EPISTOLA LVII. AD PAMMACHIVM.
(alias 101, scripta circ. med. an. 395)
De optimo genere interpretandi
1. Paulus Apostolus, praesente Agrippa rege, de criminibus responsurus, quod posset intelligere qui auditurus erat, securus de causae victoria statim in principio sibi gratulatur, dicens: «De omnibus quibus accusor a Judaeis, o rex Agrippa, existimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Judaeis sunt consuetudines et quaestiones» (Act. 26. 13). Legerat enim illud [d] Jesu: «Beatus qui in aures loquitur audientis» (Eccli. 25. 12 secundum LXX); et noverat tantum oratoris verba proficere, quantum judicis prudentia cognovisset.
Unde et ego beatum me in hoc duntaxat negotio judico, quod apud eruditas aures imperitae linguae responsurus sum: quae objicit mihi vel ignorantiam, vel mendacium; si aut nescivi alienas litteras vere interpretari, aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. Ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et impunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud vos argueret, ut Papam Epiphanium criminatus est, hanc epistolam misi, quae te, et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat.
2. Ante hoc ferme biennium miserat Joanni Episcopo supradictus Papa Epiphanius litteras, arguens eum in quibusdam dogmatibus, et postea clementer ad poenitentiam provocans. Harum exemplaria certatim Palaestinae rapiebantur, vel ob auctoris meritum, vel ob elegantiam scriptionis. Erat in monasterio nostro vir apud suos haud ignobilis, Eusebius Cremonensis, qui cum haec Epistola per multorum ora volitaret, et mirarentur eam pro doctrina et puritate sermonis, docti pariter et indocti, coepit a me obnixe petere, ut sibi eam in Latinum verterem, et propter intelligendi facilitatem apertius explicarem: Graeci enim eloquii penitus ignarus erat. Feci quod voluit; accitoque Notario, raptim celeriterque dictavi: ex latere in pagina breviter adnotans, quem intrinsecus sensum singula capitula continerent. Siquidem et hoc ut sibi soli facerem, oppido flagitarat; postulavique ab eo mutuo, ut domi haberet exemplar: nec facile in vulgus proderet. Res ita anno et sex mensibus transiit: donec supradicta interpretatio de scriniis ejus novo praestigio Jerosolymam commigravit. Nam quidem Pseudomonachus, vel accepta pecunia, ut perspicue intelligi datur, vel gratuita malitia, ut incassum corruptor nititur persuadere, compilatis chartis ejus et sumptibus, Judas factus est proditor: deditque adversariis latrandi contra me occasionem, ut inter imperitos concionentur, me falsarium, me verbum non expressisse de verbo: pro honorabili dixisse carissimum, et maligna interpretatione, quod nefas dictu sit, αἰδεσιμώτατον Παππαν, noluisse transferre. Haec et istiusmodi nugae crimina mea sunt.
3. Ac primum antequam de translatione respondeam, volo interrogare eos, qui malitiam prudentiam vocant: Unde apud vos exemplar epistolae? Quis dedit? qua fronte profertis, quod scelere redemistis? Quid apud homines tutum erit, si ne parietibus quidem et scriniis nostra possumus secreta celare? Si ante tribunalia judicum, hoc vobis crimen impingerem, reos legibus subjugarem, quae etiam pro utilitatibus fisci, noxiis (al. variis) delatoribus poenas statuunt: et cum suscipiant proditionem, damnant proditorem. Lucrum videlicet placet: voluntas displicet. Dudum Hesychium virum Consularem (contra quem Patriarcha Gamaliel gravissimas exercuit inimicitias) Theodosius princeps capite damnavit, quod sollicitato Notario, chartas illius invasisset. Legimus in veteribus historiis (T. Livii Dec. 1. l. 5), ludi magistrum, qui Faliscorum liberos prodiderat, vinctum pueris traditum; et ad eos quos prodebat, remissum: nec sceleratam populum Romanum suscepisse victoriam. Pyrrhum Epirotarum regem, cum in castris ex vulnere curaretur, medici sui proditione interfici nefas duxit Fabricius (Florus l. 1); quin potius vinctum remisit ad dominum, ut scelus nec in adversario comprobaret.
Quod leges publicae, quod hostes tuentur, quod inter bella et gladios sanctum est, hoc nobis inter Monachos et Sacerdotes Christi, intutum fuit. Et audet quidam ex eis adducto supercilio et concrepantibus digitis, eructare et dicere: Quid enim, si redemit, si sollicitavit? fecit quod sibi profuit. MIRA SCELERIS defensio; quasi non et latrones et fures et piratae faciant, quod sibi prodest. Certe Annas et Caiphas seducentes infelicem Judam fecerunt quod sibi utile existimabant.
4. Volo in chartulis meis quaslibet ineptias scribere; commentari de Scripturis, remordere laedentes, digerere stomachum, in locis me exercere communibus, et quasi limatas ad pugnandum (al. expugnandum) sagittas reponere. Quamdiu non profero cogitata, maledicta, non crimina sunt: imo ne maledicta quidem, quae aures publicae nesciant. Tu corrumpas servulos, sollicites clientes: et, ut in fabulis legimus (Metam. l. 4), auro ad Danaen penetres, dissimulatoque quod feceris, me falsarium voces: cum multo pejus crimen accusando in te confitearis, quam in me arguis. Alius te haereticum, alius insimulat dogmatum perversorem. Taces ipse: respondere non audes: interpretem laceras; de syllabis calumniaris; et totam defensionem tui putas, si tacenti detrahas. Finge in transferendo vel errasse, vel intermisisse me quippiam. Hic totus tui negotii (al. totius tui ingenii) cardo versatur: haec tua est defensio. Num idcirco tu non es haereticus, si ego malus interpres sim? Nec hoc dico, quod te haereticum noverim, sciat ille qui accusavit, noverit ille qui scripsit; sed quod stultissimum sit accusatum ab alio, alium criminari, et confosso undique corpore, de dormientis vulnere solatium quaerere.
5. Hactenus sic locutus sum quasi aliquid de Epistola commutaverim, et simplex translatio possit errorem habere, non crimen. Nunc vero cum ipsa Epistola doceat nihil mutatum esse de sensu, nec res additas, nec aliquod dogma confictum, «Faciunt nae intelligendo ut nihil intelligant (Terent. Prol. Andr.): et dum alienam imperitiam volunt coarguere, suam produnt. Ego enim non solum fateor, sed libera voce profiteor, me in interpretatione Graecorum, absque Scripturis sanctis, ubi et verborum ordo mysterium est, non verbum e verbo, sed sensum exprimere de sensu. Habeoque hujus rei magistrum Tullium, qui Protagoram Platonis, et Oeconomicon Xenophontis et Aeschinis ac Demosthenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. Quanta in illis praetermiserit, quanta addiderit, quanta mutaverit, ut proprietates alterius linguae, suis proprietatibus explicaret, non est hujus temporis dicere. Sufficit mihi ipsius translatoris (Ciceronis) auctoritas, qui ita in Prologo earumdem orationum locutus est: «Putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. Converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes, inter seque contrarias, Aeschinis et Demosthenis: nec converti, ut interpres, sed ut Orator, sententiis iisdem et earum formis, tam figuris quam verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere: sed genus omne verborum vimque servavi. Non enim me annumerare ea lectori putavi oportere, sed tanquam appendere. Rursum in calce sermonis: Quorum ego, ait, orationes, si, ut spero, ita expressero, virtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis, et earum figuris, et rerum ordine: verba persequens eatenus, ut ea non abhorreant amore nostro. Quae si e Graecis omnia conversa non erunt: tamen ut generis ejusdem sint, elaboravimus.»
