CRONICA CONFLICTUS WLADISLAI REGIS POLONIAE CUM CRUCIFERI SANNO CHRISTI 1410


Primo feria III ipso die S. Johannis Baptistae serenissimus dominus Wladislaus, rex Poloniae, celebravit conventionem generalem cum omnibus proceribus, nobilibus, dignitariis, militibus etc. in civitate Wolborz. Et finito colloquio feria V abinde recessit et in campo cujusdam villae Lyubochnya metatus est castra sua, de quibus statim cras se movit. Et illo die exiens, regni sui metas transiens, Masoviae intravit metas, per quas ambulans feria VI ad flumen Vysla venit et per eundem fluvium cum aliquibus suis exercitibus, ex quo nondum ad eum omnes convenerant, et cum pixidibus, machinamentis ceterisque bellicosis instrumentis pontem mirabili structura compositum sine aliquo damno et periculo pertransivit.Quo pertransito cum praeclaro principe Alexandro, cognomine Vitoldo, fratre suo, duce Litwaniae, et omnibus exercituum hominibus ipsius cum magna laetitia et gaudio convenerunt. Ibique per trium dierum spatium moram facientes finaliter concluserunt contra Prutenos procedendum. Et deinde recedentes per continuos duos dies transierunt veneruntque ad quoddam flumen, circa quod castra metati sunt. In crastino, die sancti Processi, venerunt ad regem dominus Nicolaus de Gara, palatinus regni Ungariae, Stiborius, palatinus Transsilvanus et Cristoferus de Conscendorf, legati regis Ungariae, ex parte ejusdem regis Ungariae et cruciferorum requirentes regem, si ad pacem, quam rex Ungariae inter ipsum et cruciferos procurare vellet, voluisset acclinari. Rex autem respondit: „Dilecti domini et amici mei! Pacem semper quaesivi, ab aequalitate nunquam declinare volui et aduc, sie eam habere possem, libenter suscipiam et concordiam inire paratus sum“.

Legati igitur crastina die, visis exercitibus regis, ad magistrum redeunt et verba regis ordinatim exponunt, ad pacem concordem ipsum inducentes. Magister eis respondit: „Amici mei! Rex Poloniae pacem optat, quam habere nullomodo potest, ex quo videntibus nobis in terras nostras ignes immisit et pompam erga nos ostendit, quam a nullo homine unquam passus fuit ordo noster. Quare ergo, si pacem voluit, ipsam, dum terras nostras visitare non inceperat, non quaesivit? Opportet igitur, ut pro eis, quae exercuit, recipiat a nobis debitam ultionem. Non evadet inultus de oris nostrarum terrarum nec manus nostras effugiet. Feminae enim et non viri diceremur, si victoriam nobis sponte oblatam de hostibus nostris recipere non vellemus“.

Legati igitur auditis ipsorum verbis inaequalibus ad regem amplius redire noluerunt. Illo ergo die dominico rex solus terras hostiles, quas a domino Semovito in certa quantitate pecuniae cruciferi obligatas retinebant, introivit et eas vastare mandavit. In quibus terris per dominum Semovitum praedictum cruciferis obligatis rex, antequam terras ipsorum proprias intravit, a dominico die praedicto usque ad feriam quartam moram traxit et feria quarta terram ipsorum ante meridiem intravit. Banaria et vexilla sua magnifice et potenter extendit et apparere fecit in campo quodam juxta Olsztyn parvum, quem ex omnibus partibus ipsius silvae et nemora circuibant. Extensis igitur banariis ad locum, in quo stationes fixae fuerant, venit et ibidem cum exercitibus uno die moram traxit. In stationibus deprehensi fuere quidam salutis propriae immemores, qui domos dei ausi fuerunt intrare et praedas committere in eisdem; cum omni decreto damnati sunt, quod se ipsos manibus propriis deberent suspendere, quod ipsos facere opportebat. Et abinde rex per duo miliaria cum suis exercitibus se direxit et feria quinta tota die ibi moram trahens, cras de stationibus se movit et viceversa ad stationes, de quibus venerat, reversus est, dimissis in stationibus praedictis aliquot pixidum lapidibus. Quos Pruteni cum invenirent derelictos, dixerunt magistro: „Magister, rex jam fugit et in signum lapides, in quibus heri stationibus stetit, dereliquit“.

