_LLPSI definita



     CAPITVLVM PRIMVM
     IMPERIVM ROMANVM
     Rōma in Italiā est. Italia in Eurōpā est. Graecia in Eurōpā est. Italia et Graecia in Eurōpā sunt. Hispānia quoque in Eurōpā est. Hispānia et Italia et Graecia in Eurōpā sunt.
     Aegyptus in Eurōpā nōn est, Aegyptus in Āfricā est. Gallia-nōn in Āfricā est, Gallia_est in Eurōpā. Syria nōn est in Eurōpā, sed in Asiā. Arabia quoque in Asiā est. Syria et Arabia in Asiā sunt. Germānia nōn in Asiā, sed in Eurōpā est. Britannia quoque in Eurōpā est. Germānia et Britannia sunt in Eurōpā.
     Estne Gallia_in Eurōpā? Gallia_in Eurōpā est. Estne Rōma in Galliā? Rōma in Galliā_nōn est. Ubi est Rōma? Rōma est in Italiā. Ubi est Italia? Italia in Eurōpā est. Ubi sunt Gallia_et Hispānia? Gallia_et Hispānia in Eurōpā sunt.
     Estne Nīlus in Eurōpā? Nīlus in Eurōpā nōn est. Ubi est Nīlus? Nīlus in Āfricā est. Rhēnus ubi est? Rhēnus est in Germāniā. Nīlus fluvius est. Rhēnus fluvius est. Nīlus et Rhēnus fluviī sunt. Dānuvius quoque fluvius est. Rhēnus et Dānuvius sunt fluviī in Germānia. Tiberis fluvius in Italiā est.
     Nīlus fluvius magnus est. Tiberis nōn est fluvius magnus, Tiberis fluvius parvus est. Rhēnus nōn est fluvius parvus, sed fluvius magnus. Nīlus et Rhēnus nōn fluviī parvī, sed fluviī magnī sunt. Dānuvius quoque fluvius magnus est.
     Corsica īnsula est. Corsica et Sardinia et Sicilia īnsulae sunt. Britannia quoque īnsula est. Italia īnsula nōn est. Sicilia īnsula magna est. Melita est īnsula parva. Britannia nōn īnsula parva, sed īnsula magna est. Sicilia et Sardinia nōn īnsulae parvae, sed īnsulae magnae sunt.
     Brundisium oppidum est. Brundisium et Tūsculum oppida sunt. Sparta quoque oppidum est. Brundisium est oppidum magnum. Tūsculum oppidum parvum est. Delphī quoque oppidum parvum est. Tūsculum et Delphī nōn oppida magna, sed oppida parva sunt.
     Ubi est Sparta? Sparta est in Graeciā. Sparta est oppidum Graecum. Sparta et Delphī oppida Graeca sunt. Tūsculum nōn oppidum Graecum, sed oppidum Rōmānum est. Tūsculum et Brundisium sunt oppida Rōmāna. Sardinia īnsula Rōmāna est. Crēta, Rhodus, Naxus, Samos, Chios, Lesbos, Lēmnos, Euboea sunt īnsulae Graecae. In Graeciā multae īnsulae sunt. In Italiā et in Graeciā sunt multa oppida. In Galliā et in Germāniā multī sunt fluviī . Suntne multī fluviī et multa oppida in Arabiā? In Arabiā nōn multī, sed paucī fluviī sunt et pauca oppida.
     Num Crēta oppidum est? Crēta oppidum nōn est! Quid est Crēta? Crēta īnsula est. Num Sparta īnsula est? Sparta nōn est īnsula! Quid est Sparta? Sparta oppidum est. Rhēnus quid est? Rhēnus est magnus fluvius. Num ōceanus Atlanticus parvus est? Nōn parvus, sed magnus est ōceanus.
     Ubi est imperium Rōmānum? Imperium Rōmānum est in Eurōpā, in Asiā, in Āfricā. Hispānia et Syria et Aegyptus prōvinciae Rōmānae sunt. Germānia nōn est prōvincia Rōmāna: Germānia in imperiō Rōmānō nōn est. Sed Gallia et Britannia sunt prōvinciae Rōmānae.
     In imperiō Rōmānō multae sunt prōvinciae. Magnum est imperium Rōmānum!



     CAPITVLVM SECVNDVM
     FAMILIA ROMANA
     Iūlius vir Rōmānus est. Aemilia fēmina Rōmāna est. Mārcus est puer Rōmānus. Quīntus quoque puer Rōmānus est. Iūlia est puella Rōmāna.
     Mārcus et Quīntus nōn virī, sed puerī sunt. Virī sunt Iūlius et Mēdus et Dāvus. Aemilia et Dēlia et Syra sunt fēminae. Estne fēmina Iūlia? Nōn fēmina, sed parva puella est Iūlia.
     Iūlius, Aemilia, Mārcus, Quīntus, Iūlia, Syra, Dāvus, Dēlia Mēdusque sunt familia Rōmāna. Iūlius pater est. Aemilia est māter. Iūlius pater Mārcī et Quīntī est. Iūlius pater Iūliae quoque est. Aemilia est māter Mārcī et Quīntī et Iūliae. Mārcus fīlius Iūliī est. Mārcus fīlius Aemiliae est. Quīntus quoque fīlius Iūliī et Aemiliae est. Iūlia est fīlia Iūliī et Aemiliae.
     Quis est Mārcus? Mārcus puer Rōmānus est. Quis pater Mārcī est? Iūlius pater Mārcī est. Quae est māter Mārcī? Māter Mārcī est Aemilia. Quae est Iūlia? Iūlia est puella Rōmāna. Quae māter Iūliae est? Aemilia māter Iūliae est. Pater Iūliae est Iūlius. Iūlia fīlia Iūliī est. Quī sunt fīliī Iūliī? Fīliī Iūliī sunt Mārcus et Quīntus. Mārcus, Quīntus Iūliaque sunt trēs līberī. Līberī sunt fīliī fīliaeque. Mārcus et Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae. In familiā Iūliī sunt trēs līberī: duo fīliī et ūna fīlia.
     Estne Mēdus fīlius Iūliī? Mēdus fīlius Iūliī nōn est, Mēdus est servus Iūliī. Iūlius dominus Mēdī est. Iūlius dominus servī est. Dāvus quoque servus est. Mēdus et Dāvus duo servī sunt. Iūlius est dominus Mēdī et Dāvī. Iūlius dominus servōrum est et pater līberōrum.
     Estne Dēlia fīlia Aemiliae? Dēlia nōn est fīlia Aemiliae, Dēlia ancilla Aemiliae est. Aemilia domina Dēliae est. Aemilia domina ancillae est. Syra quoque ancilla est. Dēlia et Syra duae ancillae sunt. Aemilia domina ancillārum est.
     Cuius servus est Dāvus? Dāvus servus Iūliī est. Cuius ancilla est Syra? Syra est ancilla Aemiliae.
     Quot līberī sunt in familiā? In familiā Iūliī sunt trēs līberī. Quot fīliī et quot fīliae? Duo fīliī et ūna fīlia. Quot servī sunt in familiā? In familiā sunt centum servī. In familiā Iūliī sunt multī servī, paucī līberī. Iūlius est dominus multōrum servōrum.
     ‘Duo’ et ‘trēs’ numerī sunt. ‘Centum’ quoque numerus est. Numerus servōrum est centum. Numerus līberōrum est trēs. Centum est magnus numerus. Trēs parvus numerus est. Numerus servōrum est magnus. Numerus līberōrum parvus est. In familiā Iūliī magnus numerus servōrum, parvus numerus līberōrum est.
     Mēdus servus Graecus est. Dēlia est ancilla Graeca. In familiā Iūliī sunt multī servī Graecī multaeque ancillae Graecae. Estne Aemilia fēmina Graeca? Aemilia nōn est fēmina Graeca, sed Rōmāna. Iūlius nōn vir Graecus, sed Rōmānus est.
     Sparta oppidum Graecum est. Sparta, Delphī Tūsculumque tria oppida sunt: duo oppida Graeca et ūnum oppidum Rōmānum. In Graeciā et in Italiā magnus numerus oppidōrum est. In Galliā est magnus numerus fluviōrum. Fluviī Galliae magnī sunt. Māgnīne sunt fluviī Āfricae? In Āfricā ūnus fluvius magnus est: Nīlus; cēterī fluviī Āfricae parvī sunt. Suntne magnae īnsulae Graecae? Crēta et Euboea duae īnsulae magnae sunt; cēterae īnsulae Graecae sunt parvae. –
     Quis est Cornēlius? Cornēlius dominus Rōmānus est. Iūlius et Cornēlius duo dominī Rōmānī sunt. Mēdus nōn est servus Cornēliī. Mēdus servus Iūliī est.
     Cornēlius: “Cuius servus est Mēdus?”
     Iūlius: “Mēdus servus meus est.”
     Cornēlius: “Estne Dāvus servus tuus?”
     Iūlius: “Dāvus quoque servus meus est. Servī meī sunt Mēdus et Dāvus et cēterī multī...”
     Cornēlius: “Estne Dēlia ancilla tua?”
     Iūlius: “Dēlia est ancilla mea, et Syra quoque ancilla mea est. Ancillae meae sunt Dēlia et Syra et cēterae multae. Familia mea magna est.”
     Cornēlius: “Quot servī sunt in familiā tuā?”
     Iūlius: “In familiā meā sunt centum servī.”
     Cornēlius: “Quid?”
     Iūlius: “Numerus servōrum meōrum est centum.”
     Cornēlius: “Centum servī! Magnus est numerus servōrum tuōrum!”

     LIBER TVVS LATINVS
     Ecce duo librī Latīnī: liber antīquus et liber novus. lingva latina est prīmus liber tuus Latīnus. Titulus librī tuī est ‘lingva latina’. Liber tuus nōn antīquus, sed novus est.
     In lingva latina sunt multae pāginae et multa capitula: capitulum prīmum, secundum, tertium, cētera. ‘imperivm romanvm’ est titulus capitulī prīmī. Titulus capitulī secundī est ‘familia romana’. In capitulō secundō sunt sex pāginae. In pāginā prīmā capitulī secundī multa vocābula nova sunt: vir, fēmina, puer, puella, familia, cētera. Numerus vocābulōrum Latīnōrum magnus est!



     CAPITVLVM TERTIVM
     PVER IMPROBVS
     SCAENA PRIMA
     Persōnae: Iūlia, Mārcus, Quīntus.
     Iūlia cantat: “Lalla.” Iūlia laeta est.
     Mārcus: “St!” Mārcus laetus nōn est.
     Iūlia cantat: “Lalla, lalla.”
     Mārcus: “Ssst!” Mārcus īrātus est.
     Iūlia cantat: “Lalla, lalla, lalla.”
     Mārcus Iūliam pulsat.
     Iam Iūlia nōn cantat, sed plōrat: “Uhuhū!”
     Mārcus rīdet: “Hahahae!”
     Quīntus Mārcum videt. Mārcus nōn videt Quīntum. Quīntus: “Quid? Mārcus puellam pulsat - et rīdet!”
     Quīntus īrātus est et Mārcum pulsat! Iam nōn rīdet Mārcus. Mārcus īrātus pulsat Quīntum.
     Iūlia: “Ubi est māter?” Iūlia Aemiliam nōn videt.
     Iūlia Aemiliam vocat: “Māter! Mārcus Quīntum pulsat!” Mārcus (īrātus): “St!” Mārcus Iūliam pulsat.
     Iūlia plōrat et Aemiliam vocat: “Mamma! Mam-ma! Mārcus mē pulsat!”
     Aemilia venit.