Sed et Horatius vir acutus et doctus, hoc idem in Arte Poetica erudito interpreti praecipit:
Nec verbum verbo curabis reddere, fidus Interpres.
Terentius Menandrum, Plautus et Cecilius veteres comicos interpretati sunt. Numquid haerent in verbis: ac non decorem magis et elegantiam in translatione conservant? Quam vos veritatem interpretationis, hanc eruditi κακοζηλίαν nuncupant. Unde et ego doctus a talibus ante annos circiter viginti, et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a vobis objiciendum nesciens, cum Eusebii Caesariensis Χρονικὸν in Latinum verterem, tali inter caetera usus sum Praefatione: «Difficile est alienas lineas insequentem, non alicubi excidere: et arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eumdem decorem in translatione conservent. Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quo id efferam: et dum quaero implere sententiam longo ambitu, vix brevis vitae spatia [al. brevia spatia] consummo. Accedunt hyperbatorum anfractus, dissimilitudines casuum, varietates figurarum: ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus. Si ad verbum interpretor, absurde resonant: si ob necessitatem aliquid in ordine, vel in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse.» Et post multa, quae nunc prosequi otiosum est, etiam hoc addidi: «Quod si cui non videtur linguae gratiam in interpretatione mutari, Homerum ad verbum exprimat in Latinum. Plus aliquid dicam: eumdem sua in lingua prosae verbis interpretetur: videbis ordinem ridiculum, et Poetam eloquentissimum vix loquentem.»
6. Verum ne meorum scriptorum parva sit auctoritas (quanquam hoc tantum probare voluerim, me semper ab adolescentia non verba, sed sententias transtulisse), qualis super hoc genere praefatiuncula sit, in libro quo beati Antonii Vita describitur (Ex Praefatione Evagrii ad Innocentium), ipsius lectione cognosce. «Ex alia in aliam linguam expressa ad verbum translatio, sensum operit; et veluti laeto gramine, sata strangulat. Dum enim casibus et figuris servit oratio, quod brevi poterat indicare sermone, longo ambitu circumacta vix explicat.» Hoc igitur ego vitans, ita beatum Antonium, te petente, transposui, ut nihil desit ex sensu, cum aliquid desit ex verbis. Alii syllabas aucupentur et litteras [al. syllabis occupentur et litteris], tu quaere sententias.
Dies me deficiet, si omnium qui ad sensum interpretati sunt, testimonia replicavero. Sufficit in praesenti nominasse Hilarium Confessorem, qui Homilias in Job, et in Psalmos tractatus plurimos in Latinum vertit e Graeco, nec assedit litterae dormitanti, et putida rusticorum interpretatione se torsit: sed quasi captivos sensus in suam linguam, victoris jure transposuit.
7. Nec hoc mirum in caeteris saeculi videlicet, aut Ecclesiae viris, cum Septuaginta interpretes, et Evangelistae atque Apostoli idem in sacris voluminibus fecerint. Legimus in Marco dicentem Dominum: TALITHA CUMI, statimque subjectum est, «quod interpretatur, puella, tibi dico, surge» (Marc. 5. 41). Arguatur Evangelista mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in Hebraeo tantum sit, puella surge. Sed ut ἐμφατικώτερον faceret; et sensum vocantis atque imperantis exprimeret, addidit, tibi dico.
Rursum in Matthaeo redditis ab proditore Juda triginta argenteis: et empto ex eis agro figuli, scribitur, «Tunc impletum est quod scriptum est per Jeremiam Prophetam, dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quod appretiaverunt a filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus» (Matth. 27. 9). Hoc in Jeremia penitus non invenitur, sed in Zacharia, aliis multo verbis, ac toto ordine discrepante: [a] Vulgata quippe Editio ita se habet: «Et dicam ad eos: si bonum est coram vobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorium; et considera si probatum sit, sicut probatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorium» (Zach. 11. 12. 13). Quantum distet ab Evangelistae testimonio Septuaginta translatio, perspicuum est. Sed et in Hebraeo cum sensus idem sit, verba praepostera sunt, et pene diversa. «Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium: decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci eos in domo Domini ad statuarium.» Accusent Apostolum falsitatis, quod nec cum Hebraico, nec cum Septuaginta congruat translatoribus: et quod his majus est, erret in nomine, pro Zacharia quippe, Jeremiam posuit. Sed absit hoc de pedissequo Christi dicere: cui curae fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere.
Veniamus ad aliud ejusdem Zachariae testimonium, quod Joannes Evangelista assumit juxta Hebraicam Veritatem. «Videbunt in quem compunxerunt» (Zach. 12. 10; et Joan. 19. 37), pro quo in Septuaginta legimus, καὶ ἐπιβλέψονται πρός με, ἀνθ' ὧν ἐνωχρήσατο quod interpretati sunt Latini: «Et aspicient ad me, pro his quae illuserunt, sive insultaverunt.» Discrepat Evangelistae, Septuaginta interpretum, nostraque translatio: et tamen sermonum varietas, spiritus unitate concordat.
In Matthaeo quoque legimus Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem. Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. 13. 7; et Matth. 26. 31). At in Septuaginta et in Hebraeo multo aliter; non enim ex persona Dei dicitur, ut Evangelista vult: sed ex Prophetae, Deum Patrem rogantis: «Percute pastorem, et dispergentur oves.» In hoc, ut arbitror, loco, juxta quorumdam prudentiam, Evangelista piaculi reus est, quod ausus sit Prophetae verba ad Dei referre personam.
Scribit supradictus Evangelista, ad Angeli monitum, tulisse Joseph parvulum et matrem ejus; et intrasse in Aegyptum, ibique mansisse usque ad obitum Herodis, ut impleretur quod dictum est a Domino per Prophetam: «Ex Aegypto vocavi filium meum.» Hoc nostri codices non habent: sed in Osee juxta Hebraicam scribitur Veritatem: «Quia puer Israel est, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filium meum» (Osee. 11. 2). Pro quo et in eodem loc. Septuaginta transtulerunt: «quia parvulus est Israel, et dilexi eum: et ex Aegypto vocavi filios ejus.» Num omnino repudiandi sunt, quia istum locum, qui ad Christi maxime pertinet sacramentum, aliter transtulerunt? an danda potius venia ut hominibus, juxta Jacobi sententiam, dicentis: «Multa peccamus omnes: et, si quis in verbo non offendit, iste perfectus est vir, et potest refrenare omne corpus» (Jacob. 3).
Illud vero quod in eodem Evangelista scribitur: «Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth: ut impleretur quod dictum est per prophetas, quia Nazaraeus vocabitur» (Matth. n. 23). Respondeant λογοδαίδαλοι, et fastidiosi aestimatores omnium Tractatorum, ubi legerint; discantque in Isaia positum. Nam in eo loco ubi nos legimus atque transtulimus: «Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet» (Isai. 11. 1): in Hebraeo juxta linguae illius ἰδίωμα ita scriptum est: «Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice ejus crescet.» Cur hoc omiserunt Septuaginta, si non licet transferre verbum pro verbo? Sacrilegium est, vel celasse, vel ignorasse mysterium.
8. Transeamus ad caetera: neque enim epistolae brevitas patitur diutius singulis immorari. Idem Matthaeus loquitur: «Hoc autem totum factum est, ut compleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel» (Matth. 1. 22. 23; et Isai. 7. 14) Quod Septuaginta transtulerunt: «Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel.» Si verba calumniantur [al. calumniamur], utique non est idem, «habebit, et accipiet; neque vocabuit, et vocabitis.» Porro in Hebraeo legimus ita scriptum: «Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen ejus Emmanuel.» Non Achaz, qui arguebatur infidelitatis, non Judaei qui erant Dominum negaturi, sed vocabit, inquit, ipsa quae concipiet, ipsa virgo, quae pariet.