Legatos magister insequi coepit; non potuit tamen cognoscere, quare rex reversus esset, ex quo per hanc viam, per quam transire inceperat, propter flumen Drwanka et alia obstacula sine damno maximo non potuit pertransire. Opportuit ergo regem reverti viceversa et praedictum flumen ab exordiis ejus circuire. Igitur feria VI ante festum Margaretae fecit rex stationes suas per tria miliaria a civitate Dubrowno, quam ipso die Margaretae aquisivit violenter. In quibus stationibus pausavit per duos dies et ipso die S. Margaretae de eisdem stationibus recedens circa civitatem praedictam castra metatus est. Et circa vesperam civitatem praedictam tantum communi populo et non militiae suae expugnare mandavit. Quam statim infra tres horas violenter recepit. Circa quam civitatem duos dies mansit. Veniente autem nocte diei illius, qua se ex praedictis stationibus movere debuerunt, fuerunt maximae coruscationes, fulgura atque tonitrua, magnaque pluvia cecidit illa nocte, quae eis omne bonum procuravit, nam terram madidam humidamque fecit, quae ex nimio aestu solis nimis erat pulverosa, ita quod, quando exercitus per campos transibant, unus alium videre non poterat pulvere occupante. Ventus autem illa nocte tantus fuerat, ita quod omnia castra et tentoria evulserat. Et tunc ex fidedignorum militum dicitur, qui dixerunt se vidisse, illa nocte lunam versam fuisse in sanguinem, et quidam gladius rubeus in ea apparebat.

Feria igitur tertia, ipso die divisionis apostolorum, a civitate praedicta recesserunt et statim in recessu maxima pluvia cecidit, qnae omnia arma nostrorum militum madidavit. Mox itaque cessante pluvia et propulsa obscuritate nubium sol serenus illuxit, qua quidem serenitate permanente rex capellanum aptari ad missam mandavit, ex quo missam secundum consuetudinem solitam propter impedimentum ventorum, qui fuerant, quando de stationibus transibat, audire tunc non poterat. Et pausante ipso in cujusdam monticuli vertice et exercitibus circa montem stantibus, flammas ignium, qui per terram missi fuerant, propter ipsorum multitudinem et magnitudinem pro visione mirabili intuentibus, ad regem de adventu hostium venit fama incerta quidem, regi incredibilis. Omnes ergo exercituum homines equos, qui solummodo pro belli negotio ante eos ducebantur, armati ascenderunt. Rex autem tunc ad divinum officium missae audiendum declinavit orans poplite flexo humiliter. Quidam familiaris suus, qui in excubiis exercitus constitutus fuerat illo die, regem alloquitur dicens et asserens pro certo, se hostes vidisse. Rex autem de multitudine hostium interrogavit nuntium, qui dixit, tantum duos cuneos eorum conspexisse. Et ait rex: „Quatuor vel sex cunei cum marsalco exercitus expediantur erga eos, nosque insistemus missae sub hoc tempore“. Aduc eo loquente alius nuntius venit dicens: „Rex! ne tardes, hostes contra te vadunt“. Statimque rex ad fratrem suum Vitoldum nnntios direxit cum praedicto sermone: „Frater carissime! sis ad pugnam paratus et jube parari exercitus tuos cum militibus, ex quo jam de hostibus sumus certi“. Finitaque legatione statim ori suo silentium imposuit et elevatis in coelum oculis ac manibus orare coepit nec ad sermonem cujusquam respondere voluit nisi finita oratione et mssa audita. Cujus orationis tenor est hic: „Tibi, inquit, domine deus, spiritum meum commendo et commilitones meos committo. Serva me, domine, una cum ipsis. Et vos, o mei commilitones dilecti, ad memoriam animae meae commoneo et requiro“.

