Punio 4(-is-ire-ivi-itum): castigar
Turpis-e: torpe, vergonzoso
Inicio-is-ere-inieci-iniectum (in-iacio): introducir, inducir, inyectar
Pasiphaem autem, amore isto turpissimo inflamatam atque captam, commercium carnale cum tauro habuisse (mirabile dictu!) narrant… unde illa gravida evasit atque ad tempus fetum peperit monstruosum! Quod monstrum, cuius dimidia altera pars hominis, altera vero dimidia tauri erat, Minotaurus vocatum est…
Captus-a-m: cogido, atrapado, capturado
Commercium-i: comercio, trato, relación
Carnalis-e: carnal
Mirabilis-e: admirable, asombroso
Dico-is-ere-dixi-dixtum: decir
Gravidus-a-um: grávido, embarazado
Evado-is-ere-evasi-evasum: resultar, salir
Fetus-us: feto, cría
Pario-is-ire-peperi-partum: parir
Minos autem rex, cum eius rei certior esset, volens ne fama tam sordida evulgaretur, Minotaurum illum in ingenti aedificio occultari iussit. Quō aedificiō a Daedalō architectō instructō, Minotaurus, carnē humanā vescens, in eō habitabat.
Certus-a-um: cierto, seguro (certior sum: estoy seguro, soy conocedor, estoy enterado)
Evulgo 1: difundir, divulgar.
Iubeo-es-ere-iussi-iussum: ordenar, mandar
Instruo-is-ere-instruxi-instructum: construir, realizar, disponer
Caro-carnis: carne
Vescor-eris-vesci: alimentarse, nutrirse.
Erant autem illa tempora, quibus plures Graecae civitates iuvenes quattuordecim ad Cretam quottanis mittere cogebantur.
At Theseus Atheniensis iuvenis, cum vir fortis et strenuus esset cumque hoc perfidum tributum delere decrevisset, Cretam petivit Minotaurum necatum…!
Plures-ium: muchísmos, numerosos.
Cogo-is-ere-coegi-coactum: reunir. Obligar.
Strenuus-a-um: esforzado, valiente, animoso.
Neco 1: matar
Cum ad Cretam ille Theseus pervenisset, a militibus regis captus (est) atque ad regem delatus est. Qui rex cum Theseo collocutus est et eum interrogans:
- Quis es tu, inquit, et quid facere vis?
Tunc Theseus, arroganter respondens, dixit se Theseum Atheniensem esse atque se Minotaurum manu suā necare velle…!
Quō auditō, rex, perculsus et attonitus tantā iuvenis superbiā:
- Detrudite –inquit- statim istum nequissimum in labyrinthum, ut a Minotaurō atrociter voretur!
(Rex enim cum iuvenem superbum vidisset, eum puniri decrevit: imperavit rex ut Theseus a Minotauro illo voraretur…!)
Pervenio-is-ire-perveni-perventum: llegar
Defero-fers-ferre-detuli-delatum (de-fero): conducir, llevar (ante alguien)
Colloquor-eris-colloqui-collocutus sum: dialogar, conversar, hablar (con alguien)
Percello-is-ere-perculi-perculsum: golpear, sorprender, impresionar
Attonitus-a-um: atónito, sorprendido, estupefacto.
Detrudo-is-ere-detrusi-detrusum: meter (con violencia), arrastrar, introducir, tirar a
Nequissimus-a-um: malvado, sinvergüenza, bribón, bandido.
Voro 1: devorar.
At regis filia, nomine Ariadna, cum amorē Thesei capta esset, eum tantō in discriminē adiuvare voluit. Tradidit enim ei filum quoddam, quo usus Theseus e labyrintho facile exire possit.
Discrimen-inis: peligro, situación crítica.
Adiuvo 1: ayudar
Trado-is-ere-tradidi-traditum: entregar
Filum-i: hilo, cordel
Quidam-quaedam-quoddam. Uno cualquiera, cierto.