     SCAENA SECVNDA
     Persōnae: Aemilia, Iūlia, Mārcus, Quīntus.
     Aemilia interrogat: “Quis mē vocat?”
     Quīntus respondet: “Iūlia tē vocat.”
     Aemilia Quīntum interrogat: “Cūr Iūlia plōrat?”
     Quīntus respondet: “Iūlia plōrat, quia Mārcus eam pulsat.”
     Aemilia: “Quid? Puer parvam puellam pulsat? Fū! Cūr Mārcus Iūliam pulsat?”
     Quīntus: “Quia Iūlia cantat.”
     Aemilia: “Ō Iūlia, mea parva fīlia! Mārcus puer probus nōn est; Mārcus est puer improbus!”
     Quīntus: “Iūlia puella proba est.”
     Aemilia Quīntum interrogat: “Ubi est Iūlius? Cūr nōn venit?” Aemilia Iūlium nōn videt.
     Respondet Mārcus: “Pater dormit.”
     Quīntus: “Māter nōn tē, sed mē interrogat!”
     Aemilia: “St, puerī! Ubi est pater?”
     Quīntus: “Pater nōn hīc est, sed Mārcus hīc est.”
     Quīntus Iūlium vocat: “Pater! Pa-ter!”
     Iūlius Quīntum nōn audit neque venit. Cūr Iūlius Quīntum nōn audit? Iūlius eum nōn audit, quia dormit.
     Mārcus: “Hahae! Pater dormit neque tē audit.”
     Aemilia: “Fū, puer!” Aemilia īrāta est. Māter fīlium verberat: tuxtax, tuxtax...
     Mārcus plōrat: “Uhuhū!”
     Iūlius eum audit. Iam nōn dormit pater.

     SCAENA TERTIA
     Persōnae: Iūlius, Aemilia, Iūlia, Mārcus, Quīntus.
     Quīntus: “Pater venit.”
     Aemilia Quīntum nōn audit, quia Mārcus plōrat.
     Iūlius Quīntum videt eumque interrogat: “Cūr Mārcus plōrat?”
     Quīntus respondet: “Mārcus plōrat, quia māter eum verberat.”
     Iūlius: “Sed cūr māter Mārcum verberat?”
     Quīntus: “Mārcum verberat, quia puer improbus est. Mārcus parvam puellam pulsat!”
     Iūlia: “Mamma! Pater hīc est.” Aemilia Iūlium videt.
     Aemilia: “Tuus Mārcus fīlius improbus est!”
     Iūlius: “Fū, puer! Puer probus nōn pulsat puellam. Puer quī parvam puellam pulsat improbus est!”
     Iūlius īrātus puerum improbum verberat: tuxtax, tuxtax, tuxtax...
     Mārcus plōrat. Quīntus laetus est et rīdet. Iūlia laeta nōn est neque rīdet. Cūr nōn laeta est Iūlia? Nōn laeta est, quia Mārcus plōrat. Iūlia est puella proba!
     Puer rīdet. Puella plōrat. Quis est puer quī rīdet? Puer quī rīdet est Mārcus. Quae est puella quae plōrat? Puella quae plōrat est Iūlia.
     Mārcus, quī puellam pulsat, puer improbus est. Puella quam Mārcus pulsat est Iūlia. Iūlia Aemiliam vocat. Aemilia, quam Iūlia vocat, māter līberōrum est. Aemilia puerum verberat. Puer quem Aemilia verberat est Mārcus.
     Quem vocat Quīntus? Quīntus Iūlium vocat. Iūlius, quem Quīntus vocat, pater līberōrum est. Iūlius Quīntum nōn audit. Quem audit Iūlius? Iūlius Mārcum audit. Puer quem Iūlius audit est Mārcus.
     Puella quae cantat laeta est. Puella quae plōrat nōn est laeta. Puer quī puellam pulsat improbus est!



     CAPITVLVM QVARTVM
     DOMINVS ET SERVI
     SCAENA PRIMA
     Persōnae: Iūlius, Aemilia, Mēdus.
     Sacculus Iūliī nōn parvus est. In sacculō eius est pecūnia. Iūlius pecūniam in sacculō habet.
     Aemilia sacculum videt Iūliumque interrogat: “Quot nummī sunt in sacculō tuō?”
     Iūlius respondet: “Centum.”
     Aemilia: “Num hīc centum nummī sunt?”
     Iūlius pecūniam numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor, quīnque, sex, septem, octō, novem, decem. Quid? Decem tantum?”
     Iūlius rūrsus pecūniam numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor ... novem, decem.” Numerus nummōrum nōn est centum, sed decem tantum.
     Iūlius: “Quid? In sacculō meō nōn centum, sed tantum decem nummī sunt! Ubi sunt cēterī nummī? Servī meī ubi sunt?”
     Mēdus: “Servus tuus Mēdus hīc est.”
     Iūlius servum suum Mēdum videt, Dāvum nōn videt. Mēdus adest. Dāvus nōn adest, sed abest. Iūlius et Aemilia et Mēdus adsunt. Dāvus cēterīque servī absunt.
     Iūlius: “Quid? Ūnus servus tantum adest! Ubi est Dāvus? Dāvum vocā!”
     Mēdus Dāvum vocat: “Dāve!” sed Dāvus Mēdum nōn audit neque venit.
     Mēdus rūrsus Dāvum vocat: “Da-ā-ve! Venī!”
     Dāvus venit. Iam duo servī adsunt.

     SCAENA SECVNDA
     Persōnae: Iūlius, Aemilia, Mēdus, Dāvus.
     Dāvus, quī dominum suum nōn videt, Mēdum interrogat: “Quid est, Mēde?”
     Mēdus: “St! Dominus adest. Salūtā dominum!”
     Servus dominum salūtat: “Salvē, domine!”
     Dominus servum salūtat: “Salvē, serve!”
     Dāvus: “Quid est, domine?”
     Iūlius: “St! Tacē, serve! Tacē et audī!” Servus tacet.
     Iūlius: “In sacculō meō sunt decem tantum nummī. Ubi sunt cēterī nummī meī?”
     Dāvus tacet, neque respondet.
     Aemilia: “Respondē, Dāve! Dominus tē interrogat.”
     Dāvus respondet: “Pecūnia tua hīc nōn est. Interrogā Mēdum!”
     Iūlius Mēdum interrogat: “Ubi sunt nummī meī, Mēde?” Mēdus nūllum verbum respondet.
     Iūlius rūrsus eum interrogat: “Ubi est pecūnia mea? Respondē, serve!”
     Mēdus Dāvum accūsat: “Pecūnia tua in sacculō Dāvī est. Dāvus pecūniam tuam habet.”
     Aemilia: “Audī, Dāve! Mēdus tē accūsat.”
     Dāvus: “Quem Mēdus accūsat? mē?”
     Iūlius: “Tacē, Mēde! Servus quī servum accūsat improbus est!” Mēdus tacet.
     Iūlius Dāvum nōn accūsat, sed interrogat eum: “Est-ne pecūnia mea in sacculō tuō, Dāve?”
     Dāvus: “In sacculō meō nōn est pecūnia tua, domine.”
     Iūlius: “Ubi est sacculus tuus?”
     Dāvus: “Hīc est. Ecce sacculus meus.”
     Iūlius: “Sacculum tuum in mēnsā pōne!”
     Dāvus sacculum suum in mēnsā ponit. Iam sacculus eius in mēnsā est. Iūlius baculum suum in mēnsā pōnit. Baculum dominī in mēnsā est.
     Dāvus: “Vidē: in sacculō meō nūlla pecūnia est.”
     Iūlius nūllam pecūniam videt in sacculō. In sacculō Dāvī nūllī nummī sunt. Sacculus eius vacuus est. Dāvus pecūniam dominī nōn habet.
     Iūlius: “Ō! Dāvus bonus servus est: pecūniam meam nōn habet. Ecce nummus tuus, Dāve!” Iūlius ūnum nummum pōnit in sacculō Dāvī. Iam sacculus Dāvī nōn est vacuus: in sacculō eius est ūnus nummus. Dāvus laetus est.
     Iūlius: “Sūme sacculum tuum et discēde, bone serve!” Dāvus sacculum suum sūmit et discēdit.
     Mēdus baculum, quod in mēnsā est, videt. Mēdus quoque discēdit! Cūr discēdit Mēdus? Mēdus discēdit, quia is pecūniam dominī in sacculō suō habet!
     Dāvus et Mēdus absunt.

     SCAENA TERTIA
     Persōnae: Iūlius, Aemilia.
     Iūlius: “Dāvus bonus servus est. Is nōn habet pecūniam meam. – Sed ubi est pecūnia mea, Mēde? Quis pecūniam meam habet?” Mēdus nōn respondet.
     Iūlius: “Ubi est Mēdus? Cūr nōn respondet?”
     Aemilia: “Mēdus nōn respondet, quia abest. Nūllus servus adest.”
     Iūlius Mēdum vocat: “Mēde! Venī!” sed Mēdus, quī abest, eum nōn audit neque venit.
     Iūlius rūrsus vocat: “Mē-de! Venī, improbe serve!”
     Mēdus nōn venit.
     Iūlius: “Cūr nōn venit Mēdus?”
     Aemilia: “Mēdus nōn venit, quia is habet pecūniam tuam! Eius sacculus nōn est vacuus!” Aemilia rīdet. Iūlius īrātus est – is nōn rīdet!
     Iūlius: “Ubi est baculum meum?” Iūlius baculum, quod in mēnsā est, nōn videt.
     Aemilia: “Ecce baculum in mēnsā.”
     Iūlius baculum suum sūmit et discēdit.



