Illud tibi, lector suavissime, imprimis considerandum esse credo, me hac in pagina componenda Eutropii textus a loco retiali THE LATIN LIBRARY necnon BIBLIOTHECA AVGVSTANA depromptos usurpavisse et adhibuisse.
Adde etiam illud, quod nonnullis paginarum locis, quibus imagines narrationi congruere putaveram, pelliculas imposui brevissimas, quas a Annula illa Llewellin cum sint compositae, optimas easqu
e magno usui paginae lectoribus fore existimavi.
Unde fit quod gratias agam perplurimas cum paginarum earum moderatoribus tum speciatimque Annulae nostrae Llewellin, quae tanto ardore studioque linguam cultumque Latinos et fovet et docet.