Lingua Latina‎ > ‎

Caput I: Charta Geōgraphica


Hīc est charta geōgraphica. Est tabula parva, sed terrae sunt magnae. Charta est bona. Eurōpa et Āfrica et Asia sunt continentēs. Sunt terrae pulchrae in Europā, in Āfricā, in Asiā.

Spectāte terrās in Eurōpā: Britannia, Gallia, Germānia, Hispānia, Ītalia, Graecia sunt in Eurōpā. Spectāte insulās: Siciliam, Sardiniam, Corsicam, Crētam, Cyprum. Ubi sunt īnsulae? Sunt in marī Mediterraneō. Suntne īnsulae magnae? Ita, īnsulae sunt magnae. Peloponnēsus est paene īnsula; Hispānia, Graecia, Ītalia sunt paenīnsulae magnae. Rōma est in Ītaliā.

Spectāte Āfricam. Spectāte terrās in Āfricā: Mauretāniam, Numidiam, Lybiam, Aethiopiam, Aegyptum. Carthāgō est in Āfricā. In Āfricā Dīdō, regīna Phoenissa (1), habitat et rēgnat.

Spectāte Asiam. Spectāte terrās in Asiā. Terrae in Asiā sunt Asia Minor et Armenia et Mesopotamia et Arabia et Syria et Phoenīcia. Spēctate īnsulam parvam in Phoenicia. Est īnsula pulchra, Tyrus. Eurōpa, puella in fābulā primā, in Phoeniciā habitat. Estne īnsula magna? Īnsula non est magna, est parva.

_______________________
1) Una reina fenicia


Vocabulario

Sustantivos
charta: papel, mapa
Eurōpa: Europa
*fābula: historia, cuento
*īnsula: isla
paenīnsula: península
*puella: chica, niña
*rēgīna: reina
*terra: tierra

Adjetivos:
*bona: buena
geōgraphica: geográfica
*magna: grande
*parva: pequeña
prīma: primera
*pulchra: bonita



Verbos:
*est: es
*habitat: habita, vive
*rēgnat: reina
*spectāte: mirad
*sunt: son

Otras:
*et: y
*hīc: aquí
*in: en (+ abl.)
*ita: sí, así
*-ne: (marca interrogación)
*nōn: no
*paene: casi
*sed: pero
*ubi?: ¿Dónde...?
Comments