De mythologia Graeca
Mythologia vocabulum Graecum est, quod numerum fabularum significat.
Numerus fabularum mythologia nominatur.
Graeci multas fabulas habebant. Eas facile excogitabant animô suô ingeniosô.
Graeci fabulas amabant, et eorum poetae in operis suis eas cantabant, et parentes eas liberis suis narrabant.
Quid fabulae narrant? Multae earum de deorum dearumque et de mundi universi ortu, de virorum et feminarum fato narrant. Aliae bella clara aut fabulosa itinera describunt.
Quae sunt fabularum personae? In eis dei et deae, semidei sive heroes, viri feminaeque, bestiae ferae, monstrua horrenda et cetera apparent.
Omnes Graeci fabulas cognoscebant atque multis aliis historiis eas paulatim augebant.
De Graecis deis
Graeci dei maiores et minores erant.
Dei maiores in summô monte Olympô habitant. Ibi Iuppiter, pater et rex deorum, regnat.
Soli Hades et Neptunus dei aliô in locô habitabant. Hades, deus mortuorum, in regno invisibile, id est, Hades; Neptunus autem in imô sive altô Oceanô habitare solebant.
Habent formam humanam, sed satis maiores sunt et se transformari et formam mutare possunt.
Eorum cibus est nectar et ambrosia. Per eorum venas non sanguis, sed translucidus liquor fluit nominatus ichor.
Vivunt tranquilli et beati, [vitam tranquillam et beatam agunt] inter pocula et vinum, sed saepe rixant atque inter se pugnant. Cur? Quia ei invidiosi, superbii, lascivi, zelotypi ut viri et feminae sunt…! Re vera dei deaeque exemplum morale viris et feminis nullô modô sunt!
Responde Latine
Quae est mythologia?
Num Graeci paucas fabulas habebant?
Quis fabulas excogitabat?
Quis fabulas narrabat?
Quales erant Graeci? Quo ingenio erant?
Multasne quoque habebant Romani fabulas?
Num Romani fabulas amabant?
De deis tantum fabulae Graecae narrabant?
Suntne paucae personae in fabulis Graecis?
Poetae tantum Graeci fabulas cognoscebant?
Ubi dei maiores habitabant?
Omnesne dei in eo loco habitabant?
Cuius Iuppiter pater et rex est?
Quam formam dei et deae habent?
Num dei aquam bibunt?
Quo colore liquor, quod per venas deorum fluit, est?
Viri et feminae deos deasque videre possunt?
Suntne boni et honesti et probi dei Graeci?
Qualem vitam in Olympo agunt?
Cur dei aliquando rixant?
De Olympicis deis deabusque
Dei Olympici ei nominantur, qui domicilium habent suum in monte Olympo.
Qui dei deaeque quattuordecim usque numerantur.
Iuppiter Est pater et rex deorum et dearum. Maximus inter deos est. Iuppiter in summō montē Olympō habitat et regnat. Regiam pulchram, amplissimam et ornatissimam habet. Ei uxor est dea Iuno. Sed Iuppiter multas alias deas et feminas amat: multae sunt fabulae, quae de amoribus Iovis tractant et narrant. Is formam suam aliquando mutat: sic feminas et deas nonnullas decipit! Hāc causā, Iuno invidiosa et dura dea est, quae maritum semper vigilat, sed frustra!
Signa Iovis fulmen, sceptrum et thronus sunt. Bestia ei dicata aquila est.
Iuppiter caelum regit et eius phaenomena: tonitrum, pluviam, fulmina, cetera. Amicus erat incolarum terrae atque Romanos saepe iuvabat.
Iuno Ea uxor Iovis est: itaque regina deorum dearumque est. Iuno dea feminas, matrimonium et matronas curat atque providet. In nuptiis feminae Iunonem deam semper invocant et colunt. Sed infidelitatis frequentissimae mariti Iovis causa, dura et superba dea est. In magnis oppidis et vicis aras habebat.
Signum Iunonis lilium est eiusque bestia pavo.
Pluto Frater Iovis et deus mortuorum est. In infernis habitat et regnat, inter tenebras multas. Eius uxor Proserpina est: Pluto eam aliquando rapuit atque in inferna duxit, quia nulla femina neque dea in eo loco habitare cupiebat. In eius regno, ubi umbrae tantum habitant, tres partes sunt: Campi Elysii, Lethaeus et Tartarus.
Signa dei cassis est eiusque bestia Canis Cerberus.
Neptunus Frater Iovis et maris fluviorumque deus est. Equos domabat et terrae motus tridente suo efficiebat. In Oceano imo habitat, ubi tritones et delphini ei serviunt. Eius uxor nympha Amphitrite est. In Oceano Neptunus undas et procellas regit et administrat.
Eius signa tridens et eius bestia equus est.r
lo
Vulcanus Filius Iovis est, dominusque ignis. Inter deos omnes solus Vulcanus pulcher non erat: claudus et distortus is deus incedit. Sed contra ingeniosissimus deorum est et laborisissimus: in monte Aetna imo officinas habet suas, ubi ferrum malleo tundit et arma aliaque efficit. Vulcanus non solus hic laborat, sed cum ministris Cyclopibus. Uxor eius Venus est (mirum!), pulcherrima dearum, quae satis fidelis honestaque erga Vulcanum non est…is enim satis iratus saepissime erat…!
Ei deo* signa malleus et incus sunt.
* ei deo signa sunt: dativus cum verbo sum: dativus possessivus (nomen mihi est…)
De quaestionibus respondendis
Quis Iuppiter est?