     CAPITVLVM QVINTVM
     VILLA ET HORTVS
     Ecce vīlla et hortus Iūliī. Iūlius in magnā vīllā habitat. Pater et māter et trēs līberī in vīllā habitant. Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs et ūnam fīliam – nōn duās fīliās.
     In vīllā multī servī habitant. Dominus eōrum est Iūlius: is multōs servōs habet. Ancillae quoque multae in vīllā habitant. Domina eārum est Aemilia: ea multās ancillās habet.
     Iūlius in vīllā suā habitat cum magnā familiā. Pater et māter habitant cum Mārcō et Quīntō et Iūliā, Iūlius et Aemilia in vīllā habitant cum līberīs et servīs et ancillīs.
     Vīlla Iūliī in magnō hortō est. In Italiā sunt multae vīllae cum magnīs hortīs. In hortīs sunt rosae et līlia. Iūlius multās rosās et multa līlia in hortō suō habet. Hortus Iūliī pulcher est, quia in eō sunt multae et pulchrae rosae līliaque.
     Aemilia fēmina pulchra est. Syra nōn est fēmina pulchra, neque pulcher est nāsus eius, sed foedus est.
     Syra, quae bona ancilla est, nāsum magnum et foedum habet. Iūlius est vir Aemiliae, fēminae pulchrae. Iūlius Aemiliam amat, quia ea pulchra et bona fēmina est. Aemilia Iūlium virum suum amat et cum eō habitat. Pater et māter līberōs suōs amant. Iūlius nōn sōlus, sed cum Aemiliā et cum magnā familiā in vīllā habitat.
     In vīllā sunt duo ōstia: ōstium magnum et ōstium parvum. Vīlla duo ōstia et multās fenestrās habet.
     In vīllā Iūliī magnum ātrium est cum impluviō. Quid est in impluviō? In eō est aqua. In ātriō nūllae fenestrae sunt.
     Etiam peristylum magnum et pulchrum in vīllā est. ‘Peristylum’ est vocābulum Graecum. In vīllīs Graecīs et Rōmānīs magna et pulchra peristyla sunt. Estne impluvium in peristylō? Id nōn in peristylō, sed in ātriō est. In peristylō parvus hortus est.
     In vīllā sunt multa cubicula. Quīntus in cubiculō parvō dormit. Estne magnum cubiculum Mārcī? Id quoque parvum est. Iūlius et Aemilia in cubiculō magnō dormiunt. Ubi dormiunt servī? Iī quoque in cubiculīs dormiunt. Suntne magna eōrum cubicula? Ea nōn magna sunt, et multī servī in ūnō cubiculō dormiunt. Etiam ancillae multae in ūnō cubiculō dormiunt, neque eae magna cubicula habent. –
     Aemilia in peristylō est. Estne sōla? Aemilia sōla nōn est: līberī cum eā in peristylō adsunt. Iūlius abest. Aemilia sine virō suō Iūliō in vīllā est. Ubi est Iūlius? In oppidō Tūsculō est sine Aemiliā, sed cum servīs quattuor.
     Aemilia cum Mārcō, Quīntō Iūliāque in peristylō est. Iūlia rosās pulchrās in hortō videt et ab Aemiliā discēdit. Iam ea cum Aemiliā nōn est. Aemilia eam nōn videt. Puella in hortō est.
     Aemilia imperat: “Mārce et Quīnte! Iūliam vocāte!” Mārcus et Quīntus Iūliam vocant: “Iūlia! Venī!” sed Iūlia eōs nōn audit neque venit.
     Iūlia puerōs vocat: “Mārce et Quīnte! Venīte! Hīc multae rosae sunt.”
     Puerī Iūliam audiunt, neque iī ab Aemiliā discēdunt. Quīntus: “Carpe rosās, Iūlia!”
     Iūlia rosās carpit et cum quīnque rosīs ex hortō venit.
     Iūlia: “Vidē, māter! Vidēte, puerī! Vidēte rosās meās!” Iūlia laeta est, rosae eam dēlectant.
     Aemilia: “Ecce puella pulchra cum rosīs pulchrīs!” Verba Aemiliae Iūliam dēlectant.
     Mārcus: “Rosae pulchrae sunt; puella sine rosīs pulchra nōn est!” Verba Mārcī Iūliam nōn dēlectant!
     Aemilia (īrāta): “Tacē, puer improbe! Iūlia puella pulchra est – cum rosīs et sine rosīs.”
     Iūlia: “Audīte, Mārce et Quīnte!”
     Mārcus: “Māter nōn videt nāsum tuum foedum!”
     Mārcus et Quīntus rīdent: “Hahahae!”
     Iūlia: “Audī, mamma: puerī etiam mē rīdent!”
     Iūlia plōrat et cum ūnā rosā ab iīs discēdit.
     Aemilia: “Tacēte, puerī improbī! Nāsus Iūliae foedus nōn est. Discēdite ex peristylō! Sūmite cēterās rosās eāsque in aquā pōnite!”
     Puerī cēterās quattuor rosās sūmunt et cum iīs discēdunt.
     Aemilia, quae iam sōla est in peristylō, ancillās vocat: “Dēlia et Syra! Venīte!”
     Dēlia et Syra ex ātriō veniunt. Aemilia eās interrogat: “Suntne puerī in ātriō?”
     Dēlia respondet: “In ātriō sunt.”
     Aemilia: “Quid agunt Mārcus et Quīntus?”
     Dēlia: “Puerī aquam sūmunt ex impluviō ...”
     Syra: “...et rosās in aquā pōnunt.”
     Hīc domina et ancillae puerōs audiunt ex ātriō: Quīntus plōrat et Mārcus rīdet.
     Aemilia: “Quid iam agunt puerī? Age, Dēlia! discēde et interrogā eōs!” Dēlia ab Aemiliā et Syrā discēdit.
     Aemilia Syram interrogat: “Ubi est Dāvus?”
     Syra respondet: “In oppidō est cum dominō.”
     Dēlia ex ātriō venit et dominam vocat: “Venī, ō domina! Venī!”
     Aemilia: “Quid est, Dēlia?”
     Dēlia: “Quīntus est in impluviō!”
     Aemilia: “In impluviō? Quid agit puer in impluviō?”
     Dēlia: “Aquam pulsat et tē vocat.”
     Aemilia: “Quid agit Mārcus?”
     Dēlia: “Is rīdet, quia Quīntus in aquā est!”
     Aemilia: “Ō, puer improbus est Mārcus! Agite! Iūlium vocāte, ancillae!”
     Syra: “Sed dominus in oppidō est.”
     Aemilia: “Ō, iam rūrsus abest Iūlius!”
     Dēlia: “Age! Venī, domina, et Mārcum verberā!”
     Quid agit domina? Domina īrāta cum ancillīs ex peristylō discēdit.



     CAPITVLVM SEXTVM
     VIA LATINA
     In Italiā multae et magnae viae sunt: via Appia, via Latīna, via Flāminia, via Aurēlia, via Aemilia. Via Appia est inter Rōmam et Brundisium; via Latīna inter Rōmam et Capuam; via Flāminia inter Rōmam et Arīminum; via Aurēlia inter Rōmam et Genuam; via Aemilia inter Arīminum et Placentiam. Brundisium, Capua, Arīminum, Genua, Placentia, Ōstia, magna oppida sunt. Ubi est Ōstia? Ōstia est prope Rōmam. Tūsculum quoque prope Rōmam est. Brundisium nōn est prope Rōmam, sed procul ab Rōmā: via Appia longa est. Via Latīna nōn tam longa est quam via Appia. Quam longa est via Flāminia? Neque ea tam longa est quam via Appia. Tiberis fluvius nōn tam longus est quam fluvius Padus.
     Circum oppida mūrī sunt. Circum Rōmam est mūrus antīquus. In mūrō Rōmānō duodecim portae sunt. Porta prīma Rōmāna est porta Capēna. Circum oppidum Tūsculum mūrus nōn tam longus est quam circum Rōmam.
     Vīlla Iūliī est prope Tūsculum. Ab oppidō Tūsculō ad vīllam Iūliī nōn longa via est. Ecce Iūlius et quattuor servī in viā. Iūlius ab oppidō ad vīllam suam it. Dominus et servī ab oppidō ad vīllam eunt. Dominus in lectīcā est. Duo servī lectīcam cum dominō portant. Servī quī lectīcam portant sunt Ursus et Dāvus, Iūlius nōn in viā ambulat, servī eum portant. Syrus et Lēander ambulant. Syrus saccum portat et Lēander quoque saccum portat: Syrus et Lēander duōs saccōs in umerīs portant. Saccī quōs Syrus et Lēander portant magnī sunt, sed saccus quem Syrus portat nōn tam magnus est quam saccus Lēandrī. Quattuor servī dominum et duōs saccōs ab oppidō ad vīllam vehunt.
     Iūlius in lectīcā est inter Ursum et Dāvum. Ursus est ante Iūlium, Dāvus post eum est. Syrus et Lēander nōn ante lectīcam, sed post lectīcam ambulant. Venitne Iūlius ā vīllā? Nōn ā vīllā venit. Unde venit Iūlius? Ab oppidō venit. Quō it Iūlius? Ad vīllam it. Post eum Tūsculum est, ante eum est vīlla.
     Iūlius sōlus nōn est, nam quattuor servī apud eum sunt, Mēdus nōn est apud dominum, nam is dominum īrātum timet. Mēdus est malus servus quī nummōs dominī in sacculō suō habet. Dominus servōs malōs baculō verberat; itaque servī malī dominum et baculum eius timent. Dāvus autem bonus servus est, neque is Mēdum amat. Dāvus amīcus Mēdī nōn est, nam servus bonus et servus malus nōn amīcī, sed inimīcī sunt. Mēdus est inimīcus Dāvī. Ursus autem amīcus Dāvī est.
     Mēdus abest ā dominō suō. Estne in oppidō Tūsculō? Mēdus Tūsculī nōn est; neque Rōmae est Mēdus, sed in viā Latīnā inter Rōmam et Tūsculum. Unde venit Mēdus? Tūsculō venit, neque is ad vīllam Iūliī it. Quō it Mēdus? Rōmam it. Tūsculum post eum est, ante eum est Rōma. Mēdus viā Latīnā Tūsculō Rōmam ambulat.
     Etiam Cornēlius, amīcus Iūliī, in viā Latīnā est inter Rōmam et Tūsculum. Unde venit Cornēlius? Is nōn Tūsculō, sed Rōmā venit. Quō it? Cornēlius nōn Rōmam, sed Tūsculum it. Rōma post eum, ante eum Tūsculum est. Cornēlius in equō est. Equus quī Cornēlium vehit pulcher est. Iūlius et Cornēlius ad vīllās suās eunt. Vīlla ubi Iūlius habitat prope Tūsculum est. Ubi habitat Cornēlius? Is Tūsculī habitat.
     Iam Iūlius prope vīllam suam est. Servī quī lectīcam portant fessī sunt. Dominus autem fessus nōn est, nam is nōn ambulat. Iūlius ab Ursō et Dāvō portātur, itaque is fessus nōn est. Fessī sunt Syrus et Lēander, nam iī duōs magnōs saccōs umerīs portant, neque vacuī sunt saccī! Saccī quī ā Syrō et Lēandrō portantur magnī sunt, sed saccus quem Syrus portat nōn tam magnus est quam saccus quī ā Lēandrō portātur, Itaque Syrus nōn tam fessus est quam Lēander. Cornēlius nōn est fessus, nam is equō vehitur. Iūlius lectīcā vehitur. Servī ambulant. Dominī vehuntur. Mēdus ambulat, nam is servus est neque equum habet.
     Iūlius prope vīllam suam est. Mēdus autem, quī dominum irātūm timet, procul ā vīlla Iūliī abest. Dominus ā servō malō timētur. Mēdus prope Rōmam est; iam mūrī Rōmānī ab eō videntur et porta Capēna. (Is quī viā Latīnā venit per portam Capēnam Rōmam intrat.) Cūr Rōmam it Mēdus? Rōmam it, quia Lydia Rōmae habitat, nam Lydia amīca eius est: Mēdus Lydiam amat et ab eā amātur. Mēdus Rōmam vocātur ab amīcā suā, quae fēmina est pulchra et proba. Itaque is fessus nōn est et laetus cantat:
     Nōn via longa est Rōmam, ubi amīca habitat mea pulchra.
     Sed id quod Mēdus cantat ā Lydiā nōn audītur!
     Iam Iūlius in vīllā est et ab Aemiliā līberīsque laetīs salūtātur, Cornēlius Tūsculī est. Mēdus autem Rōmae est ante ōstium Lydiae. Mēdus ōstium pulsat.
     Lydia imperat: “Intrā!”
     Mēdus per ōstium intrat et amīcam suam salūtat: “Salvē, mea Lydia! Ecce amīcus tuus quī sōlus Rōmam ad tē venit.”
     Lydia verbīs Mēdī dēlectātur eumque salūtat: “Ō amīce, salvē! Ubi est dominus tuus?”
     Mēdus: “Iūlius in vīllā est apud servōs suōs – neque is iam meus dominus est!”
     Verba Mēdī ā Lydiā laetā audiuntur.