In eodem Evangelista legimus, Herodem ad adventum Magorum fuisse turbatum; Scribisque et Sacerdotibus congregatis, sciscitatum ab eis, ubi Christus nasceretur; illosque respondisse, «in Bethleem Judae: Sic enim scriptum est in Propheta: Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in ducibus Juda: Ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel.» Hoc exemplum in Vulgata Editione sic fertur:« Et tu Bethleem domus Ephratha, modicus es, ut sis in millibus Juda, de te mihi egredietur, ut sit princeps in Israel.» Quanta sit inter Matthaeum et Septuaginta verborum ordinisque discordia, magis [al. sic magis] admiraberis, si Hebraicum videas, in quo ita scriptum est: «Et tu Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel.» Considera gradatim, quae ab Evangelista sint posita: Et tu Bethleem terra Juda. Pro, terra Juda, in Haebraico habet Ephratha: in Septuaginta, domus Ephratha. Et pro, «nequaquam minima es in ducibus Juda,» in Septuaginta legitur, «modicus es, ut sis in millibus Juda:» in Hebraeo, «parvulus es in millibus Juda;» sensusque contrarius est, Septuaginta sibi in hoc duntaxat loco et Hebraico concordante. Evangelista enim dixit, quod non sit parvulus in ducibus Juda, cum e regione sit positum, parvulus quidem es et modicus; sed tamen de te mihi parvulo et modico egredietur dux in Israel, secundum illud Apostoli: «Elegit infirma mundi Deus, ut confundat fortia» (I. Cor. 1). Porro quod sequitur, «qui regat, vel qui pascat populum meum Israel,» aliter in Propheta esse perspicuum est.
9. Haec replico non ut Evangelistas arguam falsitatis (hoc quippe impiorum est, Celsi, Porphyrii, Juliani) sed ut reprehensores meos arguam imperitiae: et impetrem ab eis veniam, ut concedant mihi in simplici epistola, quod in Scripturis sanctis, velint, nolint, Apostolis concessuri sunt.
Marcus discipulis Petri ita suum orditur Evangelium: «Principium Evangelii Jesu Christi, sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.» Hoc exemplum ex duobus Prophetis compositum est, de Malachia videlicet et Isaia. Nam primum quod dicitur: «Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te» (Malac. 3. 1), in Malachiae fine scriptum est. Sequens autem quod infertur: «Vox clamantis in deserto,» et caetera, in Isaia legimus. Et quomodo Marcus statim in principio voluminis sui posuit, «sicut scriptum est in Isaia Propheta: Ecce ego mitto Angelum meum» (Isai 40. 3), quod non scribitur in Isaia, ut diximus: sed in Malachia novissimo duodecim Prophetarum? Solvat hanc quaestiunculam imperita praesumptio: et ego erroris veniam deprecabor
Idem Marcus inducit ad Pharisaeos Salvatorem loquentem: «Nunquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esurivit ipse et socii ejus; quomodo ingressus domum Dei sub Abiathar Pontifice, et panes propositionis comedit, quibus non licebat vesci, nisi solis Sacerdotibus?» (Mar. 2. 25. 26. et Luc. 6. 3. 4). Legamus Samuelem: sive (ut in communi titulo habetur) Regnorum libros, ibique reperiemus non Abiathar scriptum esse, sed Abimelech Pontificem, qui postea a Doeg [al. Doec.] cum caeteris Sacerdotibus, Saul jubente, percussus est.
Pergamus ad Apostolum Paulum. Scribit ad Corinthios: «Si enim cognovissent Dominum gloriae, non crucifixissent. Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.» Solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalyps. Eliae testimonium sumptum sit: cum in Isaia juxta Hebraicum ita legatur: «A saeculo non audierunt, nec auribus perceperunt. Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te» (Isai. 64. 4). Hoc Septuaginta multo aliter transtulerunt: «A saeculo non audivimus; neque oculi nostri viderunt Deum absque te, et opera tua vera, et facies exspectantibus te misericordiam.» Intelligimus unde sumptum sit testimonium, et tamen Apostolus non verbum expressit e verbo, sed παραφρασικῶς, eumdem sensum aliis sermonibus indicavit.
In Epistola ad Romanos idem Apostolus Paulus exemplum de Isaia sumens: «Ecce, inquit, ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali» (Isai. 8. 14), discordat a Translatione veteri; et tamen cum Hebraica veritate concordat. In Septuaginta enim contrarius sensus est: «Non ut lapidi offensionis occurreretis, neque ut petrae ruinae:» cum Apostolus quoque Petrus Hebraeis Pauloque consentiens, ita posuerit: «Incredulis autem lapis offensionis et petra scandali» (Rom. 9. 33. et 1. Petr. 2). Ex quibus universis perspicuum est, Apostolos et Evangelistas in interpretatione veterum Scripturarum, sensum quaesisse, non verba: nec magnopere de ordine sermonibusque curasse, dum intellectui res pateret.
10. Lucas vir Apostolicus et Evangelista scribit, Stephanum primum Christi Martyrem in Judaica concione narrantem: «In septuaginta quinque animabus descendit Jacob in Aegyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emor patris Sychem» (Act. 7. 15. 16. et Genes. 23). Hic locus in Genesi multo aliter invenitur, quod scilicet Abraham emerit ab Ephron Hetheo, filio Seor, juxta Hebron, quadringentis drachmis argenti, speluncam duplicem, et agrum circa eam, sepelieritque in ea Saram uxorem suam. Atque in eodem legimus libro, postea revertentem de Mesopotamia Jacob cum uxoribus et filiis suis, posuisse tabernaculum ante Salem urbem Sychimorum, quae est in terra Chanaan, et habitasse ibi, et emisse partem agri, in quo habebat tentoria, ab Emor patre Sychem centum agnis: et statuisse ibi altare, et invocasse ibi Deum Israel (Ibid. 33). Abraham non emit specum ab Emor patre Sychem: sed ab Ephron filio Seor: nec sepultus est in Sychem, sed in Hebron, quae corrupte dicitur Arboch. Duodecim autem Patriarchae non sunt sepulti in Arboch; sed in Sychem, qui ager non est emptus ab Abraham, sed a Jacob (Jos. 24. 32). Differo solutionem et istius quaestiunculae, ut obtrectatores mei quaerant, et intelligant, non verba in Scripturis consideranda, sed sensus.
Vicesimi primi Psalmi juxta Hebraeos idipsum exordium est, quod Dominus locutus est in cruce: ELI ELI LAMA AZABTHANI: quod interpretatur, «Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti?» Reddant rationem, cur Septuaginta translatores interposuerint, «respice me» [al. in me]. Ita enim verterunt: «Deus Deus meus, respice me, quare me dereliquisti?» Respondebunt utique nihil damni in sensu esse, si duo verba sint addita. Audiant et a me non periclitari Ecclesiarum statum, si celeritate dictandi, aliqua verba dimiserim.
11. Longum est nunc revolvere, quanta Septuaginta de suo addiderint, quanta dimiserint, quae in exemplaribus Ecclesiae, obelis, asteriscisque distincta sunt. Illud enim quod legimus in Isaia: «Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem» (Isai. 31. sec. LXX), solent Hebraei deridere, cum audierint. Nec non et in Amos post descriptionem luxuriae: «Stantia putaverunt haec, et non fugientia» (Amos 6. sec. LXX). Revera sensus rhetoricus et declamatio Tulliana.