Sub quo tempore nuntius concito currens venit dices: „Rex serenissime! Hostes tui in medio miliari a te stant in magna potentia congregati: te exspectant. Ne moreris! equum ascendas et contra eos procedas, quia, quanto magis congressum belli protrahis, tanto majus periculum facis, hoc enim negotium moram et negligentiam non requirit“. Rex vero verba illius licet sibi prolicua surda tamen aure pertransibat; ad deum enim toto corde suspirabat. Et statim ab oratione surgens quasdam de straminibus ligaturas in signum cognitionis mutuae cuilibet alligari mandavit verbaque proclamationis in bello militibus haec indixit: „Cracow!“, „Wylno!“; ipse solus personaliter, ascensoque equo videre hostes properavit, et statim acies in cujusdam campi planitie inter duo nemora ordinare coepit; tuncque ad mille vel ultra milites cinxit manu sua, quousque a cinctura fatigatus fuit. Cumque jam amplius solus cingere non posset, venerunt ad regem duo heraldi, unus regis Hungariae, regi ex parte magistri evaginatum portans gladium, et alter ducis Scecynensis, alium similiter gladium ex parte marsalci duci Vitoldo dandum manu tenens. Dixit: „Rex! magister hunc tibi dirigit gladium et fratri tuo Vitoldo ex parte marsalci alium dare debemus, si ipsius praesentiam habere potuerimus“. Rex statim pro Vitoldo certos direxit nuntios et ab aggressu belli, ad quem jam cum gente sua transibat, ipsum retrahere mandat. Derelictis igitur suis militibus Vitoldus solus ad regem concito venit; et in adventu ejus praedicti heraldi ex parte marsalci gladium sibi obtulerunt, dicentes regi et Vitoldo: „Rex et Vitolde! Magister et marsalcus hos gladios vobis mittunt in subsidium et ad pugnam vos invitant; pro loco vero certaminis vos requirunt, ut ipsum soli eligatis et electum ipsi per vos nuntietis. Nec velitis vos in condenso hujus silvae abscondere, quinimmo ad bellum protinus exire non differatis, quia pugnam nullomodo evadere poteritis“. Rex autem et Vitoldus gladios praedictos cum magna mansuetudine animi receperunt et haec magistro et marsalco per nuntios responderunt: „Auxilium dei principale et hos similiter gladios in subsidium nobis recipimus et cum magistro pugnare volumus. Nec in silvis nos abscondemus, quia hac intentione venimus, ut vobiscum proeliemur, ex quo a vobis aequalitatem habere non possumus. Et locum certaminis divinae voluntati gratiaeque committimus“.

Statimque cum fletu nimiaque effusione lacrimarum rex milites suos alloqui et hortari coepit: „O milites mei, amici et incliti! Constat vobis, qualibus molestiis et injuriis nos et nostros praedecessores hii, quos intuetur oculus vester, elata mente insectabantur, quae et quanta facebiant terris nostris, quomodo ecclesias dei violabant et personas deo dicatas stuprabant; sacrilegia, violentias, crimina et molestias, quae nondum longo tempore elapso patrarunt, advertatis! Accepta igitur pro subsidio justitia hac, quam quisque clare intueri potest, ipsa enim sola pro nobis pugnabit, in protectione vero ipsius justitiae nunc armemini et mecum mori potius, quam vivere, pro eadem nunc non timeatis! Ego enim, o milites mei, vobiscum sive ad vitam sive ad mortem ire paratus sum hiis contra, qui nostrum machinantur excidium“.

His completis omnes unanimiter cum fletu Bogarodzycza cantare coeperunt et ad bellum processerunt, lacrimis tamen perfusis, quas ipse rex e pectoribus eorum eduxerat suis exhortationibus.