     CAPITVLVM SEPTIMVM
     PVELLA ET ROSA
     Ecce Mārcus et Quīntus ante ōstium vīllae. Puerī Iūlium exspectant. Māter nōn est apud fīliōs, ea in peristylō est; illīc virum suum exspectat. Aemilia laeta nōn est, quia Iūlius abest; nam Aemilia virum suum amat.
     Ubi est Iūlia? In cubiculō suō est. Iūlia, quae sōla est illīc, rosam ante nāsum tenet. Puella lacrimat: in oculīs eius sunt lacrimae.
     Iūlia speculum sūmit et ante oculōs tenet. Puella sē in speculō videt et sē interrogat: “Estne foedus nāsus meus?” Nāsus eius autem fōrmōsus nōn est. Iūlia rūrsus lacrimat.
     Syra ōstium cubiculī pulsat.
     Iūlia: “Intrā!”
     Syra ōstium aperit et in cubiculum intrat, neque ōstium post sē claudit. Iūlia Syram post sē in speculō videt. Syra nōn videt lacrimās Iūliae, nam puella sē nōn vertit.
     Syra: “Ō, hīc est mea puella. Venī in hortum, Iūlia!”
     Iūlia imperat: “Claude ōstium!”
     Ancilla pāret.
     Iūlia: “Num nāsus meus foedus est, Syra?”
     Syra: “Foedus? Immō fōrmōsus est nāsus tuus.”
     Iūlia sē vertit. Iam Syra lacrimās videt.
     Syra: “Quid est, mea Iūlia? Tergē ocūlōs! es laeta! Nāsus tuus tam fōrmōsus est quam meus.”
     Iūlia: “Sed nāsus tuus nōn fōrmōsus est!”
     Syra: “Quid? Nōnne fōrmōsus est nāsus meus?”
     Iūlia: “Immō foedus est! Ecce speculum, Syra.”
     Iūlia speculum tenet ante Syram, quae nāsum suum in speculō videt. Ancilla oculōs claudit et tacet. –
     Ecce Iūlius ad vīllam advenit. Servī lectīcam ante ōstium pōnunt. Pater fīliōs salūtat: “Salvēte, fīliī! “ et ā fīliīs salūtātur: “Salvē, pater! “
     Iūlius ambulat ad ōstium, quod ab ōstiāriō aperītur. Dominus per ōstium in vīllam intrat. Post eum veniunt Syrus et Lēander, quī duōs saccōs portant. Ōstiārius post eōs ōstium claudit. Ursus et Dāvus cum lectīcā vacuā discēdunt.
     Puerī saccōs plenōs quī ā servīs portantur vident et interrogant: “Quid inest in saccīs?”
     Iūlius respondet: “In saccō quem Lēander portat māla īnsunt. Hīc saccum pōne, Lēander!”
     Lēander saccum pōnit ante Iūlium, quī aperit eum.
     Iūlius: “Vidēte, puerī: hic saccus plēnus mālōrum est.”
     Iūlius mālum ē saccō sūmit et sē venit ad Mārcum: “Ecce mālum tuum, Mārce. “ Iūlius Mārcō mālum dat. Pater fīliō suō magnum mālum dat. Iam Mārcus mālum habet, neque Quīntus mālum habet. Iūlius Quīntum ad sē vocat et eī mālum dat. Iūlius Quīntō mālum dat. Iam et Mārcus et Quīntus māla habent.
     Mārcus: “Quid inest in saccō Syrī?”
     Iūlius: “In saccō eius pira īnsunt. Aperī saccum, Syre! Vidēte, puerī: hic saccus plēnus est pirōrum.” Iūlius duo pira ē saccō sūmit: “Ecce pirum tuum, Mārce, et tuum, Quīnte.” Pater fīliīs suīs pira dat. Fīliī, quī iam nōn sōlum māla, sed etiam pira habent, laetī sunt. Servī autem neque māla neque pira habent.
     Quīntus: “Etiam servīs dā māla et pira, pater! “
     Iūlius Syrum et Lēandrum servōs ad sē vocat et iīs māla et pira dat. Dominus servīs māla et pira dat.
     Aemilia cum Dēliā ē peristylō in ātrium intrat, laeta ad Iūlium adit eumque salūtat. Aemilia virō suō ōsculum dat. Iūlius Aemiliae ōsculum dat.
     Iūlius: “Quid agit Iūlia?”
     Aemilia: “Rosās carpit in hortō.”
     Iūlius: “Currite in hortum, puerī, et vocāte eam!”
     Quīntus currit. Mārcus nōn currit, sed ambulat.
     Iūlius imperat: “Age! Curre, Mārce!”
     Etiam Mārcus currit. Puerī per peristylum in hortum currunt. Illīc autem puella nōn est. Puerī ex hortō per peristylum in ātrium ambulant.
     Mārcus: “Iūlia neque in hortō neque in peristylō est.”
     Aemilia: “Estne Syra in hortō?”
     Quīntus: “Nōn est. Nūlla ancilla illīc est.”
     Aemilia: “Nōn sōlum Iūlia, sed etiam Syra abest! Dēlia, ī ad cubiculum Iūliae!”
     Dēlia ad cubiculum Iūliae it, ōstium pulsat, aperit, in cubiculum intrat. Illīc nōn sōlum Iūlia, sed etiam Syra est. Oculī Iūliae plēnī sunt lacrimārum.
     Dēlia: “Venī in ātrium, Iūlia! Illīc pater tuus tē exspectat. “
     Iūlia oculōs et nāsum terget, rosam sūmit, ē cubiculō exit. Syra et Dēlia post eam exeunt. Iūlia in ātrium ad Iūlium currit eīque ōsculum dat.
     Iūlia: “Ecce rosa. Nōnne pulchra est haec rosa?”
     Iūlius: “Nūlla rosa tam pulchra est quam fīlia mea!” Iūlius fīliae suae ōsculum dat. Iamne lacrimat Iūlia? Immō laeta est et rīdet.
     Iūlia: “Num nāsus meus foedus est?”
     Iūlius: “Foedus? Immō tam fōrmōsus est quam—hoc mālum! Ecce mālum tuum, Iūlia.” Pater fīliae mālum magnum et fōrmōsum dat. Iūlia mālum terget et ante oculōs tenet.
     Iūlia: “Ō, quam fōrmōsum est hoc mālum!” Puella laeta mālō suō ōsculum dat!
     Iūlius: “Hoc pirum etiam tuum est, Iūlia.” Iūlius eī pirum dat. Iam puella et mālum et pirum habet.
     Aemilia: “Etiam ancillīs meīs māla et pira dā!”
     Iūlius ancillās ad sē vocat et iīs quoque māla et pira dat. Ancillae laetae ex ātriō exeunt. –
     Cui Iūlius mālum dat? Puerō mālum dat. Puer cui Iūlius mālum dat est fīlius eius.
     Cui Iūlius ōsculum dat? Puellae ōsculum dat. Puella cui Iūlius ōsculum dat fīlia eius est.



     CAPITVLTVM OCTAVVM
     TABERNA RŌMANA
     Ecce taberna Rōmāna, in quā gemmae et margarītae multae sunt. Cuius est haec taberna? Albīnī est. Albīnus hanc tabernam habet. Quī tabernam habet tabernārius est. Albīnus est tabernārius Rōmānus quī gemmās et margarītās vēndit. Aliī tabernāriī librōs vēndunt, aliī māla et pira, aliī rosās et līlia.
     Gemmae et margarītae sunt ōrnāmenta. Ānulus cum gemmā ōrnāmentum pulchrum est. Etiam līnea cum margarītīs ōrnāmentum est. Līnea sine margarītīs nōn est ōrnāmentum!
     Multae fēminae quae in hāc viā ambulant ante tabernam Albīnī cōnsistunt, nam fēminae ōrnāmentīs dēlectantur. Eae quae magnam pecūniam habent multa ōrnāmenta emunt. Quae nūllam aut parvam pecūniam habent ōrnāmenta aspiciunt tantum, nōn emunt. Etiam virī multī ad hanc tabernam adeunt. Quī magnam pecūniam habent ōrnāmenta emunt et fēminīs dant; cēterī rūrsus abeunt. Fēminae quārum virī magnam pecūniam habent multa ōrnāmenta ā virīs suīs accipiunt.
     Aemilia, cuius vir pecūniōsus est, multa ōrnāmenta ab eō accipit. Aemilia ānulum in digitō et margarītās in collō multaque alia ōrnāmenta habet. Ānulus digitum Aemiliae ōrnat, margarītae collum eius ōrnant. Fēminae gemmīs et margarītīs ānulīsque ōrnantur.
     In viā prope tabernam Albīnī vir et fēmina ambulant. Quī vir et quae fēmina? Est Mēdus, quī cum Lydiā, amīcā suā, ambulat. Mēdus est servus Iūliī, sed dominus eius Rōmae nōn est. Mēdus sine dominō suō cum fēminā fōrmōsā in viīs Rōmae ambulat.
     Lydia ōrnāmentum pulchrum in collō habet. Quod ōrnāmentum? Ōrnāmentum quod Lydia habet est līnea margarītārum. Collum Lydiae margarītīs pulchrīs ōrnātur; Lydia autem nūllum aliud ōrnāmentum habet, quia pecūniōsa nōn est, neque pecūniōsus est amīcus eius. (Pecūniōsus est quī magnam pecūniam habet.)
     Albīnus clāmat: “Ōrnāmenta! Ōrnāmenta fēminārum! Ōr-nā-men-ta! Emite ōrnāmenta!”
     Lydia cōnsistit oculōsque ad tabernam Albīnī vertit: Lydia tabernam aspicit. Mēdus nōn cōnsistit neque tabernam aspicit.
     Lydia: “Cōnsiste, Mēde! Aspice illam tabernam! Ō, quam pulchra sunt illa ōrnāmenta!” Lydia tabernam Albīnī digitō mōnstrat. Mēdus sē vertit, tabernam videt, cum Lydiā ad tabernam adit. Mēdus et Lydia ante tabernam cōnsistunt. Albīnus eōs salūtat et margarītās in līneā ante oculōs Lydiae tenet: Albīnus Lydiae margarītās ostendit.
     Albīnus: “In hōc ōrnāmentō vīgintī margarītae magnae sunt. Nōnne pulchrae sunt hae margarītae?”
     Mēdus: “Amīca mea multās margarītās habet.”
     Lydia: “In hāc tabernā multa alia ōrnāmenta sunt.”
     Albīnus iīs trēs ānulōs sine gemmīs ostendit: “Aspicite hōs ānulōs! Nōnne hī ānulī pulchrī sunt?”
     Mēdus et Lydia ānulōs aspiciunt.
     Lydia: “In hīs ānulīs gemmae nūllae sunt!”
     Mēdus Albīnum interrogat: “Quot nummīs cōnstat ānulus in quō gemma est?”
     Albīnus Mēdō ānulum gemmātum ostendit.
     Albīnus: “Hic ānulus centum nummīs cōnstat.”
     Mēdus: “Quid?”
     Albīnus: “Pretium huius ānulī est centum sēstertiī.”
     Mēdus: “Centum sēstertiī? Id magnum pretium est!”
     Albīnus: “Immō parvum pretium est! Aspice hunc ānulum: in hōc ānulō magna gemma est. Tanta gemma sōla octōgintā sēstertiīs cōnstat.”
     Mēdus: “Num ānulus sine gemmā vīgintī tantum sēstertiīs cōnstat?” Albīnus nōn respondet.
     Mēdus, quī alium ānulum gemmātum post Albīnum videt: “Hic ānulus pulcher nōn est. Quot sēstertiīs cōnstat ille ānulus?”
     Albīnus: “Quī ānulus?”
     Mēdus: “Ille post tē. Quantum est pretium illīus ānulī?” Mēdus ānulum post Albīnum digitō mōnstrat.
     Albīnus: “Ille quoque ānulus centum sēstertiīs cōnstat. Pretium illīus ānulī tantum est quantum huius; sed amīca tua hunc ānulum amat, nōn illum. “
     Lydia ānulum gemmātum ante oculōs tenet.
     Lydia: “Ō, quam pulchrum hoc ōrnāmentum est! Illud ōrnāmentum nōn tam pulchrum est quam hoc, neque illa gemma tanta est quanta haec.”
     Mēdus: “Tanta gemma ad tam parvum ānulum nōn convenit.”
     Lydia, quae haec verba nōn audit, Mēdō digitōs suōs ostendit, in quibus nūllī ānulī sunt.
     Lydia: “Aspice, Mēde! In digitīs meīs nūllī sunt ānulī. Aliae fēminae digitōs ānulōrum plēnōs habent – meī digitī vacuī sunt!”
     Mēdus: “Sacculus quoque meus vacuus est!”
     Lydia ānulum in mēnsā pōnit. In oculīs eius lacrimae sunt. Mēdus, quī lacrimās videt, sacculum suum in mēnsā pōnit – neque vacuus est sacculus, sed plēnus nummōrum! Quanta pecūnia est in sacculō Mēdī? In eō nōnāgintā sēstertiī īnsunt.
     Mēdus: “Ecce sēstertiī nōnāgintā.”
     Albīnus: “Sed nōnāgintā nōn satis est. Pretium ānulī est sēstertiī centum!”
     Lydia: “Dā huic tabernāriō centum sēstertiōs!”
     Mēdus: “Id nimis magnum pretium est! Aliī tabernāriī ānulum gemmātum octōgintā sēstertiīs vēndunt.”
     Albīnus: “Quī sunt illī tabernāriī?”
     Mēdus: “Quī in aliīs viīs tabernās habent.”
     Albīnus: “Quae sunt illae viae in quibus illae tabernae sunt? Et quae sunt illa ōrnāmenta quae in illīs tabernīs parvō pretiō emuntur? Nōn sunt ōrnāmenta! Sed aspicite haec ōrnāmenta: hōs ānulōs, hās gemmās, hās margarītās! Haec ōrnāmenta proba sunt! Neque pretium hōrum ōrnāmentōrum nimis magnum est!”
     Mēdus: “Accipe nummōs nōnāgintā – aut nūllōs!”
     Albīnus: “Num hīc nōnāgintā sēstertiī sunt?”
     Mēdus: “Numerā eōs!”
     Albīnus numerat sēstertiōs, quōrum numerus est nōnāgintā.
     Albīnus: “Sunt nōnāgintā.”
     Mēdus: “Satisne est?”
     Albīnus nōn respondet, sed nummōs sūmit Mēdōque ānulum dat. Albīnus pecūniam accipit et Mēdō ānulum vēndit sēstertiīs nōnāgintā.
     Mēdus sē ad Lydiam vertit: “Accipe hunc ānulum ab amīcō tuō...” Mēdus ānulum in digitō Lydiae pōnit. In quō digitō? In digitō mediō.
     Mēdus: “Hic ānulus ad digitum tuum nōn convenit. Ānulus nimis parvus est aut digitus nimis magnus!” Lydia: “Ō Mēde! Digitus medius nimis magnus est. Pōne ānulum in digitō quārtō!”
     Mēdus ānulum in digitō Lydiae quārtō pōnit. Ānulus satis magnus est et ad digitum convenit, nam digitus quārtus nōn tantus est quantus digitus medius. Lydia laeta digitum suum aspicit et amīcō suō ōsculum dat.
     Mēdus et Lydia ā tabernā abeunt. Lydia, quae Rōmae habitat, Mēdō viam mōnstrat.
     Albīnus rūrsus clāmat: “Ōrnāmenta! Ōr-nā-men-ta!” et aliōs virōs pecūniōsōs, quōrum amīcae nūlla aut pauca ōrnāmenta habent, exspectat.



