Notandvm valde illvd est, ab Opere Fvndato Stvdiorvm Latinorvm nomine Ana María Aldama Roy (AMAR) et Conventvm et Societatem Stvdiorum Latinorvm (SELat) ea foveri ratione, qva vestigatores iuvniores qvini idemqve VIII Conventvs Societatis participandi stvdiosi singvlis pensionibvs trecentis evronibvs sint donandi.
Qvi qvidem pensionibvs candidati tales esse debent qvi tertio in gradv stvdiorvm versantes operam thesi doctorali nvnc temporis componendae navent mvltam necnon Societatis Conventvi suvm dederint nomen. Qvi ergo pensionem impetratvri vt cvrricvlvm vitae ante diem XV mensis maii mittant ivbentvr. Qvod facilivs fecerint epistvlam inscriptione cvrsvali electronica selat.org@gmail.com adhibita rogatoriam mittentes, qvae titvlo De Pensione Impetranda inscribatvr. Oportet tandem sciatis dimidiam pensionem ante Conventvm celebratvm, dimidiam vero alteram Conventv iam absolvto esse solvendam.
Operi enim Fvndato Studiorvm Latinorvm AMAR ob eivs hvmanitatem vrbanitatemqve in pensionibvs eis concedendis permagnam gratias qvam maximas moderatores VIII Conventvs esse agendas plane liqvideqve credvnt consentivntqve.