Sed quid faciemus ad authenticos libros, in quibus haec non feruntur adscripta, et caetera his similia, quae si proferre nitamur, infinitis libris opus est. Porro quanta dimiserint, vel asterisci testes, ut dixi, sunt, vel nostra interpretatio, si a diligenti lectore Translationi veteri conferatur: et tamen jure Septuaginta Editio obtinuit in Ecclesiis, vel quia prima est, et ante Christi facta adventum, vel quia ab Apostolis (in quibus tamen ab Hebraico non discrepat) usurpata. Aquila autem proselytus et contentiosus interpres, qui non solum verba, sed etymologias quoque verborum transferre conatus est, jure projicitur a nobis. Quis enim pro frumento et vino et oleo, possit, vel legere, vel intelligere, χεῦμα, ὀπωρισμόν, σιλπνόρητα, quod nos possumus dicere «fusionem, pomationemque,» et «splendentiam.» Aut quia Hebraei non solum habent αἰθρα, sed et provarqra, ille κακοζήλως, et syllabas interpretatur, et litteras dicitque σὺν τὸ οὐρανὸν καὶ σὺν τὴν γήν, quod Graeca et Latina lingua omnino non recipit; cujus rei exemplum ex nostro sermone capere possumus. Quanta enim apud Graecos bene dicuntur, quae si ad verbum transferamus, in Latino non resonant: et e regione, quae apud nos placent si vertantur juxta ordinem, apud illos displicebunt.
12. Sed ut infinita praeteream, et ostendam tibi, vir omnium nobilium Christianissime, et Christianorum nobilissime, cujusmodi falsitatis me in epistolae translatione reprehendant, ipsius epistolae ponam cum Graeco sermone principium, ut ex uno crimine intelligantur et caetera, Ἐδεῖ ἡμᾶς ἀγαπητὲ μὴ τῇ οἰήσει τῶν κλήρων φέρεσθαι, quod ita me vertisse memini: «Oportebat nos, dilectissime, clericatus honore non abuti in superbiam.» Ecce, inquiunt, in uno versiculo quanta mendacia. Primum ἀγαπητός, dilectus est non dilectissimus. Deinde οἴησις, aestimatio dicitur, non superbia; non enim dixit οἰήματι [al. οἰδήματι], sed οἰήσει : quorum alterum tumorem, alterum arbitrium sonat. Totumque quod sequitur, «clericatus honore non abuti in superbiam, tuum est.
Quid ais [al. agis]. o columen litterarum, et nostrorum temporum Aristarche, qui de universis scriptoribus sententiam feras? Ergo frustra tanto tempore studuimus; et a saepe manum ferulae subduximus» (Juvenal. Sat. I). Egredientes de portu, statim impegimus. Igitur quia et errasse humanum est; et confiteri errorem, prudentis: tu quicumque reprehensor es, tu me obsecro emenda praeceptor, et verbum de verbo exprime. Debueras, inquit, dicere: «Oportebat nos, dilecte, non aestimatione Clericorum ferri.» Haec est Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicunt, eloquio comparandus. Completur in me tritum vulgi sermone proverbium: Oleum perdit et impensas, qui bovem mittit ad ceroma.
Haec non est illius culpa, cujus sub persona alius agit Tragoediam; sed Ruffini et Melanii magistrorum ejus, qui illum magna mercede nihil scire docuerunt. Nec reprehendo in quolibet Christiano sermonis imperitiam: atque utinam Socraticum illud haberemus: Scio, quod nescio; et alterius sapientis (Chilonis ut putatur): Teipsum intellige. VENERATIONI mihi semper fuit non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Qui in sermone imitari se dicit Apostolus, prius imitetur virtutes in vita illorum [a], in quibus loquendi simplicitatem excusabat sanctimoniae magnitudo; et syllogismos Aristotelis, contortaque Chrysippi acumina, resurgens mortuus confutabat. Caeterum ridiculum, si quis e nobis manens inter Croesi opes, et Sardanapali delicias, de sola rusticitate se jactet: QUASI OMNES latrones, et diversorum criminum rei, diserti sint: et cruentos gladios, Philosophorum voluminibus, ac non arborum truncis occulant.
13. Excessi mensuram epistolae, sed non excessi doloris modum. Nam qui falsarius vocor; et inter muliercularum radios et textrina dilanior, contentus sum crimen abnuere, non referre. Unde arbitrio tuo cuncta permitto; ut legas ipsam epistolam, tam Graecam quam Latinam: et illico intelliges accusatorum meorum naenias, et probrosas querelas. Porro mihi sufficit amicum instruxisse carissimum: et in cellula latitantem diem tantum exspectare judicii. Optoque, si fieri potest, et si adversarii siverint, Commentarios potius Scripturarum, quam Demosthenis et Tullii Philippicas tibi scribere.
PROLOGI SANCTI HIERONYMI IN BIBLIA SACRA:
PROLOGVS TOBIAE
INCIPIT PROLOGVS TOBIAE
Cromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus in Domino salutem.
Mirari non desino exactionis vestrae instantiam. Exigitis enim, ut librum chaldeo sermone conscriptum ad latinum stilum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de catalogo divinarum Scripturarum secantes, his quae Agiografa memorant manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebraeorum studia et inputant nobis, contra suum canonem latinis auribus ista transferre. Sed melius esse iudicans Pharisaeorum displicere iudicio et episcoporum iussionibus deservire, institi ut potui, et quia vicina est Chaldeorum lingua serrnoni hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem repperiens, unius diei laborem arripui et quicquid ille mihi hebraicis verbis expressit, haec ego accito notario, sermonibus latinis exposui.
Orationibus vestris mercedem huius operis conpensabo, cum gratum vobis didicero me quod iubere estis dignati conplesse. explicit prologus
PROLOGI SANCTI HIERONYMI IN BIBLIA SACRA:
PROLOGVS IN PENTATEVCHO
Desiderii mei desideratas accepi epistulas, qui quodam praesagio futurorum cum Danihele sortitus est nomen, obsecrantis ut translatum in latinam linguam de hebraeo sermone Pentateuchum nostrorum auribus traderem. Periculosum opus certe, obtrectatorum latratibus patens, qui me adserunt in Septuaginta interpretum suggillationem nova pro veteribus cudere, ita ingenium quasi vinum probantes, cum ego saepissime testatus sim me pro virili portione in tabernaculum Dei offerre quae possim, nec opes alterius aliorum paupertate foedari.
Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco et obelo, id est stella et veru, opus omne distinguens, dum aut inlucescere facit quae minus ante fuerant aut superflua quaeque iugulat et confodit, maximeque Evangelistarum et Apostolorum auctoritas, in quibus multa de Veteri Testamento legimus quae in nostris codicibus non habentur, ut est illud: "Ex Aegypto vocavi filium meum", et: "Quoniam Nazareus vocabitur", et: "Videbunt in quem conpunxerunt", et: "Flumina de ventre eius fluent aquae vivae", et: "Quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit Deus diligentibus se", et multa alia quae proprium συνταγμα desiderant. Interrogemus ergo eos ubi haec scripta sint, et cum dicere non potuerint, de libris hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee, secundum in Isaia, tertium in Zaccharia, quartum in Proverbiis, quintum aeque in Isaia; quod multi ignorantes apocriforum deliramenta sectantur et hiberas nenias libris authenticis praeferunt. Causas erroris non est meum exponere. Iudaei prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolomeus, unius dei cultor, etiam apud Hebraeos duplicem divinitatem deprehenderet, quos maximi idcirco faciebat, quia in Platonis dogma cadere videbantur. Denique ubicumque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, aut aliter interpretati sunt aut omnino tacuerunt, ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent.
Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriae mendacio suo extruxerit, quibus divisi eadem scriptitarint, cum Aristheus eiusdem Ptolomei υπερασπιστης et multo post tempore Iosepphus nihil tale rettulerint, sed in una basilica congregatos contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem: ibi spiritus ventura praedicit, hic eruditio et verborum copia ea quae intellegit transfert; nisi forte putandus est Tullius Oeconomicum Xenofontis et Platonis Protagoram et Demosthenis Pro Ctesifonte afflatus rethorico spiritu transtulisse, aut aliter de hisdem libris per Septuaginta interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hii scriptum esse mentiti sint.
Quid igitur? Damnamus veteres? Minime; sed post priorum studia in domo Domini quod possumus laboramus. Illi interpretati sunt ante adventum Christi et quod nesciebant dubiis protulere sententiis, nos post passionem et resurrectionem eius non tam prophetiam quam historiam scribimus; aliter enim audita, aliter visa narrantur: quod melius intellegimus, melius et proferimus.
Audi igitur, aemule, obtrectator ausculta: non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis Apostolos praefero. Per istorum os mihi Christus sonat, quos ante prophetas inter spiritalia charismata positos lego, in quibus ultimum paene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris? Quid inperitorum animos contra me concitas? Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebraeos, diversarum urbium magistros consule: quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab Apostolis usurpata testimonia probaverunt, et emendatiora sunt exemplaria latina quam graeca, graeca quam hebraea!
Verum haec contra invidos. Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in latinum eos transferre sermonem. explicit prologus
EPISTOLA XXVII. AD EAMDEM MARCELLAM.
1. Post priorem Epistolam, in qua de Hebraeis verbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est, quosdam homunculos mihi studiose detrahere, cur adversum auctoritatem veterum, et totius mundi opinionem, aliqua in Evangeliis emendare tentaverim. Quos ego cum possem meo jure contemnere (Asino quippe lyra superflue canit) tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant ita responsum habeant: Non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam erasse rusticitatis (quam illi solam pro sanctitate habent, piscatorum se discipulos asserentes, quasi idcirco sancti sint, si nihil scierint) ut aliquid de Dominicis verbis, aut corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum; sed Latinorum codicum vitiositatem, quae ex diversitate librorum omnium comprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, voluisse revocare. Quibus si displicet fontis unda purissimi, coenosos rivulsos bibant; et diligentiam qua avium silvas, et concharum gurgites norunt, in Scripturis legendis abjiciant: sintque in hac re tantum simplices, ut Christi verba existiment rusticana, in quibus per tanta jam saecula, tantorum ingenia sudaverunt, ut rationem verbi uniuscujusque [al. unusquisque] magis opinati sint, quam expresserint. Apostolum arguant imperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur.
2. Scio te cum ista legeris, rugare frontem, et libertatem meam rursum seminarium timere rixarum; ac meum, si fieri potest, os digito velle comprimere, ne audeam dicere, quae alii facere non erubescunt. Rogo quid a nobis libere dictum est? Nunquid in lancibus idola caelata descripsi? nunquid inter epulas Christianas, virginalibus oculis Baccharum Satyrorumque complexus innexui: aut unquam aliquem amarior sermo pulsavit? Nunquid ex mendicis divites fieri doluimus? nunquid reprehendi haereditarias sepulturas? Unum miser locutus, quod virgines saepius deberent cum mulieribus esse, quam cum masculis, totius oculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. «Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam» (Psal. 119): et tu putas me aliquid deinceps locuturum?
3. Verum ne Flaccus de nobis rideat: «Amphora coepit Institui, currente rota, cur urceus exit?» (Horat. de Art. Poetic.) revertimur ad nostros bipedes asellos; et illorum in aure buccinna magis quam cithara concrepamus. Illi legant, «spe gaudentes, tempori servientes:» nos legamus, «spe gaudentes, Domino servientes» (Rom. 12. 12 et 11). Illi adversus Presbyterum accusationem omnino putent recipiendam: nos legamus, «adversus Presbyterum accusationem ne receperis, nisi sub duobus, aut tribus testibus: peccantes autem coram omnibus argue» (1. Tim. 5. 19). Illis placeat, «Humanus sermo et omni acceptione dignus:» nos cum Graecis, id est, cum Apostolo, qui Graece locutus est, erremus: «Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.» Ad extremum illi gaudeant Gallicis Cantheriis; nos solutus vinculis, et in Salvatoris ministerium praeparatus Zachariae asellus ille delectet, qui postquam Domino terga praebuit, coepit Isaiae consonare vaticinio: «Beatus qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant» (isai. 32. sec.
AD EVSTOCHIVM : Praefatio Hieronymi in Librum Job
Si aut fiscellam junco texerem, aut palmarum folia complicarem, ut in sudore vultus mei comederem panem, et ventris opus sollicita mente tractarem: nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia juxta sententiam Salvatoris volo operari cibum, qui non perit, et antiquam divinorum Voluminum viam, sentibus virgultisque purgare, mihi genuinus infigitur: corrector vitiorum falsarius vocor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant, dum magis pulchros habere malunt codices, quam emendatos.
Quapropter, o Paula et Eustochium, unicum nobilitatis et humilitatis exemplar, pro flabello, calathis, sportellisque, munusculo monachorum, spiritualia haec et mansura dona suscipite: ac beatum Job qui adhuc apud Latinos jacebat in stercore, et vermibus scatebat errorum, integrum, immaculatumque gaudete. Quomodo enim probatione atque victoria dupliciter universa ei sunt reddita: ita ego in lingua nostra (audacter loquor) feci eum habere quae amiserat. Igitur et vos, et unumquemque lectorem solita
Praefatione commoneo, et in principiis librorum eadem semper annectens, rogo, ut ubicumque praecedentes virgulas ÷ videritis, sciatis ea quae subjecta sunt in Hebraeis voluminibus non haberi. Porro ubi stellae imago fulserit + ex Hebraeo in nostro sermone addita. Nec non et illa quae habere videbamur, et ita corrupta erant, ut sensum legentibus tollerent, orantibus vobis, magno labore correxi; magis utile quid ex otio meo Christi Ecclesiis venturum ratus, quam ex aliorum negotio.
EPISTOLA XLIX AD PAMMACHIVM.
1. Christiani interdum pudoris est, etiam apud amicos tacere, et humilitatem suam magis silentio consolari, quam retractando veteres amicitas, ambitionis crimen incurrere. Quamdiu tacuisti, tacui, nec expostulare unquam super hac re volui: ne non amicum quaerere, sed potentiorem viderer expetere. Nunc autem provocatus officio litterarum, primas semper partes habere tentabo: et non tam rescribere, quam scribere; ut et verecunde hucusque tacuisse, et verecundius loqui coepisse cognoscar.
2. De opusculis meis contra Jovinianum, quod et prudenter et amanter feceris, exemplaria subtrahendo, optime novi. Sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex Urbe venientes, mihi eadem lectitarent, quae se Romae excepisse referebant. In hac quoque provincia jam libri fuerant divulgati: et ut ipse legisti, «nescit vox missa reverti» (Horat. de Art. Poet.). Non sum tantae felicitatis, quantae plerique hujus temporis Tractatores, ut nugas meas quando voluerim emendare possim. Statim ut aliquid scripsero, aut imatores mei, aut invidi, diverso quidem studio, sed pari certamine, in vulgus nostra disseminant: et vel in laude, vel in vituperatione nimii sunt: non meritum stili, sed suum stomachum sequentes. Itaque quod solum facere potui, ἀπολογετικὸν ipsius operis tibi προσεγώνησα ; quem cum legeris, ipse pro nobis caeteris satisfacies: aut si tu quoque narem contraxeris, illam Apostoli περικοπὴν, in qua de virginitate et nuptiis disputat, aliter disserere compelleris.
