LATINE

DE HAC SCHOLA

Schola aestiva linguarum classicarum est iter quoddam non solum per diversos locos, sed etiam per varias aetates. Hoc temporis puncto monumenta Athenarum et Romae omnibus patent et undique, multis rationibus adhibitis, conspici possunt. Magis tamen expedit hominibus ad litterarum monumenta antiquis temporibus conscripta accedere et sermonem cum scriptoribus illis instituere.

Licetne tamen nobis in talem sermonem, post tot saecula, ingredi? Immo vero, si utramque linguam classicam, Graecam et Latinam, scimus. Nam eae iam inde ab antiquis temporibus usque ad nostram memoriam constanter et indesinenter in usu erant. Ideoque in hac schola nobis proponimus, ut pro viribus doctiores evadamus ad sermonem illum etiam cum posteris servandum.

In schola aestiva partem habent qui utramque linguam (necnon alias linguas sicut Palaeobulgaricam, Anglicam priscam, Persicam, quae classicae quoque nominandae sint) adamaverunt. Eo modo tempus studiis antiquitatis et humanitatis tribuimus, ut denique omnes sibi quodque pretiosissimum et carissimum ex his quae ipse legit, audit, videt, dicit secum ferant. Haec meta per adagia, sub quibus in praeteritis duobus annis scholas celebravimus, exprimitur: “Aeternitati et tempori parendum” et “Διὰ τῶν γλωσσῶν πρὸς τὸν λόγον”.

Si haec omnia nimis serio dicta videntur, mementote verbum “σχολή” Graece nil aliud nisi otium sibi velle.

DE SCHOLA HORNOTINA:

QUIS, QUID, UBI, QUIBUS AUXILIIS, CUR, QUOMODO, QUANDO?

Schola aestiva linguarum classicarum AD MMXIX habebitur a d. 24. mensis Augusti usque ad Kalendas Septembres in oppido Tryavnae in media Bulgaria (videas delineationem infra). Ut in annis praeteritis est tantum discipulis et studiosis universitariis destinata.

Celebrabuntur scholae de linguis classicis (lingua Latina, lingua Graeca, lingua Palaeobulgarica necnon de aliis linguis antiquis) legendo, scribendo, (col)loquendo, audiendo. Tempus denique ad artes praebebitur. Scheda scholarum post compositionem gregis divulgabitur. In fine testimonium omnibus participibus distribuetur.

Schola habebitur in deversorio, c.n. Tempora (vulgo: Sezoni). Tramine vecti omnes Serdica proficiscuntur d. 24. hora matutina, reditus Serdicam est ipsis Kalendis hora vespertina (horae certae posterius addentur).

(imago a pagina deversorii sumpta: http://seasons.tryavna.biz/en.html )

Quid solvendum est?

  • discipulis Lyceorum 290 leones (sive 150 nummi Europaei);
  • omnibus aliis 315 leones (sive 160 nummi Europaei).

Inde collocatur pecunia ad pernoctationes, cibum (ientaculum, prandium, cena), cautionem, iter (Serdicā et rursus), subsidia aliaque ad scholas necessaria.

Nomen dare licet ad Kal. Iun. AD MMXIX litteris ad Demetrium Dragnev missis (dimitar.dragnev@gmail.com) simulatque 100 leonibus (sive 50 nummis Europaeis) ad rationem Scholae aestivae translatis (BG05RZBB91551009175275, BIC: RZBBBGSF, ad Dimitar Dragnev).

In hac epistula inesse oportet nomina, classem (in Lyceo)/semestre (in Universitate), responsum ad hanc quaestionem: "Cur Scholae aestivae interesse velim?"

Qui ad rationem pecuniam mittere velit, inscribat quaeso nomen suum.

Libet pecuniam totam ad Kal. Iul. AD MMXIX transferre.

Quae in annis praeteritis in schola peracta sunt, videas hic et illic.