     CAPITVLVM NONVM
     PASTOR ET OVES
     Hic vir, quī in campō ambulat, pāstor Iūliī est. Pāstor nōn sōlus est in campō, nam canis niger cum eō est et centum ovēs: ūna ovis nigra et ūndēcentum ovēs albae. Pāstor ūnam ovem nigram et multās ovēs albās habet. Is est dominus ovis nigrae et ovium albārum. Pāstor ovī nigrae et ovibus albīs aquam et cibum dat. Cum ūnā ove nigrā et ūndēcentum ovibus albīs pāstor in campō est.
     Cibus ovium est herba, quae in campō est. In rīvō est aqua. Ovēs in campō herbam edunt, et aquam bibunt ē rīvō, quī inter campum et silvam est. Canis herbam nōn ēst, neque pāstor herbam ēst. Cibus pāstorīs est pānis, quī inest in saccō. Iūlius pāstōrī suō pānem dat. Pāstor canī suō cibum dat: canis ā pāstōre cibum accipit. Itaque canis pāstōrem amat.
     In Italiā sunt multī pāstōrēs. Quī viā Appiā Rōmā Brundisium it multōs pāstōrēs videt in campīs. Numerus pāstōrum magnus est. Dominī pāstōribus suīs cibum dant. Canēs ā pāstōribus cibum accipiunt.
     Post campum montēs sunt. Inter montēs sunt vallēs. In campō est collis. (Collis est mōns parvus.) In colle arbor est. In silvā multae arborēs sunt. Ovēs nōn in silvā neque in monte, sed in campō sunt. In silvā est lupus. Pāstor et ovēs lupum timent, nam lupus ovēs ēst. In silvīs et in montibus lupī sunt, in vallibus nūllī sunt lupī.
     Sōl in caelō est suprā campum. In caelō nūlla nūbēs vidētur. Caelum est suprā terram. Montēs et vallēs, campī silvaeque sunt in terrā. In caelō sōl et nubēs sunt, sed suprā hunc campum caelum sine nūbibus est. Itaque sōl lūcet in campō.
     Pāstor in sōle ambulat. Sub arbore autem umbra est. Pāstor, quī nūllam nūbem videt in caelō, cum cane et ovibus ad arborem adit. Pāstor umbram petit. Etiam ovēs umbram petunt: post pāstōrem ad arborem adeunt. Pāstor ovēs suās ad arborem dūcit.
     Ecce pāstor in umbrā arboris iacet cum cane et ovibus. Arbor pāstōrī et canī et ovibus umbram dat; sed ovis nigra cum paucīs aliīs in sōle iacet. Pāstor, quī fessus est, oculōs claudit et dormit. Canis nōn dormit.
     Dum pāstor in herbā dormit, ovis nigra ab ovibus albīs abit et ad rīvum currit. Ovis nigra ovēs albās relinquit et rīvum petit; aquam bibit ē rivō, et in silvam intrat!
     Canis lātrat: “Baubau!” Pāstor oculōs aperit, ovēs aspicit, ovem nigram nōn videt. Pāstor ovēs numerat: “Ūna, duae, trēs, quattuor, quīnque… ūndēcentum.” Numerus ovium est ūndēcentum, nōn centum. Nūllae ovēs albae absunt, sed abest ovis nigra. Pāstor et canis ovēs albās relinquunt et silvam petunt. Pāstor saccum cum pāne in colle relinquit.
     Dum cēterae ovēs ā pāstōre numerantur, ovis nigra in magnā silvā, ubi via nūlla est, errat. Ovis, quae iam procul ā pāstōre cēterīsque ovibus abest, neque caelum neque sōlem suprā sē videt. Sub arboribus sōl nōn lūcet. Ovis nigra in umbrā est.
     In terrā inter arborēs sunt vestīgia lupī. Ubi est lupus ipse? Nōn procul abest. Ovis vestīgia lupī in terrā videt, neque lupum ipsum videt. Itaque ovis lupum nōn timet. Parva ovis sine timōre inter arborēs errat.
     Lupus autem prope ovem est. Pāstor et canis procul ab eā sunt. Lupus, quī cibum nōn habet, per silvam errat. Lupus in silvā cibum quaerit, dum pāstor et canis ovem nigram quaerunt.
     Pāstor: “Ubi est ovis nigra? Age! quaere ovem, canis, et reperī eam!” Canis ovem quaerit et vestīgia eius in terrā reperit, neque ovem ipsam reperit. Canis lātrat.
     Pāstor: “Ecce vestīgia ovis. Ubi est ovis ipsa? Dūc mē ad eam, canis!” Canis dominum suum per silvam dūcit ad ovem, sed ovis procul abest.
     Lupus ululat: “Uhū!” Et ovis et canis lupum audiunt. Canis currit. Ovis cōnsistit et exspectat dum lupus venit. Ovis bālat: “Bābā!”
     Ecce lupus quī ante ovem est! Iam ovis lupum ipsum ante sē videt. Oculī lupī in umbrā lūcent ut gemmae et dentēs ut margarītae. Parva ovis oculōs claudit et dentēs lupī exspectat. Lupus collum ovis petit dentibus...
     Sed ecce canis accurrit! Lupus sē ab ove vertit ad canem, quī ante lupum cōnsistit et dentēs ostendit. Lupus ululat. Canis lātrat. Ovis bālat.
     Pāstor, quī iam prope est, clāmat: “Pete lupum!” Canis clāmōrem pāstōris audit, et sine timōre lupum petit. Lupus autem ovem relinquit et montēs petit.
     Pāstor quoque accurrit et ovem suam, quae in terrā iacet, aspicit. In collō eius sunt vestīgia dentium lupī! Ovis oculōs aperit et ad pāstōrem suum bālat.
     Pāstor laetus ovem in umerōs impōnit eamque portat ad cēterās ovēs, quae sine pāstōre in campō errant.
     Procul in monte lupus ululat.