3. Nec hoc dico, quod te ad scribendum provocem: cujus in sacris litteris studium mihi praefero: sed ut alios qui nos lacerant, hoc facere compellas. Norunt litteras, videntur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. Si quid scripserint, magis ex operis corum comparatione, mea interpretatio negligetur. Lege, quaeso te, et diligenter Apostoli verba considera, et tunc videbis me propter calumniam declinandam multo plus quam ille voluit in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Dydimus, Apollinaris latissime hanc Epistolam interpretati sunt: quorum Pierius cum sensum Apostoli ventilaret atque edisseret, et proposuisset illud exponere: «Volo autem omnes esse sicut meipsum» (1. Cor. 1. 7), adjecit, ταῦτα λέγων ὁ Παῦλος ἀντικρὺς ἀγαμίαν κηρύσσει. Quod hic quaeso peccatum meum, quae duritia? Universa quae scripsi, huic sententiae comparata lenissima [al. levissima] sunt. Revolve omnium quos supra memoravi, commentarios et Ecclesiarum Bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque pervenies.
4. Audio totius in te Urbis studia concitata. Audio Pontificis et populi voluntatem pari mente congruere. MINUS EST tenere Sacerdotium, quam mereri. Libros sedecim Prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone verti, si legeris, et delectari te hoc opere comperero, provocabis nos etiam caetera clausa armario non tenere.
Transtuli nuper Job in linguam nostram: cujus exemplar a sancta Marcella consobrina tua poteris mutuari. Lege eumdem Graecum et Latinum; et veterem Editionem nostrae Translationi compara: et liquido pervidebis quantum distet inter veritatem, et mendacium. Miseram quaedam των ύπομνημάτων in Prophetas duodecim sancto patri Domnioni, Samuelem quoque et Malachim, id est, quatuor Regum libros. Quae si legere volueris, probabis quantae difficultatis sit divinam Scripturam, et maxime Prophetas intelligere: et Interpretum vitio quae apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere vitiis. Porro eloquentiam quam pro Christo in Cicerone contemnis, in parvulis ne requiras. Ecclesiastica interpretatio etiam si habet eloquii venustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis Philosophorum scholis paucisque discipulis, sed universo loquatur hominum generi.
EPISTOLA LIX. AD MARCELLAM.
1. Magnis nos provocas Quaestionibus; et torpens otio ingenium, dum interrogas, doces.
Prima tua sciscitatio fuit, quae sint illa, «quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum» (1. Cor. 2. 9). Et quomodo rursus idem Apostolus inferat:
«Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum» (Ibid. v. 10). Et si revelatum est Apostolo, intelligere debeamus, quomodo et aliis revelaverit.
Ad quae brevis responsio est, non debere nos quaerere, quid sit illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim ignoratur, quomodo sciri potest? Quod promittitur in futuro, non cernitur in praesenti. «Spes enim quae videtur, non est spes» (Rom. 8. 24), sed jam certa possessio; quomodo si velit quispiam dicere: ostende mihi quod invisibile est: loquere quod audiri non potest: expone quod cogitatio non comprehendit humana. Ergo hoc sensu Apostolus dixisse credendus est, quod carnalibus oculis, et aure carnali, et cogitatione mortali non possint spiritualia comprehendi. «Etsi enim noveramus quondam Jesum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum» (2. Cor. 5. 16). Et in Joannis Epistola scribitur: «Carissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum manifestum est quod futuri sumus. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est» (1. Joan. 3. 2). Quodque revelatum sibi et Sanctis per spiritum esse testatur, non statim sequitur, ut ipse aliis revelaverit. Alioqui audivit et in paradiso verba ineffabilia, quae aliis narrare non poterat (2. Cor. 12): aut si narravit, nequaquam ineffabilia sunt.
2. Secunda Quaestio fuit, in qua dicis legisse te per ransitum in Opusculis meis, quod agni qui stant a dextris, et haedi qui stant a sinistris (Matth. 25), Christiani sint atque gentiles: et non potius boni et mali. Non memini me hoc aliquando dixisse, et si dixissem, non essem in errore pertinax. Quantum autem dictanti subito occurrit, in secundo volumine contra Jovinianum super hoc capitulo disputasse me novi, et non solum super hoc, sed et de eo quod in eamdem quaestionem cadit, ubi pisces mali a bonis piscibus separabuntur (Matth. 13). Quod ergo ibi plene dictum est, nunc omittendum videtur.
3. Tertio interrogaveras, quod dicit Apostolus in adventu Domini Salvatoris, rapi quosdam viventes obviam in nubibus, ita ut non praeveniantur ab his, qui in Christo dormierunt (1. Thess. 4): visque nosse, utrum sic occurrant in corporibus et [al. ut] non ante moriantur; cum et Dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias secundum Apocalypsim Joannis morituri esse dicantur (Apoc. 11): ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem (Psal. 88).
Hoc ex ipsius loci continentia sciri potest, quod sancti qui in adventu Salvatoris fuerint deprehensi in corpore, in iisdem corporibus occurrant ei: ita tamen ut inglorium et corruptivum et mortale, gloria et incorruptione et immortalitate mutetur (1. Cor. 15); ut qualia corpora mortuorum surrectura sint, ut talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Unde dicit in alio loco Apostolus: «Propter quod nolumus exspoliari, sed supervestiri; ut absorbeatur mortale hoc a vita» (1. Cor. 9. 4), ne scilicet corpus ab anima deseratur; sed anima habitante in corpore, fiat inclytum quod ante inglorium fuit. De Enoch autem et Elia, quos venturos Apocalypsis refert et esse morituros (Apoc. 11), non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritualiter intelligendus sit, ut nos existimamus, aut si carnalem inerpretationem sequimur, Judaicis fabulis acquiescendum sit, ut rursum aedificetur Jerusalem, et hostiae offerantur in Templo; et spirituali cultu imminuto, carnales obtineant caeremoniae.
4. Quartum est quod quaesisti, quomodo in Joannis Evangelio post resurrectionem dicatur ad Mariam Magdalenam: «Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum» (Joan. 20. 17). Et rursum in Matthaeo scriptum sit, quod ad vestigia Salvatoris mulieres corruerint (Matth. 28); cum utique non sit idipsum tangere post resurrectionem pedes ejus, et non tangere.
Maria Magdalena ipsa est, a qua septem daemonia expulerat (Marc. 16); ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia (Rom. 5); quae quia Dominum hortulanum putabat, et quasi cum homine loquebatur, et quaerebat viventem cum mortuis, recte audivit, «Noli me tangere» (Joan. 20. 17). Et est sensus: Non mereris meis haerere vestigiis, nec adorare quasi Dominum, nec ejus tenere pedes, quem non existimas surrexisse. Tibi enim necdum ascendi ad Patrem meum. Caeterae vero mulieres, quae pedes tangunt, Dominum confitentur, et merentur ejus haerere vestigiis, quem ad Patrem ascendisse confidunt. Quanquam etiamsi eadem mulier diversis in Evangeliis et tenuisse pedes, et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit corrigi primum quasi incredula, et postea non repelli, quasi ea quae errorem confessione mutaverat, quod et de latronibus intelligi potest, cum alius Evangelista utrumque blasphemasse, alius narret alterum esse confessum (Matth. 27; et Marc. 15).