Utor-eris-uti-usus sum: usar, valerse de, tener (+ ablativo). (utor patientiā: tengo paciencia, me valgo de ella)
Quō enim filō sumptō, Theseus alterā manu filum, alterā vero manu acutissimum gladium gestans, labyrinthum intravit Minotaurum quaesitum et necatum. Minotaurus autem in profundo latebat aedificio, et Theseus non facile eum reperire poterat. Theseus, filum evolvens ne tantō in aedificiō erraret, per andrones labyrinthi proficiscebatur atque monstruum illud offendere cupiebat.
Cum tandem Theseus monstruum invenisset, eum gladiō adhibitō acriter trucidavit!
Sumo-is-ere-sumpsi-sumptum: coger, tomar
Gesto 1: llevar, llevar encima, llevar puesto
Quaero-is-ere-quaesivi-quaesitum: buscar
Neco 1: matar
Lateo-es-ere-latui: esconderse, estar escondido
Reperio-is-ire-reperui-repertum: encontrar, descubrir
Evolvo-is-ere-evolvi-evolutum: desenrollar, desenvolver.
Erro 1: perderse, andar perdido
Andron-is: pasillo, corredor.
Proficiscor-eris-proficisci-profectus sum: ir, dirigirse, marchar.
Offendo-is-ere-offendi-offensum: encontrar (fortuitamente), toparse.
Cupio-is-ere-cupivi-cupitum: desear, anhelar.
Invenio-is-ire-inveni-inventum: encontrar, hallar.
Adhibeo-es-ere-adhibui-adhibitum: usar, utilizar, valerse de.
Trucido 1: aniquilar, matar, trocear.
Minotaurō illō mortuō, Theseus, secutus filum Ariadnae, e labyrintho tandem aliquando exivit!
Sequor-eris-sequi-secutus sum: seguir, marchar detrás de.
Tandem: finalmente, por fín
Aliquando: alguna vez, en alguna ocasión (tandem aliquando: al final de todo, finalmente, por fin)
Exeo-is-ire-exivi (exii)-exitum: salir.
Quod Apion, doctus homo, qui "Plistonices" appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.
1 Apion, qui "Plistonices" appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque varia scientia fuit. 2 Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme, quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque, historia comprehenditur. 3 Sed in his, quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui venditator -; 4 hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.
5 "In circo maximo" inquit "venationis amplissimae pugna populo dabatur. 6 Eius rei, Romae cum forte essem, spectator" inquit "fui. 7 Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes, omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia. 8 Sed praeter alia omnia leonum" inquit "immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. 9 Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus animos oculosque omnium in sese converterat. 10 Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus servus viri consularis ; ei servo Androclus nomen fuit.
11 Hunc ille leo ubi vidit procul, repente" inquit "quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem accedit. 12 Tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. 13 Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert. 14 Tum quasi mutua recognitione facta laetos" inquit "et gratulabundos videres hominem et leonem." 15 Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam, cur illi atrocissimus leo uni parsisset.
16 Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam. 17 "Cum provinciam" inquit "Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere. 18 Tum sole medio" inquit "rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque in eam me penetro et recondo. 19 Neque multo post ad eandem specum venit hic leo debili uno et cruento pede gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque vulneris commiserantia." Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et pavefactum animum dixit.
........
21 "Sed postquam introgressus" inquit "leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia visus est. 22
Ibi" inquit "ego stirpem ingentem vestigio pedis eius haerentem revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem. 23 Illa tunc mea opera et medella levatus pede in manibus meis posito recubuit et quievit, 24 atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus. 25 Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam.
26 Sed ubi me" inquit "vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. 27 Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit. 28 Intellego autem" inquit "hunc quoque leonem me tunc separato captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre." 29 Haec Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum. 30 "Postea" inquit "videbamus Androclum et leonem loro tenui revinctum urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere: "Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis".
De Dyonisio tyranno deque Damocle illo
Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. Nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, 'Visne igitur' inquit, 'o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?' Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare.
[62] Aderant unguenta coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet; is enim se adulescens inprovida aetate inretierat erratis eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.