     CAPITVLVM DECIMVM
     BESTIAE ET HOMINES
     Equus et asinus, leō et lupus, canis et ovis bēstiae sunt. Leō et lupus sunt bēstiae ferae, quae aliās bēstiās capiunt et edunt. In Āfricā sunt multī leonēs. Pāstōrēs Āfricae leōnēs timent, nam leōnēs nōn sōlum ovēs pāstōrum edunt, sed etiam pāstōrēs ipsōs! Nōn bēstia, sed homō est pāstor; leōnēs autem nōn sōlum aliās bēstiās, sed hominēs edunt. Ferae et hominēs amīcī nōn sunt. Canis amīcus hominis est, ea bēstia fera nōn est.
     Aliae bēstiae sunt avēs, aliae piscēs. Aquila est magna avis fera, quae parvās avēs capit et ēst. Avēs in āere volant. Piscēs in aquā natant. Hominēs in terrā ambulant. Avis duās ālās habet. Homō duōs pedēs habet. Piscis neque ālās neque pedēs habet. Avis quae volat ālās movet. Homō quī ambulat pedēs movet. Piscis quī natat caudam movet. Cum avis volat, ālae moventur. Cum homō ambulat, pedēs moventur. Cum piscis natat, cauda movētur. Quī ambulat vestīgia in terrā facit. Quī volat aut natat vestīgia nōn facit.
     In hortō et in silvā multae avēs sunt. Canis avēs, quae inter arborēs volant, aspicit. Canis ipse nōn volat, nam canis ālās nōn habet. Canis volāre nōn potest. Neque pāstor volāre potest. Pāstor duōs pedēs habet, itaque pāstor ambulāre potest. Hominēs ambulāre possunt, quod pedēs habent, neque volāre possunt, quod ālās nōn habent.
     Mercurius autem ut avis volāre potest, nam in pedibus et in petasō eius ālae sunt. Mercurius nōn homō, sed deus est. Mercurius est deus mercātōrum. (Mercātor est homō quī emit et vēndit.) Mercurius imperia deōrum ad hominēs portat, is enim nūntius deōrum est.
     Piscēs neque volāre neque ambulāre possunt. Piscēs in aquā natāre possunt. Etiamne hominēs natāre possunt? Aliī hominēs natāre possunt, aliī nōn possunt. Mārcus et Quīntus natāre possunt, Iūlia nōn potest.
     Neptūnus natāre potest; is enim deus maris est. (Ōceanus est magnum mare.) Mercurius et Neptūnus deī Rōmānī sunt. Rōmānī et Graecī deōs multōs habent. Hominēs deōs neque vidēre neque audīre possunt. Deī ab hominibus neque vidērī neque audīrī possunt.
     Padus magnum flūmen est. In eō flūmine multī sunt piscēs. Piscēs in aquā flūminis natant. In flūminibus et in maribus magnus numerus piscium est. Flūmina et maria plēna sunt piscium. Hominēs multōs piscēs capiunt. Nēmō piscēs flūminum et marium numerāre potest. Piscēs numerārī nōn possunt.
     Piscēs in aquā vīvunt, neque in terrā vīvere possunt, nam piscēs in āere spīrāre nōn possunt. Homō sub aquā spīrāre nōn potest. Homō vīvit, dum spīrat. Quī spīrat vīvus est, quī nōn spīrat est mortuus. Homō mortuus neque vidēre neque audīre, neque ambulāre neque currere potest. Homō mortuus sē movēre nōn potest. Cum homō spīrat, anima in pulmōnēs intrat et rūrsus ex pulmōnibus exit. Anima est āēr quī in pulmōnēs dūcitur. Quī animam dūcit animal est. Nōn sōlum hominēs, sed etiam bēstiae animālia sunt. Alia animālia in terrā vīvunt, alia in marī.
     Sine animā nēmō potest vīvere. Homō quī animam nōn dūcit vīvere nōn potest. Spīrāre necesse est hominī. Ēsse quoque hominī necesse est, nēmō enim sine cibō vīvere potest. Necesse est cibum habēre. Pecūniam habēre necesse est, nam quī pecūniam nōn habet cibum emere nōn potest. Sine pecūniā cibus emī nōn potest. Necesse nōn est gemmās habēre, nēmō enim gemmās ēsse potest. Gemmae edī nōn possunt; sed quī gemmās suās vēndit pecūniam facere et cibum emere potest. Mercātor quī ōrnāmenta vēndit magnam pecūniam facit. Fēminae quae pecūniam facere volunt ōrnāmenta sua vēndunt.
     Avēs nīdōs faciunt in arboribus; nīdī eārum inter rāmōs et folia arbōrum sunt. Aquilae in montibus nīdōs faciunt. In nīdis sunt ōva. Avēs ōva pariunt, ex quibus parvī pullī exeunt. Canis nōn ōva, sed pullōs vīvōs parit. Fēminae līberōs pariunt. —
     Mārcus et Quīntus et Iūlia in hortō sunt. Iūlia pilam tenet et cum puerīs pilā lūdere vult, neque iī cum puellā lūdere volunt; puerī enim nīdōs quaerunt in arboribus. Itaque puella lūdit cum cane suā Margarītā.
     Iūlia: “Cape pilam, Margarīta!”
     Canis pilam capit et caudam movet. Puella laeta rīdet et canit. Puerī puellam canere audiunt.
     Quīntus: “Audī: Iūlia vōcem pulchram habet.”
     Mārcus: “Vōx eius nōn pulchra est!”
     Canis avem suprā sē volāre videt eamque capere vult, neque potest. Canis īrāta lātrat: “Baubau!” Eius vōx pulchra nōn est, canis canere nōn potest! Avēs canere possunt, piscēs nōn possunt: piscēs vōcēs nōn habent.
     Cum aquila suprā hortum volat et cibum quaerit, parvae avēs canere nōn audent, et inter folia arbōrum sē occultant. Itaque aquila eās reperīre nōn potest. Neque avēs neque nīdī avium ab aquilā reperīrī possunt, quod rāmīs et foliīs occultantur.
     Mārcus autem nīdum reperit et Quīntum vocat: “Venī, Quīnte! In hāc arbore nīdus est.” Accurrit Quīntus.
     Mārcus: “Age! Ascende in arborem, Quīnte!”
     Quīntus in arborem ascendit; iam is suprā Mārcum in arbore est. Mārcus ipse in arborem ascendere nōn audet!
     Mārcus interrogat: “Quot sunt ōva in nīdō?”
     Quīntus: “Nūlla ōva, sed quattuor pullī.”
     Nīdus est in parvō ramō. Rāmus quī nīdum sustinet nōn crassus, sed tenuis est. Rāmus tenuis Quīntum sustinēre nōn potest, is enim puer crassus est. Ecce rāmus cum puerō et nidō et pullīs ad terram cadit!
     Mārcus Quīntum ad terram cadere videt. Rīdetne Mārcus? Nōn rīdet. Mārcus enim perterritus est. Iam Quīntus et pullī quattuor sub arbore iacent. Neque puer neque pullī sē movent. Pullī mortuī sunt. Quīntusne mortuus est? Nōn est. Quīntus enim spīrat. Quī spīrat mortuus esse nōn potest. Sed Mārcus eum spīrāre nōn videt, neque enim anima vidērī potest.
     Quid facit Mārcus? Mārcus perterritus ad vīllam currit et magnā vōce clāmat: “Age! Venī, pater!”
     Iūlius puerum vocāre audit et exit in hortum. Pater fīlium perterritum ad sē accurrere videt eumque interrogat: “Quid est, Mārce?”
     Mārcus: “Quīntus... est... mortuus!”
     Iūlius: “Quid? mortuus? Ō deī bonī!”
     Pater, ipse perterritus, cum Mārcō ad Quīntum currit. Iūlia quoque accurrit cum cane suā. Quīntus oculōs aperit. Iūlius eum oculōs aperīre videt.
     Iūlius: “Ecce oculōs aperit: ergō vīvus est.”
     Mārcus et Iūlia Quīntum vīvum esse vident. Puer autem ambulāre nōn potest, neque enim pedēs eum sustinēre possunt; ergō necesse est eum portāre. Quīntus ā Iūliō in vīllam portātur et in lectō pōnitur.
     Aemilia fīlium suum ā Iūliō portārī videt, et interrogat: “Cūr puer ipse ambulāre nōn potest?”
     Iūlius: “Quīntus ambulāre nōn potest, quod nōn est avis neque ālās habet! Quī volāre vult neque potest, ad terram cadit!”
     Aemilia Quīntum ā Iūliō in lectō pōnī aspicit.



     CAPITVLVM VNDECIMVM
     CORPVS HVMANVM
     Corpus hūmānum quattuor membra habet: duo bracchia et duo crūra. Bracchium membrum est et crūs membrum est. In bracchiō est manus, in crūre pēs. Duae manūs et duo pedēs in corpore hūmānō sunt.
     In corpore ūnum caput est, nōn duo capita. In capite sunt oculī et aurēs, nāsus et ōs. Super caput capillus est. Capillus virōrum nōn tam longus est quam fēminārum. Suprā oculōs frōns est. Īnfrā oculōs genae sunt. Post frontem est cerebrum. Quī cerebrum parvum habet stultus est. Ōs est inter duo labra. In ōre lingua et dentēs īnsunt. Dentēs sunt albī ut margarītae. Lingua et labra rubra sunt ut rosae.
     Hominēs oculīs vident et auribus audiunt. Homō quī oculōs bonōs habet bene videt, quī oculōs malōs habet male videt. Quī aurēs bonās habet bene audit, quī aurēs malās habet male audit. Syra male audit, ea enim aurēs malās habet.
     Caput est super collum. Sub collō est pectus. In pectore cor et pulmōnēs sunt. In corde est sanguis, quī per vēnās ad cor fluit. Color sanguinis est ruber. Īnfrā pulmōnēs est iecur et venter. In ventre cibus est. Cor, pulmōnēs, iecur, venter sunt viscera hūmāna.
     Homō quī ventrem malum habet cibum sūmere nōn potest, neque is sānus, sed aeger est. Homō sānus ventrem bonum, pulmōnēs bonōs, cor bonum habet.
     Medicus ad hominem aegrum venit eumque sānum facit. Medicus est vir quī hominēs aegrōs sānat, sed multī aegrī ā medicō sānārī nōn possunt.
     Estne sānus Quīntus? Nōn est: pēs eius aeger est. Puer super lectum iacet. Aemilia et Syra apud puerum aegrum sunt. Māter apud eum sedet manumque eius tenet. Syra nōn sedet, sed apud lectum stat. Quīntus iacet. Aemilia sedet. Syra stat.
     Aemilia: “Ecce mālum, Quīnte.”
     Aemilia puerō aegrō mālum rubrum dat, neque is mālum ēsse potest. Māter eī pōculum aquae dat.
     Aemilia: “Bibe aquam modo!”
     Māter caput Quīntī sustinet, dum puer aquam bibit.
     Aemilia: “Iam dormī, Quīnte! Dormī bene!”
     Māter manum pōnit in fronte fīliī: frontem eius tangit. Quīntus oculōs claudit atque dormit.
     Iūlius, quī cum Syrō servō in ātriō est, imperat: “Ī ad oppidum, Syre, atque medicum arcesse!”
     Medicus Tūsculī habitat. Iūlius servum suum Tūsculum īre iubet atque medicum arcessere. Syrus equum ascendit, ad oppidum it, medicum arcessit. Servus cum medicō ad vīllam revenit.
     Medicus interrogat: “Quis aegrōtat?”
     Iūlius: “Meus Quīntus fīlius aegrōtat; ambulāre nōn potest.”
     Medicus: “Cūr ambulāre nōn potest?”
     Iūlius: “Quia pēs eius aeger est. Puer stultus est, medice: nīdum in arbore reperit, arborem ascendit, dē arbore cadit! Itaque pedem aegrum habet nec ambulāre potest. Nec modo pede, sed etiam capite aeger est.”
     Iūlius medicum ad cubiculum Quīntī dūcit. Medicus cubiculum intrat, ad lectum adit atque puerum aspicit. Quīntus quiētus super lectum iacet nec oculōs aperit. Medicus puerum dormīre videt.
     Medicus dīcit: “Puer dormit.”
     Syra, quae male audit, id quod medicus dīcit audīre nōn potest itaque interrogat: “Quid dīcit medicus?”
     Aemilia (in aurem Syrae): “Medicus ‘puerum dormīre’ dīcit.”
     Quīntus oculōs aperit atque medicum adesse videt. Puer, quī medicum timet, nūllum verbum facere audet.
     Medicus: “Ōs aperī, puer! Linguam ostende!”
     Syra: “Quid dīcit medicus?”
     Aemilia: “Medicus Quīntum ōs aperīre atque linguam ostendere iubet.”
     Quīntus ōs aperit atque medicō linguam ostendit. Medicus linguam eius rubram esse videt.
     Medicus: “Lingua eius rubra est.”
     Syra: “Quid dīcit?”
     Aemilia: “Dīcit ‘linguam eius rubram esse’.”
     Medicus etiam dentēs Quīntī spectat et inter dentēs albōs ūnum nigrum videt. Nōn sānus est dēns quī colōrem nigrum habet.
     Medicus: “Puer dentem aegrum habet.”
     Quīntus: “Sed dēns nōn dolet; ergō dēns aeger nōn est. Pēs dolet – et caput.”
     Syra: “Quid dīcunt?”
     Aemilia: “Medicus dīcit ‘Quīntum dentem aegrum habēre’, et Quīntus dīcit ‘pedem et caput dolēre, nōn dentem’.”
     Iūlius: “Nōn dentem, sed pedem modo sānā, medice!”
     Medicus pedem Quīntī spectat atque digitum ad pedem appōnit: medicus pedem eius tangit. Puer digitum medicī in pede suō sentit.
     Quīntus: “Ei, ei! Pēs dolet!”
     Medicus (ad Iūlium): “Tenē bracchium puerī!” (ad Aemiliam:) “Tenē pōculum sub bracchiō!” (ad Quīntum:) “Claude oculōs, puer!” Medicus Quīntum oculōs claudere iubet, quod puer cultrum medicī timet.
     Ecce medicus cultrum ad bracchium puerī appōnit. Perterritus Quīntus cultrum medicī sentit in bracchiō, nec oculōs aperīre audet. Capillī horrent. Cor palpitat. Medicus vēnam aperit. Ruber sanguis dē bracchiō in pōculum fluit. Quīntus sanguinem dē bracchiō fluere sentit atque horret. Frōns et genae albae sunt ut līlia...
     Medicus puerum oculōs aperīre iubet: “Aperī oculōs, puer!” neque Quīntus oculōs aperit. Puer quiētus super lectum iacet ut mortuus.
     Syra: “Cūr Quīntus oculōs nōn aperit? — Ō deī bonī! Puer mortuus est!”
     Quīntus autem spīrat, ergō mortuus nōn est. Sed Syra eum mortuum esse putat, quod eum spīrāre nōn audit. Iūlius et Aemilia fīlium suum quiētum spectant – atque tacent.
     Medicus manum super pectus puerī impōnit eumque spīrāre et cor eius palpitāre sentit.
     Medicus: “Puer spīrat et cor eius palpitat.”
     Aemilia gaudet quod fīlius vīvit.
     Syra: “Quid dīcit medicus?”
     Aemilia: “Medicus dīcit ‘Quīntum spīrāre et cor eius palpitāre.’ Ergō Quīntus vīvit.”
     Syra Quīntum vīvere gaudet.
     Aemilia sanguinem dē bracchiō fīliī dēterget. Iam puer oculōs aperit.
     Quīntus: “Ei! Dolet bracchium!”
     Māter fīlium vīvum esse videt et audit.
     Aemilia imperat: “Aquam arcesse, Syra!” neque ancilla verba dominae audit.
     Iūlius: “Domina tē aquam arcessere iubet, Syra!”
     Syra abit, atque revenit cum aliō pōculō aquae plēnō. Aemilia pōculum tenet, dum Quīntus bibit.
     Medicus: “Iam necesse est puerum dormīre.”
     Exit medicus. Quīntus, quī medicum horret, eum abesse gaudet.
     Iūlius: “Iam fīlius noster nōn modo pede, sed etiam bracchiō aeger est.”
     Aemilia: “Ille medicus crassus fīlium nostrum sānāre nōn potest.” Aemilia nōn putat medicum puerum aegrum sānāre posse.
     Syra: “Stultus est medicus! Neque cor neque cerebrum habet!”
     Syra ‘medicum stultum esse’ dīcit. Iūlius et Aemilia eum stultum esse putant, nōn dīcunt.