5. Extrema schedula continebat, utrum post resurrectionem, quadraginta diebus Dominus cum discipulus conversatus sit (Luc. 23); et nunquam [fort. nunquid] alibi fuerit? an latenter ad coelum ascenderit, atque descenderit, et nihilominus Apostolis suam praesentiam non negarit? Si Dominum Dei Filium consideres, de quo sermo est, et illum esse qui loquitur: «Nonne coelum et terram ego repleo, dicit Dominus» (Jerem. 23. 24), et de quo alius Propheta testatur: «Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum» (Isai. 66. 1); et rursum alibi: «Qui tenet coelum palmo et terram pugillo» (Ibid. 40. 12), de quo David canit: «Quo ibo a spiritu tuo; et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades: Et si habitavero in extremis maris; etenim ibi manus tua deducet me, et continebit me dextera tua» (Ps. 138. 7. et seqq.), profecto non ambiges, etiam ante resurrectionem sic in Dominico corpore habitasse Deum verbum, ut et in Patre esset, et coeli circulum clauderet, atque in omnibus [al. hominibus] infusus esset et circumfusus, id est, ut cuncta penetraret interior, et contineret exterior. Stultum est igitur illius potentiam unius corpusculi parvitate finire [al. finiri], quem non capit coelum: et tamen qui ubique erat, etiam in Filio hominis totus erat. Divina quippe natura, et Dei sermo in partes secari non potest, nec locis dividi: sed cum ubique sit, totus ubique est. Erat igitur uno eodemque tempore et cum Apostolis quadraginta diebus, et cum Angelis, et in Patre, et in extremis maris finibus erat; in omnibus locis versabatur: cum Thoma in India, cum Petro Romae, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in Creta, cum Andrea in Achaia, cum singulis Apostolis et Apostolicis viris, in singulis cunctisque regionibus. Quod autem dicitur quosdam deserere, vel non deserere, non naturae illius terminus ponitur; sed eorum merita describuntur, apud quos esse, vel non esse dignatur [al. dedignatur].
EPISTOLA LIII. AD PAULINUM. De studio Scripturarum
Omnium sapientum exemplis provocat ad studium Litterarum sacrarum, et in his quantum sit difficultatis, ostendit. Deinde quo magis inflammet ad earum studium, singulos libros, Auctores et argumenta elogiis quibusdam breviter commendat. Denique, ut se a saeculi rebus penitus expediat, hortatur. Vera necessitudo. Sapientum peregrinationes. - Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit et suavissimas litteras, quae a principio amicitiarum, fidem iam probatae fidei et veteris amicitiae praeferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates; sic Plato Aegyptum et Architam Tarentinum, eamque oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cuiusque doctrinam Academiae gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, MALENS ALIENA verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, (0541) captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo (Dionysio Siciliae) paruit, captivus, vinctus, et servus; tamen quia Philosophus, maior emente se fuit. Ad T. Livium lacteo eloquentiae fonte manantem, de ultimis Hispaniae (a Gadibus,) Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quaererent. Apollonius (sive ille Magus, ut vulgus loquitur, sive Philosophus, ut Pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiae regna penetravit: et ad extremum latissimo Physon amne (Gange) transmisso, pervenit ad Brachmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de motibus, ac siderum cursu audiret docentem: inde per Elamitas, Babylonios, Chaldaeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phoenices, Arabes, Palaestinos, reversus Alexandriam, perrexit Aethiopiam, ut Gymnosophistas, et Tamosissimam Solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret: et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus. Quid loquar de saeculi hominibus? cum Apostolus Paulus vas electionis et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur. An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? (2. Cor. 13. 3.) post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Ierosolymam, ut videret Petrum, et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium praedicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset. Habet nescio quid latentis energiae viva vox; et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschynes, cum Rhodi exularet; et legeretur illa Demosthenis Oratio, quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait: Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem? Haec non dico, quod sit in me aliquid tale, quod vel possis, vel velis discere: sed quod ardor tuus ac discendi studium, etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile, et sine doctore laudabile (0542) est. Non quid invenias, sed quid quaeras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plastae cessent manus, tamen τῇ δυνάμει totum est, quidquid esse potest. Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et Prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea diceret confidenter: « Arma militiae nostrae, non carnalia sunt, sed potentia Dei, ad destructionem munitionum: Concilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei; et captivantes [al. captivantem] omnem intellectum, ad obediendum Christo: et parati subiugare cunctam inobedientiam » (4. Cor. 10. 4. 5) . Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis, ne negligat gratiam, quae data sit ei per impositionem manus Presbyterii. Tito praecipit, ut inter caeteras virtutes Episcopi, quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque eligat [al. intelligat] Scripturarum: « Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere » (Tim. 1. 9) . Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Aggaeus Propheta, imo per Aggaeum Dominus, interroga, ait, Sacerdotes Legem (Agg. 2) .
Sacerdotis officium. Paulus cur vas electionis. - In tantum Sacerdotis officium est, interrogatum respondere de Lege. Et in Deuteronomio legimus: Interroga patrem, tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. 32. 7) . In Psalmo quoque centesimo decimo octavo. Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae (v. 54) . Et in descriptione iusti viri, cum eum David arbori vitae, quae est in paradiso, compararet, inter caeteras virtutes et hoc intulit: In lege Domini voluntas eius: et in lege eius meditabitur die ac nocte (Psalm. 1. 2) . Daniel in fine sacratissimae Visionis iustos, ait, fulgere sicut stellas; et intelligentes, hoc est doctos, quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent, iusta rusticitas, et docta iustitia? Alii stellis, alii coelo comparantur. Quanquam iuxta Hebraicam Veritatem, utrumque de eruditis possit intelligi: ita enim apud eos legimus: « Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates » (Dan. 12. 3) . Cur dicitur Paulus Apostolus vas electionis? Nempe quia legis et sanctarum Scripturarum armarium est. Pharisaei stupent ad doctrinam (0543) Domini; et mirantur in Petro et Ioanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis Spiritus Sanctus suggerebat: et erant, iuxta quod scriptum est, θεοδίδακτοι. Duodecim annos Salvator impleverat, et in Templo senes de quaestionibus legis interrogans, magis docet, dum prudenter interrogat. Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Ioannem; quorum uterque dicere poterat: « Etsi imperitus sermone, non tamen scientia » (2. Cor. 11. 6) . Ioannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro, « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? » (Ioan. 1. 1.) Λόγος enim Graece multa significat; nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscuiusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt. Quae universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit: hoc Demosthenes eloquens ignoravit. « Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo » (1. Cor. 1. 19) . Vera sapientia perdet falsam sapientiam: et quanquam stultitia praedicationis in Cruce sit, tamen Paulus « Sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non saeculi huius, nec principum saeculi istius, qui destruuntur: sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula » (1. Cor. 2. 7) . Dei sapientia Christus est. « Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia » (Ibid. 24) . Haec sapientia in mysterio abscondita est: de qua et noni Psalmi titulus praenotatur, « pro occultis filii: » in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: et qui in mysterio absconditus erat, praedestinatus est ante saecula. Praedestinatus autem, et praefiguratus, in Lege et Prophetis. Unde et Prophetae appellabantur Videntes: quia videbant eum, quem caeteri non videbant. « Abraham vidit diem eius: et laetatus est » (Ioan. 8. 56) . Aperiebantur coeli Ezechieli; qui populo peccatori erant. « Revela, inquit David, oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua » (Ps. 118. 18) . Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur. Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur (Apoc. 5): quem si dederis homini scienti litteras, ut legat, respondebit tibi: Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras, et tenent signatum librum; nec aperire possunt, nisi ille reseraverit « qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit? » (Ibid. 3. 7.) In Actis Apostolorum sanctus eunuchus, imo vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam, interrogatus a Philippo: « Putasne intelligis quae legis? » respondit, « Quomodo possum, (0544) nisi aliquis me docuerit? » (Act. 8.) Ego, ut de me interim loquar, nec sanctior sum hoc eunucho, nec studiosior; qui de Aethiopia, id est, de extremis mundi finibus venit ad Templum, reliquit aulam regiam: et tantus amator Legis, divinaeque scientiae fuit, ut etiam in vehiculo sacras litteras legeret: et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Iesum, qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus! Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus est; ac de discipulo magister: plus in deserto fonte Ecclesiae, quam in aurato synagogae Templo reperit. Haec a me perstricta sunt breviter (neque enim Epistolaris angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sanctis, sine praevio et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de Grammaticis, Rhetoribus, Philosophis, Geometris, Dialecticis, Musicis, Astronomis, Astrologis, Medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, τό δὸγμα, τὴν μέθοδον, τὴν ἐμπειριαν. Ad minores artes veniam, et quae non tam λογῳ, quam manu administrantur. Agricolae, caementarii, fabri, metallorum, lignorumve caesores, lanarii quoque et fullones, et caeteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur, absque doctore non possunt esse quod cupiunt. « Quod Medicorum est, »
Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri.
