Pagina salvtigera

        
                     


SOCIETATIS STVDIORVM LATINORVM APVD HISPANOS 
VIII CONVENTVS CVIVS INSCRIPTIO
 OTIVM ET NEGOTIVM, DE ROMANA HEREDITATE 
HABENDVS NVNTIATVR
              


Benigne vos excipimvs, qvicvmqve lingvae latinae adamatores hanc intraveritis paginam! 

Qvam enim ea mente constitvimvs paginam, qvo nostrae consociationis VIII conventvs, qvi mense ivnio exevnte, id est, inde a die 29 mensis ivnii vsqve ad diem 2 mensis ivlii celebrabitvr, celerivs facilivs commodivs et evvlgari et participari possit.

Qvem qvidem conventvm, octavvm qvem iam apvd nos hispanos nvmeramvs, cvm legione in vrbe sit celebrandvs, latinissimvm speramvs idcirco fore, qvia legio oppidvm romanam cvm habvisset originem, qvid mirvm si latinitatem splendidissimam vbiqve redolere videatvr...? 

Venite ergo libentissimo animo totaqve vestra pace ad nos! mvlta enim de mvltis eademqve sapidissima svnt tractanda!