L’espressione “per urbem” nell'Eneide
II, vv.246-249: Troia
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora dei iussu non umquam credita Teucris:
nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
ille dies, festa velamus fronde per urbem.
IV, vv.300-303: Cartagine
Saevit inops animi totamque incensa per urbem
Bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
IV, vv.663-666: Cartagine
Dixerat, atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta
Atria: concussam bacchatur Fama per urbem.
VII, vv.373-377: Laurento
His ubi nequiquam dictis experta Latinum
contra stare videt, penitusque in viscera lapsum
serpentis furiale malum totamque pererrat,
tum vero infelix ingentibus excita monstris
immensam sine more furit lymphata per urbem.
VIII, vv.554-555: Pallanteo
Fama volat paruam subito vulgata per urbem
ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis.
VIII, vv.663-666: Roma
Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
Lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
Extuderat: castae ducebant sacra per urbem
Pilentis matres in mollibus.
VIII, vv.714-716: Roma
At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat,
maxuma tercentum totam delubra per urbem.
IX, vv.473-475: Accampamento troiano (cfr. Eneide, IX, 48 “urbi”)
Interea pavidam volitans pinnata per urbem
nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris
Euryali.
IX, vv.783-784: Pallanteo
Unus homo, et vestris, o cives, undique saeptus
Aggeribus, tantas strages inpune per urbem
ediderit?
XII, vv.608-611: Laurento
hinc totam infelix volgatur fama per urbem:
demittunt mentes: it scissa veste Latinus
coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
canitiem inmundo perfusam pulvere turpans.