(Pelo sinal da Santa Cruz)
PER signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Crux Sacra sit mihi lux, non draco sit mihi dux, vade retro satana nunquam suade mihi vana sunt mala quae libas ipse venena bibas.
AVE MARIA, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.
(Creio)
CREDO in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.
(Glória ao Pai)
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(Salve Rainha)
SALVE, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
(São Miguel Arcanjo)
SANCTE Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude. Amen.
(Vinde Espírito Criador)
VENI, Creator Spiritus, mentes tuorum visita imple superna gratia quae tu creasti pectora. Qui diceris Paraclitus, altissimi donum Dei, fons vivus, ignis, caritas, et spiritalis unctio. Tu, septiformis munere, digitus paternae dexterae, Tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura. Accende lumen sensibus: infunde amorem cordibus: infirma nostri corporis virtute firmans perpeti, Hostem repellas longius, pacemque dones protinus: ductore sic te praevio vitemus omne noxium. Per te sciamus da Patrem, noscamus atque Filium; Teque utriusque Spiritum credamus omni tempore. Deo Patri sit gloria, et Filio, qui a mortuis surrexit, ac Paraclito, in saeculorum saecula. Amen.
(Vinde Espírito Santo)
VENI, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur;
R. Et renovabis faciem terrae.
Oremus:
DEUS, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
(Santo Anjo)
Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illúmina, custódi, rege et gubérna. Amen.
(Pai Nosso)
Pater noster, qui es in caelis, sanctificétur nomen tuum, advéniat regnum tuum, fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie. et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. et ne nos indúcas in tentatiónem. sed líbera nos a malo. Amem.