Portal‎ > ‎Fets‎ > ‎

Testament de Sicards, Senyora de Lloret

25 de nov. 2016, 3:11 publicada per Jordi Guitart
(en edició i pendent d'aprovació)


Es tracta d'una còpia sense data feta per el prevere Guillem al segle XII als pergamins de l'Arxiu Diocesà de Girona. El testament apareix datat a la guia de l'arxiu l'any 1103.


"Quia nullus in carne positus mortem euadere potest, iccirco ego Sicardis, timens

repentine mortis, interitum plena ac sincera memoria dum iaceo in do[mo] mea apud

castrum de Laured, eligo tutores meos uel elemosinarios Bernardum, uidelicet, filium

meum Girundensem episcopum, et Bernardum Gaucefredi, fratres, et Raimundum

Geralli et Berengarium Otonis et Poncium, fratrem eius, quibus plenam laudo atque

concedo potestatem distribuendi omnes res meas mobiles  et immobiles sicuti ego in

presenti testamento disposuero:

In primis dimitto corpus meum sepeliendum in cimiterio Sancte Marie Sedis

Girunde. Et canonice eiusdem ecclesie concedo apud Estaniol ipsum mansum de

Oliuera et condaminam de Ipsa Crosa et ipsam quam tenet Raimundus de Pulcro

Miraculo et apud Lauretum ipsum mansum de Campo Guardial cum ipse francheda et

tracturis et pertinentiis suis ubi habitat Poncius Miro et in ualle Marina ipsum alodium

qui fuit Raimundi Umberti et ipsum mansum de Trilia ubi Ysarnus  habitat cum

omnibus suis pertinenciis et ipsam meam mulam et omnem esplet  quod habeo in

omnium alodio quem teneo et dimitto prelibate canonice dono atque concedo predicte

canonice. Et Sancto Marciali Superiori de Monte Signo dimitto donationem quam ego

feci ei apud Lauretum. Et Sancto Celedonio ipsas comparationes quas ego feci intus in

ipsa uilla Sancti Celedonii pro emendatione alaudii de ual de Marina. Et Pontio Otonis

dimitto unum mansum aput Stagneolum, qui est in Rexag, quem tenet Arnallus

Guillelmi cum suis pertinentiis et meam partem de ipsis equis quas habeo Casellas et

ipse mansus, post obitum predicti   Poncii reuertatur ad filios meos Bernardum,

episcopum, et Bernardum Gaucefredi. Et alium meum alodium quod habeo apud

Stagneolum, infra parroechia Sancti Andree, excepta donatione quem ego Sancte Marie

Ville Bertrandi feci, dimitto iamdictis filiis meis Bernardo Ierundensi episcopo et

Bernardo Gaucfredi cum omnibus baiuliis que ibi sunt et iterum concedo eis kastrum

Laureti cum omnibus sibi pertinentibus, exceptis donationibus quas facio canonice 

Girundensi et Sancto Marciali, tali uidelicet ratione ut dum uixerit prefatus Bernardus

episcopus teneat et possideat medietatem ipsius castri et omnium rerum eidem kastro

pertinentium absque blandimento ullius hominis. Post obitum uero suum remaneat

iamdicto Bernardo Gaucfredi, fratri suo, et si Bernardus mortuus fuerit uni filio suo

remaneat medietas prefati kastri et omnium rerum eidem kastro pertinentium predicte

cannonice Sancte Sancte Marie Girundensi sine blandimento ullius hominis uel femine

sicut superius dictum est de Bernardo episcopo. Et omnem meum decimum quod habeo

de Gaucfredo Bernardi, uiro meo, et lituosos quos habeo de Guisla et Arberto, fratribus,

qui fuerunt filii eius, et ipsa alodia que mihi dedit Amatus Ratfredi per iussionem

predicti Gaucfredi ubicumque sint, dimitto Bernardo Gaufredi per meliorationem. Et ad

Ermessendem, filiam meam, dimitto mansum meum quem habeo in Macaned, ad ipsas

Brugeroles, quem tenet bonus par. Et Sicardi, nepte mee, concedo ipsum mansum de

Vilarzel. Alia uero alodia que fuerunt Gaucfredi  Bernardi ubicumque sint ab integro

dimitto prefato Bernardo Gaucfredi, filio meo. Alodia autem de Chaselles cum omnibus

suis pertinenciis et ipsa de Perduds cum suis pertinentiis et ipsa de Canta Lubs et de

Riba cum omnibus pertinentiis et ipsa de Villar cum suis pertinentiis et ipsa de ualle

Mucusa cum suis pertinentiis et ipsa de Capadaspre cum suis pertinentiis et ipsa de

Mata de Maritimis cum suis pertinentiis et kastrum de Kalella cum alodiis suis de Orto

Sauiniano et de Monte Sancto et de Cornes Altes et de Fonte Rotundo cum illorum

pertinentiis et alodia de ualle Plana, dimitto Bernardo, filio, Girundensi episcopo. Et

iterum dimitto ei  omne meum decimum quod habere debeo de Umberto Otonis et

omnes meas comparationes quas feci cum eo in omnibus locis tam in Girundensi quam

etiam in Barchinonensi. Post obitum quoque suum dimitto Sancto Iuliano de Monte

Signo ipsum mansum de Vilare Tort. Et dimitto ad Ospitalem Girundensem dimidium

modium ordei et quarta I de uino apud Stagneolum. Et de meo mobile, exceptis uexellis,

sint soluta mea debita. Et ex aliis quem remanet dimitto Petro Udalardi solidos VII de

plata et ex alio quod remanet dimitto meditatem Sancto Marciali Superiori, alia uero

medietatem pro anima mea sicuti melius uiderint mei elemosinarii. 

Actum est hoc II nonas octobris, anno XL IIII regni Filippi regis. 

Signum Sicardis, que hoc testamentum fieri iussi, manu propria firmaui et

testibus firmari rogaui. Signum Raimundi Geralli. Signum Berengarii Otonis. Signum

Raimundi Berardi . Signum Guillelmi Dominici. Signum Iohannis Raimundi. +

Poncius Otoni, leuita. 

Arnallus, scriptis faucet archipresbiter istis, qui et scripsit hoc die annoque

prefixo +.

Suscripsi Guillelmus, presbiter, qui hoc fideliter translataui." 

Comments