     CAPITVLVM DVODECIMVM
     MILES ROMANVS
     Quīntus est frāter Mārcī. Iūlia soror eius est. Mārcus et Quīntus frātrēs Iūliae sunt. Mārcus patrem et mātrem, frātrem et sorōrem habet. Nōmen patris est ‘Iūlius’, mātris ‘Aemilia’; ‘Quīntus’ est nōmen frātris, ‘Iūlia’ sorōris.
     Mārcō ūna soror est. Iūliae duo frātrēs sunt. Nōmina frātrum sunt ‘Mārcus’ et ‘Quīntus’. Patrī et mātrī ūna fīlia et duo fīliī sunt.
     Mātrī ‘Aemilia’ nōmen est. Quod nōmen est patrī? Eī nōmen est ‘Lūcius Iūlius Balbus’. Virō Rōmānō tria nōmina sunt. ‘Lūcius’ est praenōmen, id est nōmen prīmum; ‘Balbus’ cognōmen est. Fīliīs nōmina sunt ‘Mārcus Iūlius Balbus’ et ‘Quīntus Iūlius Balbus’. ‘Mārcus’ et ‘Quīntus’ praenōmina sunt fīliōrum. Alia praenōmina Latīna sunt ‘Aulus’, ‘Decimus’, ‘Gāius’, ‘Pūblius’, ‘Sextus’, ‘Titus’.
     Aemiliae est ūnus frāter, cui ‘Aemilius’ nōmen est (praenōmen ‘Pūblius’, cognōmen ‘Paulus’). Frāter Aemiliae est avunculus līberōrum. Aemilius autem procul ā sorōre suā abest. Itaque trīstis est Aemilia, quae frātrem suum amat.
     Mārcus et Iūlia mātrem suam trīstem in hortum exīre vident et patrem interrogant: “Cūr māter nostra trīstis est?”
     Iūlius: “Māter vestra trīstis est, quod Aemilius procul ab eā abest. Aemilius avunculus vester est, id est frāter mātris. Māter trīstis est, quod frātrem suum vidēre nōn potest.”
     Mārcus: “Ubi est avunculus noster?”
     Iūlius: “Avunculus vester est in Germāniā. Aemilius mīles est. In Germāniā multī sunt mīlitēs Rōmānī.”
     Iūlia: “Quid est mīles?”
     Iūlius: “Mīles est vir quī scūtum et gladium et pīlum fert. Scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. Mīles est vir armātus.”
     Iūlia: “Quid agunt mīlitēs Rōmānī in Germāniā?”
     Iūlius: “Mīlitēs nostrī in Germāniā pugnant.”
     Iūlia: “Meī quoque frātrēs pugnant.”
     Iūlius: “Puerī pugnīs, nōn armīs pugnant. Mīlitēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs.”
     Mārcus: “Num Aemilius et hastam et pīlum fert?”
     Iūlius: “Aemilius pīlum tantum fert, is enim pedes est, nōn eques. Eques est mīles quī ex equō pugnat; quī pedibus pugnat pedes est. Equitēs hastās, peditēs pīla ferunt. Pīlum nōn tam longum est quam hasta, neque gladius peditis tam longus est quam gladius equitis. Pīlum Aemiliī sex pedēs longum est.”
     Mārcus: “Quam longus est gladius eius?”
     Iūlius: “Duōs pedēs longus est.”
     Mārcus: “Duōs pedēs tantum? Cūr tam brevis est gladius?”
     Iūlius: “Quod gladius brevis nōn tam gravis est quam gladius longus. Gladius equitis longior et gravior est quam peditis. Pedes, quī pedibus it multaque alia arma fert, gladium longum et gravem ferre nōn potest; itaque gladius eius brevis et levis est – brevior et levior quam is quī ab equite fertur. Etiam gladiī quī ā Germānīs feruntur longiōrēs et graviōrēs sunt quam Rōmānōrum ac pīla eōrum longiōra et graviōra quam nostra sunt.”
     Iūlia: “Quī sunt Germānī?”
     Iūlius: “Germānī sunt hominēs barbarī quī Germāniam incolunt. Germānia est magna terra nōn procul ā Galliā; Gallia autem prōvincia Rōmāna est, ut Hispānia, Syria, Aegyptus. Prōvincia est pars imperiī Rōmānī, ut membrum pars corporis est; Rōma enim caput imperiī est, prōvinciae membra sunt. Germānia nōn est prōvincia Rōmāna. Flūmen Rhēnus Germāniam ā Galliā prōvincia dividit. Rhēnus ac Dānuvius flūmina, quae Germāniam ab imperiō Rōmānō dīvidunt, fīnēs imperiī nostrī sunt. Germānia est patria Germānōrum, ut Rōma nostra patria est.”
     Iūlia: “Cūr mīlitēs Rōmānī contrā Germānōs pugnant? Suntne Germānī hominēs improbī?”
     Iūlius: “Mīlitēs nostrī contrā Germānōs pugnant, quod Germānī amīcī Rōmānōrum nōn sunt nec Rōmānīs pārent. Germānī hostēs Rōmānōrum sunt, ac bellum est inter Germānōs et Rōmānōs. Germānī exercitum nostrum oppugnant.”
     Iūlia: “Quid est ‘exercitus’?”
     Iūlius: “Exercitus est magnus numerus mīlitum quī contrā hostēs dūcitur. Quī exercitum dūcit dux exercitūs est. Dux exercituī imperat, exercitus ducī suō pāret, nam dux ab exercitū metuitur.”
     “In Germāniā et in Britanniā sunt magnī exercitūs Rōmānī quī contrā exercitūs hōstium pugnant. Mīlitēs et ducēs exercituum Rōmānōrum ab hōstibus metuuntur. In Hispāniā et in Galliā nōn multī sunt mīlitēs Rōmānī, nam Hispānī et Gallī, quī eās prōvinciās incolunt, iam exercitibus nostrīs pārent. In exercitibus Rōmānīs etiam Hispānī et Gallī multī mīlitant, quī et alia arma et arcūs sagittāsque ferunt.”
     Iūlia: “Ubi habitat Aemilius?”
     Iūlius: “Aemilius in castrīs habitat mīlle passūs ā fīne imperiī. Castra sunt mīlitum oppidum.”
     Mārcus: “Quam longus est passus?”
     Iūlius: “Ūnus passus est quīnque pedēs, ergō mīlle passūs sunt quīnque mīlia pedum. In castrīs Aemiliī sex mīlia mīlitum habitant. Nūllae fēminae aut puerī illīc habitant, nec enim fēminae puerīque mīlitāre possunt. Circum castra fossa et vāllum longum et altum est.”
     Mārcus: “Quam altum est vāllum castrōrum.”
     Iūlius: “Prope decem pedēs altum est, et duo mīlia passuum longum. Quattuor portae per vāllum in castra dūcunt. Inter duās portās est via lāta, quae castra in duās partēs dīvidit; ea via centum pedēs lāta est.”
     “In bellō portae castrōrum clauduntur. Cum exercitus Germānōrum castra oppugnat, Rōmānī castra dēfendunt: vāllum ascendunt ac pīla in Germānōs iaciunt. Illī autem nec pīla in castra iacere possunt, quod fossa nimis lāta et vāllum nimis altum est, nec vāllum ascendere, quod Rōmānī pīlīs et gladiīs vāllum dēfendunt. Hostēs castra nostra expugnāre nōn possunt.”
     “Ecce portae aperiuntur atque equitātus noster in hostēs impetum facit. Barbarī perterritī, quī impetum equitātūs sustinēre nōn possunt, arma ad terram iaciunt atque in magnās silvās fugiunt.”
     “Mīles Rōmānus, quī hostem armātum accurrere videt, nōn ab eō fugit, sed armīs sē dēfendit. Mīlitēs Rōmānī fortēs sunt. Mīles fortis hostem nōn metuit, sed sine metū impetum in hostem facit. Aemilius, avunculus vester, mīles fortis est.”
     “Circum imperium Rōmānum multī sunt hostēs. Castra et oppida nostra ab hōstibus oppugnantur neque expugnantur, nam mīlitēs nostrī prōvinciās ac patriam nostram ā Germānīs et ab aliīs hōstibus dēfendunt.”
     Mārcus: “Etiam Germānī suam patriam dēfendunt.”
     Iūlius: “Sed patria nostra pulchrior est quam illōrum! Atque Germānī hominēs barbarī sunt.”
     Mārcus: “Nōnne fortēs sunt Germānī?”
     Iūlius: “Fortēs sunt illī, sed Rōmānī fortiōrēs sunt, nec arma Germānōrum tam bona sunt quam nostra. Scutum eōrum nimis parvum est, pīlum nimis longum et grave; nec enim pīlum tam grave procul iacī potest. Itaque pīlum nostrum breve et leve est — brevius et levius quam pīlum Germānōrum. Mīlitēs Rōmānī bene pugnant, quod pīla eōrum brevia et levia sunt, nōn longa et gravia ut Germānōrum. Patria nostra bonīs armīs dēfenditur. Nūllus hōstis Rōmam expugnāre potest.”
     Mārcus: “Cūr Rōmānī Germāniam nōn expugnant?”
     Iūlius: “Germānia nōn sōlum armīs dēfenditur, sed etiam altīs montibus, magnīs silvīs atque lātīs et altīs flūminibus.”



