Nam quis litterarum, quis publici boni amator a lacrimis temperet, cum videat hanc eo in statu esse quo olim Roma capta a Gallis? Omnia eversa, incensa, diruta, ut vix Capitolina supersit arx. Siquidem multis iam seculis non modo Latine nemo locutus est, sed ne Latina quidem legens intellexit: non philosophie studiosi philosophos, non causidici oratores, non legulei iurisconsultos, non ceteri lectores veterum libros perceptos habuerunt aut habent, quasi amisso Romano imperio non deceat Romane nec loqui nec sapere, fulgorem illum latinitatis situ ac rubigine passi obsolescere.
Talibus Laurentius ille Valla quondam conqueratur et lamentabatur verbis, qui miserabilem rei publicae Latinarum litterarum statum ante oculos cum haberet, nihil aliud ad cultum et Antiquorum humanitatem redintegrandam prius faciendum decrevit nisi ut linguae Latinae adhibendae ita restituamus nitorem, qua clave ad gazas et thesauros plurimos reciperandos intrandosque necessaria potiremur.
Quod eo ipsius tempore consilium cum sit adeptum, illud nobis nostra degentibus aetate hac de re venisse contigit: quid enim Humanitas ea prorsus ad nos? Quid ergo eius sit beneficium? Nostra vero aetate, qua doctrinae illa naturales et positivae -ut aiunt- tam vulgatae esse tamque vigere videntur, quid novi is Humanitatis cultus afferat? Addendum quoque illud est, quod divortium maximum -quod ante nunquam fuit- inter disciplinas scientificas, quae nuncupari solent, et humanas eas, quas dicunt, factum est adeo magnum, ut multi inter studiosos vel magistros qui credant fere nihil exstare inter eas communis numerentur...
.