Ubi is habitat?
Quae phaenomena in eius regno sunt?
Num parva regia est, ubi Iuppiter habitat?
Quae signa ei sunt?
Quae est Iovis femina?
Eamne solam Iuppiter amat?
Quid Iuppiter regit?
Quos Iuppiter iuvare solebat?
Quae Iuno est?
Cuius Iuno femina est?
Ubi ea habitat?
Quid dea Iuno curat?
Quae deam Iunonem invocant?
Quando id faciunt?
Num Iuno laeta est?
Cur Iuno maritum suum vigilat?
Quae ei signa sunt?
Ubi dea aras habebat?
Pluto quis est?
Cuius deus Pluto frater est?
Ubi deus regnat?
Quomodo eius regnum nominatur?
Num lux multa in eius regno est?
Quis ad ianuam eius regni semper adest?
Multine dei cum Plutone vivunt? Cur?
Quae femina ei est?
Cur Pluto eam rapuit?
Suntne variae partes in eius regno?
Quae ei deo signa sunt?
Quis Neptunus est?
Cuius is deus frater est?
Num deus Neptunus in monte Olympo habitat?
Solusne in eius regno deus est?
Quae eius femina est?
Qui deo nostro serviunt?
Quos deus Neptunus domabat?
Quid tridente suo deus Neptunus efficiebat?
Signa eius dei sunt…
Vulcanus quis est?
Num Iuppiter frater eius est?
Habitatne deus Vulcanus in monte Olympo?
Num deus Neptunus pulcher erat?
Num deus stultus et ignavus erat?
Quae eius femina est?
Nonne mirum est?
Cur Vulcanus deus saepe iratus est?
Ubi deus Vulcanus laborat?
Solusne deus Neptunus laborat?
Quid ibi faciebat?
Quae eius dei signa erant?
Mars
Filius Iovis et Iunonis est. Deus bellorum est, qui pugnas inter mortales movet magnas et crudelissimas. Adulescentis formam semper in suis fabulis deus praebet, et multis armis armatus apparet: galeam enim et scutum et hastam deus Mars gestare solet. Mars cum dea Venere, Vulcani feminae, amores aliquando habet… et Vulcanus satis iratus est!
Eius signa hasta, scutum et galea sunt, eiusque bestiae lupus et gallus erant.
Apollo
Filius Iovis et Latonae atque frater geminus deae Dianae est. Artis musicae et propheticae deus est. Pulcherrimus deus inter omnes est et exemplar pulchritudinis masculinae. Deus quoque Sol est, nomine Phoebus, qui radios mittit. Cum deus Apollo iratus est, pestem sagittis suis emittit. Novem quoque Musas in monte Parnasso praesidet. Nympham Dafne frustra amavit. Ei signa laurus, lyra, arcus sunt, eiusque bestia delphinus.
BacchusFilius Iovis et Semelae est. Vinearum et vini deus est, qui sensa et Bacchanalia excitat et theatrum fovet. Tigres eum plaustro vehunt, atque faunos, satyros et Bacchas feminas deus ducit. Adulescens et coronatus pampinis et uvis in suis fabulis semper apparet. Eius signa vinea, thyrsus et hedera sunt, eiusque bestiae tigres et pantherae.
MercuriusFilius Iovis et Maiae et nuntius deorum est. Oratores, mercatores et latrones fovet, atque mortuorum animas ad Inferos ducebat. Velocissimus per caelum volat alis suis, quas in petaso pedibusque gestat. Caduceum portat, signum pacis, quo ianuas et portas aperit. Ei signa petasus alatus et caducaeus sunt.
Minerva
Filia Iovis et Metis, dea est sapientiae. Non solum artes omnes praesidet et fovet, sed quoque bella concinnata. In suis fabulis lorica, scuto et hasta apparet armata. Oppido Athenis olivam dono dedit. Ei signa oliva, hasta et scutum sunt. Bestia ei dicata noctua est.
DianaFilia Iovis et Latonae atque soror gemina Apollonis est. Silvarum dea est atque bestiarum et artis venatoriae. Dea quoque Luna est, nomine Selene. In fabulis suius arcum sagittasque per silvas gestat, easque silvas non sola sed cum Nymphis et multis canibus lustrat. Diana nullum habet virum atque sola est dea virginalis. Eius signa arcus, sagittae et pharetra; bestiae ei dicatae cervi sunt.
VenusDea nata est ex spuma maris. Venus amoris atque pulchritudinis dea est pulcherrima dearum. Filium unum habet, cui nomen Cupidus: is parvus est puer alatus, qui sagittas amoris proicit. Dea multos habet amores cum multis aliis deis virisque, exempli gratia cum Marte, et hac causa vir eius Vulcanus saepe iratissimus est! Paris ei malum aureum in iudicio clarissimo dono dedit, signo victoriae. Eius signum concha est, et bestiae cycnus et columba sunt.
CeresFilia Saturni et Rheae atque Iovis soror est. Agri culturae est dea atque triticum, olivas et ficos fovet. Filiam habet unam Proserpinam, cum qua dimidium annum in terra habitat. Eius signa falx et manipulus spicarum sunt, bestiaque ei dicata porcus est.
VestaSoror Iovis est. Foci dea est atque domos servat familiasque providet. Nullae sunt eius fabulae mythologicae apud poetas narratae, sed Romae sacerdotes Vestales magno honore famaque erant. Eius signum focus, id est, ignis domesticus, est, atque caput velatum erant.