In hac parte paginae retialis de rebus a Circulo nostro gestis vos certiores facere volumus.
Ab anno bis millesimo decimo quinto quo Mane Latinum Malacitanum conditum est, nobis multa et diversa fuerunt consilia atque incepta. Sex abhinc iam annos cum conventus magistrorum Novae Viae nuncupatus primum constitueretur, noster Circulus summo cum Gaudio munus lustrandi Musei Malacitani suscepit. Post hanc primam lustrationem, multas alias duximus.
His annis conventuum atque sermonum inter sodales locupletibus, musea, parietinas et antiqua aedificia eo consilio frequentavimus, ut monumenta veterum et quaecumque ad res Antiquitatis spectant ad Latine explananda seligeremus.
Nunc laeti novo incepto praesumus, nam hic ad usum magistrorum magistrarumque quodcumque opum et textuum in lustrationibus adhibuimus libenter edimus. Speramus fore ut haec omnia vel in scholis vel in visitandis museis atque parietinis magistris subsidio sint.
Genera gladiatorum
Compendium lustrationis discipulis dicatae
Nuntium lustrationis
Hae imagines aquatis coloribus depictae sunt a May Gañán, cara amica Mane Latini Malacitani, eodem die lustrationis Horti Botanici Malacae La Concepción, simul ac mystagogi fabulas explanabant.
Ecce compendia lustrationum Musei Malacae quas circulus Mane Latinum Malacitanum abhinc annum MMXVIII duxit. Aliae lustrationes partes ceperunt in conventiculis “Novae Viae” appellatis, Consociatione Cultura Classica moderatis; aliae auxilio Societati Hispanae Studiorum Classicorum fuerunt; omnes beneficium Collegii Latinitatis acceperunt.
Invenietis nonnulla scripta et imagines operum Musei quae iam explanavimus, disposita secundum argumentum et secundum ordinem quem, sententia nostra, servare oportet. Plura autem opera et itinera addenda sunt, quia nova argumenta et novas lustrationes parare volumus.
De Museo ipso in hoc vinculo notitias habetis. Etiam in hoc ligamine ope retis Museum lustrare potestis.
Locos composuerunt José M.ª Castillo, Ana Gámez, María García, Rafael García, Rafael Herrera, Gema Navarro et Alba Pozuelo; atque documenta conformaverunt Antonio García et Gema Navarro.
COLLECTIO LORINGIANA
TABVLAE PICTAE AD ANTIQVITATEM PERTINENTES
Si plura scire vis:
RES GESTAE ET VITA MORESQVE ROMANORVM APVD MVSEVM