(Horat. Epist. lib. 1. Epist. 1). Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant.
Scribimus indocti, doctique poemata passim.
Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, proh pudor, a feminis, quod viros doceant: et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post saeculares litteras venerint; et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire dignantur, quid Prophetae, quid Apostoli senserint; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia; quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legerimus, Homerocentonas, et Virgiliocentonas: ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, qui scripserit:
(0545) Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna.
Iam nova progenies coelo demittitur alto.
(Virgil. Eclog. 4). Et patrem loquentem ad filium,
Nate, meae vires, mea magna potentia solus.
Et post verba Salvatoris in cruce.
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Puerilia sunt haec, et circulatorum ludo similia, docere quod ignores: imo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias. Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de natura mundi, de exordio generis humani, de divisione terrae, de confusione linguarum, et descensione usque ad Aegyptum, gentis scribitur Hebraeorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque praeceptis In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singulae pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus, spirant coelestia sacramenta. Numeri vero, nonne totius arithmeticae, et Prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent? Deuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis (1. Cor. 14. 19) , loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur. Iob exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur: omnesque leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de caeteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat; ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit: « Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo » (Iob. 19. 25. 26) . Veniam ad Iesum Nave, qui typus Domini non solum in gestis, sed etiam in nomine, transiit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit (0546) terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiae, coelestisque Ierusalem spiritualia regna describit. In Iudicum libro quot principes populi, tot figurae sunt. Ruth Moabitis. Isaiae explet vaticinium, dicentis: « Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion » (Isai. 16. 1) . Samuel in Heli mortuo, et in occiso [al. occisione], Saul, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi Sacerdotii, novique Imperii sacramenta testatur. Malachim, id est, Regum tertius, et quartus liber a Salomone usque ad Iechoniam: et ab Ieroboam filio Nabath, usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt: si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas, et Haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonant in littera, praefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum praestolari. Ioel filius Phathuel, describit terram duodecim tribuum, heruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam: et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei, et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, qui effundendus erat in coenaculo Sion: qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur. Amos pastor et rusticus, et « ruborum mora distringens, » paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, aut quatuor scelera Damasci, Gazae, et Tyri, et Idumeae, et filiorum Ammon, et Moab, et in septimo octavoque gradu, Iudae et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in monte Samariae, et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae; et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Abdias qui interpretatur « servus Dei » [al. Domini], pertonat contra Edom sanguineum, terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper aemulum hasta percutit spirituali. Ionas « columba » pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad poenitentiam revocat: et sub nomine Ninive, salutem gentibus nuntiat. Michaeas de Morasthi, « cohaeres » Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserit iudicis Israel. Nahum « consolator » orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: « Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem » (Num. 1. 15) . Abacuc « luctator » fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et (0547) figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: « Operuit coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Splendor eius, ut lux erit: cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius » (Abac. 3) . Sophonias « speculator » et arcanorum Domini cognitor, audit clamorem a porta piscium, et eiulatum a secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pilae: quia conticuit omnis populus Chanaam: disperierunt universi, qui involuti erant argento. Aggaeus « festivus » et laetus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum Templum reaedificat, Dominumque Patrem inducit loquentem: « Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus » (Agg. 2. 7. 8) . Zacharias « memor Domini sui, » multiplex in Prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis, quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos, rufos, nigros et albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Ierusalem, pauperem regem vaticinetur et praedicet, sedentem super pullum filium asinae subiugalis. Malachias aperte, et in fine omnium Prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium: « Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda » (Mal. 1. 10) . Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, et Danielem quis possit vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non Prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium. Secundus virgam nuceam [Vulg. vigilantem] et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus; et quadruplex diversis metris nectit alphabetum ( Lamentationes ). Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor Prophetas, temporum conscius, et totius mundi φιλοΐστωρ, lapidem praecisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio ab inferis suscitat resurgentem. Salomon, pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesiae typo populum liberat de periculo, (0548) et interfecto Aman, qui interpretatur « iniquitas, » partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber, id est, Instrumenti veteris ἑπιτομὴ tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum, et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones. Ezras et Neemias, « adiutor » videlicet et « consolator a Domino, » in unum volumen coarctantur: instaurant Templum, muros extruunt civitatis: omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla. Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum Epistolae, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: « Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore » (Ps. 118. 20) . Caeterum Socraticum illud impletur in nobis; Hoc tantum scio, quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Matthaeus, Marcus, Lucas, et Ioannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur « scientiae multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit. Paulus Apostolus ad septem Ecclesias scribit (octava enim ad Hebraeos a plerisque extra numerum ponitur. ) » Timotheum instruit ac Titum, Philemonem pro fugitivo famulo (Onesimo) deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius « Laus est in Evangelio, » animadvertemus pariter omnia verba illius, animae languentis esse medicinam. Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas Apostoli, septem Epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas, et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum lectione caecutiat [al. concutiatur]. Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot verba. (0549) Parum dixi pro merito voluminis. Laus omnis inferior est: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae. Oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne tibi videtur iam hic in terris regni coelestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quae vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, ut rusticam concionem [al. contentionem] facilius instruerent: et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut haec me nosse pollicear, et eorum fructus in terra capere, quorum radices in coelo fixae sunt; sed velle fateor: sedenti me praefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur: quaerens invenit. Discamus in terris, quorum nobis scientia perseveret in coelo. Obviis te manibus excipiam, et, ut inepte aliquid, ac de Hermagorae tumiditate effutiam, quidquid quaesieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum saeculi, fidem amicitiae, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistola praeferebat. Festina, quaeso te, et haerentis in salo naviculae funem magis praecide, quam solve. Nemo renuntiaturus saeculo bene potest vendere, quae contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est: Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet. « Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget. » Sic vivamus tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. VICTUS et vestitus, divitiae Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende: si non habes, proiice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est. Scilicet nisi tu semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt. Vidua duo aera misit ad gazophylacium, et praefertur Croesi divitiis. FACILE contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.