In manu dextra dux Vitoldus cum gente sua cum banario sancti Georgii et banario primae acici bellum est ingressus. In ipso autem primo ingressu belli ante paulisper pluvia lenis et calida erupit et pulveres ab equorum pedibus solvit. Cumque in ipsius pluviae initio duo ictus in emissione lapidum de pixidibus hostium facti erant, quia hostes multos pixides habuerunt, nullum tamen nocumentum per hujusmodi emissiones nostris facere potuerunt; et statim primo congressu cum gente regis facto ab eisdem pixidibus fere per stadium sunt repulsi. Bellum fecere tunc asperrimuni.

Cum jam uterque exercitus, tam regis quam ducis Vitoldi, cum omnibus hostium aciebus fuere ad invicem copulati et congressi, majorque exercitus Prutenorum ex electis ipsorum aciebus fuere ad invicem ordinati super gentem ducis Vitoldi, banarium sancti Georgii et banarium nostrae primae aciei congressi cum clamore maximo et incursu equorum nimio in valle quadam, sic quod adversa pars de monte et pars nostra similiter de monte mutuis se susceperunt ictibus lacerare. In illo autem loco post conflictum ex hastis, quae tunc confractae fuerunt, propter hoc, quod ex vertice utriusque monticuli per pedes equorum confracta ligna ad ipsum de alto propellebantur, tunc propter obliquitatem suam in montis vertice non poterant permanere, ad vallem ipsorum montium congregata et conversa fuerunt, quod quasi unus pons manu factus apparebat ex eisdem hastis.

Alia autem pars hostium ex eisdem electis cruciferorum hominibus cum maximo impetu et clamore cum gente ducis Vitoldi congressa et fere per horam proeliantes mutuo inter se plurimi ex utraque parte ceciderunt, ita quod gens Vitoldi ducis cogitur retrocedere. Et ita ipsos insequentes existimabant jam obtinuisse victoriam dispersique hostes ab ipsorum banariis in ordinatione suarum acierum erraverunt et illos, quos retrocedere coegerant, fugere inceperunt. Postmodum autem reverti volentes, a suis hominibus et banariis per homines regis, qui directe banaria ipsorum per latera diviserunt, seclusi aut capti et gladio perempti perierunt. Illi autem, qui de parte laeva illorum, qui divisi fuerunt, remanserant superstites, ad suos homines exercitus hostilis reversi, iterum uniti ad invicem cum banario magno castellani Cracoviensis, palatini Sadomiriensis, terrae Vyelyunensis, terrae Haliciensis et aliis multis banariis convenerunt. In quorum congressu bellum gerebatur asperrimum et multi hinc inde ceciderant mortui. Durabat ergo bellum sex horis et demum terga vertunt cruciferi. Illa vice usque ad stationes fugerunt.

Collectis itaque viceversa viribus magister de quadam silva parva cum sua gente residua, quindecim aut citra banaria habens secum, contra regis personam acies suas dirigere voluit, et jam lanceas hastasque ex humeris depositas scutis junxerant fixique stabant, considerare volentes, ubi ipsis facilior et utilior congressus hostium videretur. Rex autem tunc, cum cruciferi ordinatis aciebus contra ipsum stabant, equum suum arrepta lancea manu sua voluit cum animositate maxima dirigere contra eos, sed a proceribus prohibitus invite, violenter et cum maxima difficultate retentus non potuit perficere velle suum. Itaque unus miles decenter armatus de ordine cruciferorum sine acie equum suum dirigere volens contra regem propius ipsum acceserat. Rex autem accepta manu hasta sua ipsum letaliter in faciem vulneravit, et statim per alios equo projectus in terram cecidit interfectus. Illae autem acies magistri de loco, in quo fixae erant, contra regem se moventes, contra banarium magnum procedentes, mutuo viriliter se susceperunt hastis suis. Et in primo congressu magister, marsalcus, commendatores totius ordinis cruciferorum interempti sunt. Reliqui autem, qui superstites remanserunt, viso, quod magister, marsalcus et alii consiliarii ordinis perierunt, terga vertentes, usque ad stationes suas, quas metati fuerant, illo tempore fugerunt. Et cum jam ad stationes venissent, videntes, quod regis aduc multae fuerant acies, quae proelium non intraverant, viso etiam, quod dux eorum cecidit interemptus, in fugam realem conversi sparsim fugere coeperunt. Rex igitur ex consilio baronum suorum inimicos ita cito fugientes persequi non permisit, nec populum a se voluit dispergere, sed statim deposita de se galea sua propter calorem solis nimium cum omni gente sua ad stationes cruciferorum venit.

In loco autem stationis multi videntes, quod per fugam nullo modo evadere possem mortem, ex curribus quoddam propugnaculum facientes ibidem omnes defendere se coeperunt, sed statim devicti omnes in ore gladii perierunt. In illo autem loco plus, quam in toto conflictu, cadavera mortuorum apparuerunt.

Procedens autem rex de loco stationum praedictarum, silvam parvam penetrans, venit ad verticem cujusdam monticuli, in quo statim de equo descendens flexis genibus in terra deo coepit gratias agere de victoria, quam dominus deus sibi concesserat de hostibus suis. Ad illum autem montem adducti fuerunt ad regem infiniti captivi, inter quos duo praecipui duces, scilicet Kazimirus Sceciniensis et Conradus, Slesiae dux, multi etiam milites, barones etc., ex diversis mundi partibus diversarum nationum homines, qui cruciferis venerant in subsidium.

Abinde igitur rex procedens ad locum quendam veniens, ibi castra metari fecit et ab equo descendens de arbore ramos frangi mandavit et humo prosterni, in quibus post fatigam se deposuit et ibidem pausavit etc. Inceptum autem erat proelium ante meridiem tribus horis et finitum ante solis occasum una fere hora.

Cras ergo mane facto rex missas cantari in magna solemnitate mandavit, videlicet de sancto spiritu, de sancta trinitate, de divisione apostolorum. Post missas igitur tota illa die et sequenti similiter banaria hostium, quae in conflictu receptae fuerunt, ad regem portabantur et captivi ducebantur. Tribus autem diebus continuis in loco conflictus rex moram traxit, in quibus regi banaria portabantur hostium, ita quod ab omnibus poterant intueri.

His etiam diebus rex corpus magistri inter cadavera quaeri jussit et inventum ad tentorium suum adduci mandavit et alba sindone involvi desuperque pretiosissima regia purpura tegi et in curru usque ad Mariemburg deduci cum honore mandavit. Cetera autem cadavera virorum illustrium tam nostrorum quam inimicorum, qui ceciderunt, in quadam ecclesia loco conflictus propinqua cum honore et reverentia sepeliri mandavit.

Tertia autem die de loco conflictus recedens, ad quandam civitatem Mayenstorg venit, quam statim et castrum sine aliqua difficultate et resistentia recepit et postmodum ad aliam civitatem, que Marunis dicitur, sine resistentia intravit et recepit.

Item ipso die Arnolphi venientes cives de civitate maritana Olbyag dicta et duae terrae Prussiae ipsi regi fidelitatis omagium praestiterunt. Praeterea ipso die Mariae Magdalenae optimum castrum, videlicet Aldesten, regi subjectum est. Igitur ipso die sancti Jacobi apostoli circumvallavit rex castrum Mariemburk. Et ab illo die usque ad festum Mathaei apostoli ipsum expugnavit, infra quod tempus tota terra Prussiae et Pomoraniae exceptis tantum castris in Prussia, videlicet Mariemburk, regi fidelitatem perpetuam juramento promiserunt observare firmiter, quam postea frangentes tam spirituales quam saeculares nobiles, cives et omnes totius terrae Prussiae et Pomoraniae honorum ipsorum prodigi et salutis propriae immemores turpiter et sine aliqua causa violaverunt et fregerunt, ab ipsius regis et coronae suae Poloniae obedientia se sine causa subtrahentes.

Et est hujus finis, scripsi quasi in spinis per manus fratris C. de Radomia.

Explicit Cronica.


 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 






 

Comments