     CAPITVLVM TERTIVM DECIMVM
     ANNVS ET MENSES
     Annus in duodecim mēnsēs dīviditur, quibus haec sunt nōmina: Iānuārius, mēnsis prīmus; Februārius, secundus; Mārtius, tertius; Aprīlis, quārtus; Māius, quīntus; Iūnius, sextus; Iūlius, septimus; Augustus, octāvus; September, nōnus; Octōber, decimus; November, ūndecimus; December, mēnsis duodecimus ac postrēmus.
     Ūnus annus duodecim mēnsēs vel trecentōs sexāgintā quīnque diēs habet. Saeculum est centum annī. Centum annī vel saeculum est longum tempus. Duo saecula sunt ducentī annī. Homō sānus nōnāgintā vel etiam centum annōs vīvere potest; ducentōs annōs vīvere nēmō potest.
     Mēnsī prīmō et mēnsī tertiō ā deīs nōmina sunt: Iānuāriō ā deō Iānō, Mārtiō ā deō Mārte. Iānus et Mārs sunt deī Rōmānī. Iānus est deus cui duae faciēs sunt. Mārs deus bellī est.
     Mēnsis September nōminātur ā numerō septem, Octōber, November, December ab octō, novem, decem. Nam tempore antīquō Mārtius mēnsis prīmus erat. Tunc September mēnsis septimus erat, Octōber, November, December mēnsēs octāvus, nōnus, decimus erant. Nunc autem mēnsis prīmus est Iānuārius, September igitur mēnsis nōnus est, Octōber decimus, November ūndecimus, December duodecimus.
     Quam longus est mēnsis November? November trīgintā diēs longus est. December ūnum et trīgintā diēs habet. Iānuārius tam longus est quam December, sed Februārius brevior est: duodētrīgintā aut ūndētrīgintā diēs tantum habet. Februārius brevior est quam cēterī ūndecim mēnsēs: is mēnsis annī brevissimus est. Mārtius ūnum et trīgintā diēs longus est (et item Māius, Iūlius, Augustus, Octōber). Aprīlis trīgintā diēs habet (item Iūnius et September). Sex mēnsēs sunt dīmidia pars annī, trēs mēnsēs quārta pars annī.
     Diēs est dum sōl in caelō est. Prīma pars dieī est māne, pars postrēma vesper. Diēs est tempus ā māne ad vesperum. Nox est tempus ā vesperō ad māne. Vesper est fīnis diēī atque initium noctis. Māne fīnis noctis est atque initium diēī.
     Diēs in duodecim hōrās dīviditur. Ab hōrā prīmā diēs initium facit. Hōra sexta, quae hōra media est inter hōram prīmam et duodecimam, ‘merīdiēs’ nōminātur. Hōra sexta vel merīdiēs diem dīvidit in duās aequās partēs: ‘ante merīdiem’ et ‘post merīdiem’. Merīdiē sōl altissimus in caelō est. Sex hōrae sunt dīmidia pars diēī.
     Nocte sōl nōn lūcet, sed lūna et stēllae lūcent. Lūna ipsa suam lūcem nōn habet, lūx lūnae ā sōle venit; itaque lūna nōn tam clāra est quam sōl. Sōl est stēlla clārissima, quae lūce suā et terram et lūnam illūstrat. Neque tōta lūna sōle illūstrātur, sed tantum ea pars quae vertitur ad sōlem; cētera pars obscūra est. Cum exigua pars lūnae tantum vidētur, lūna ‘nova’ esse dīcitur. Diē septimō vel octāvō post lūnam novam lūna dīmidia vidētur, quae fōrmam habet litterae D. Diē quīntō decimō post lūnam novam lūna plēna est et fōrmam habet litterae O. Cum lūna nōn lūcet, nox obscūra est.
     Diēs mēnsis prīmus ‘kalendae’ nōminātur. Diēs prīmus mēnsis Iānuāriī dīcitur ‘kalendae Iānuāriae’; is diēs annī prīmus est atque initium annī novī. Diēī prīmō mēnsis Iūliī ‘kalendae Iūliae’ nōmen est; is est diēs annī medius.
     Diēs tertius decimus post kalendās ‘īdūs’ nōminātur. ‘īdūs Iānuāriae’ diēs tertius decimus est post kalendās Iānuāriās. Item ‘īdūs Februāriae’ dīcitur diēs tertius decimus mēnsis Februāriī. Sed ‘īdūs Mārtiae’ diēs est quīntus decimus mēnsis Mārtiī, nam mēnse Mārtiō (item Māiō, Iūliō, Octōbrī) īdūs nōn diēs tertius decimus, sed quīntus decimus post kalendās est. Diēs nōnus ante īdūs dīcitur ‘nōnae’ (nōnae Iānuāriae: diēs quīntus Iānuāriī; nōnae Februāriae: diēs quīntus Februāriī; nōnae Mārtiae: diēs septimus Mārtiī; cēt.).
     Diēs octāvus ante kalendās Iānuāriās, quī dīcitur ‘ante diem octāvum kalendās Iānuāriās’, est diēs annī brevissimus. Ante diem octāvum kalendās Iūliās diēs annī longissimus est. Ante diem octāvum kalendās Aprīlēs (id est diē octāvō ante kalendās Aprīlēs) nox atque diēs aequī sunt; is diēs ‘aequinoctium’ dīcitur. Item ante diem octāvum kalendās Octōbrēs aequinoctium dīcitur, nam eō quoque diē nox aequa est atque diēs.
     Tempora annī sunt quattuor: aestās et hiems, vēr et autumnus. Aestās est tempus ā mēnse Iūniō ad Augustum, hiems ā mēnse Decembrī ad Februārium. Mēnsis Iūnius initium aestātis, December initium hiemis est. Tempus ā Mārtiō ad Māium vēr dīcitur, ā mēnse Septembrī ad Novembrem autumnus. Vēr ā mēnse Mārtiō initium facit. Autumnus ā Septembrī incipit.
     Aestāte diēs longī sunt, sōl lūcet, āēr calidus est. Aestās est tempus calidum. Hiems tempus frīgidum est. Hieme nōn sōlum imber, sed etiam nix dē caelō cadit. Imber est aqua quae dē nūbibus cadit. Nix frīgidior est quam imber. Hieme montēs et campī nive operiuntur. Vēre campī novā herbā operiuntur, arborēs novīs foliīs ōrnantur, avēs, quae hieme tacent, rūrsus canere incipiunt. Autumnō folia dē arboribus cadunt et terram operiunt. In Germāniā hiemēs frīgidiōrēs sunt quam in Italiā: altā nive operītur tōta terra et lacūs glaciē operiuntur; hieme Germānī puerī super glaciem lacuum lūdere possunt. Iānuārius mēnsis annī frīgidissimus est. Mēnsēs calidissimī sunt Iūlius et Augustus. Eō tempore multī Rōmānī urbem relinquunt et vīllās suās petunt, neque enim tōtam aestātem in urbe vīvere volunt. –
     Hōra nōna est. Aemilia apud fīlium aegrum sedet. Cubiculum lūce sōlis illūstrātur. Aemilia ad fenestram it caelumque spectat.
     Aemilia: “Hōra nōna est. Sōl altus in caelō est nec nūbibus operītur.”
     Quīntus: “Quandō sōl altissimus est?”
     Aemilia: “Hōra sextā vel merīdiē. Sed post merīdiem āēr calidior est quam ante merīdiem.”
     Aemilia fenestram claudit. Iam satis obscūrum est cubiculum.
     Quīntus: “Ō, quam longae sunt hōrae, cum necesse est tōtum diem in lectō iacēre!”
     Aemilia: “Vēr est. Diēs atque hōrae longiōrēs sunt vēre quam hieme.”
     Quīntus: “Quandō longissimī sunt diēs?”
     Aemilia: “Mēnse Iūniō.”
     Quīntus: “Iamne mēnsis Iūnius est?”
     Aemilia: “Māius est: hic diēs est mēnsis Māiī postrēmus. Hōc annī tempore diēs nōn tam calidī sunt quam aestāte et noctēs frīgidiōrēs sunt.”
     Quīntus: “Quī mēnsis annī calidissimus est?”
     Aemilia: “Iūlius.”
     Quīntus: “Cūr ille mēnsis patris nōmen habet?”
     Aemilia rīdet et respondet: “Mēnsis Iūlius nōn ā patre tuō nōmen habet — nōn tantus vir est ille! — sed ā Iūliō Caesare. Ante tempora Caesaris eī mēnsī erat nōmen ‘Quīntīlis’ ā ‘quīnto’ numerō — nōn ā nōmine tuō. “
     Quīntus: “Estne Iūlius mēnsis quīntus?” Puer digitīs numerāre incipit: “Mēnsis prīmus Iānuārius, secundus Februārius, tertius Mārtius, quārtus...”
     Aemilia: “Antīquīs temporibus Mārtius nōn tertius, sed prīmus mēnsis erat; tunc igitur Quīntīlis, quī nunc Iūlius nōminātur, mēnsis quīntus erat, nōn septimus, ut nunc est. Item mēnsī Augustō nōmen erat ‘Sextīlis’, quia sextus erat, nunc Augustus nōminātur ā Caesare Augustō. — Sed hoc satis est. Iam necesse est tē dormīre.” Māter enim faciem fīliī aspicit eumque oculōs claudere videt. Aemilia puerum dormīre velle putat.
     Quīntus: “Sed diēs est. Sōl lūcet. Nocte iubē mē dormīre, cum sōl in caelō nōn est! Ubi sōl est nocte, cum hīc nōn lūcet?”
     Aemilia: “Cum hīc nox est, sōl lūcet in aliīs terrīs procul ab Italiā et ab urbe Rōmā. Cum nox est illīc, hīc in Italiā diēs est.”
     Quīntus: “Ergō nunc in aliīs terrīs et urbibus nox est atque hominēs dormiunt. Hīc diēs est, nec tempus est dormīre!”



     CAPITVLVM QVARTVM DECIMVM
     NOVVS DIES
     Nox est. Familia dormit. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Mārcus quiētus in lectō suō cubat; is bene dormit. Quīntus dormīre nōn potest, quod et caput et pēs eī dolet. Bracchium quoque dolet Quīntō; itaque is nōn dormit, sed vigilat.
     Cubiculum in quō Quīntus cubat nōn magnum est, nec magnum est cubiculum Mārcī. Utrumque cubiculum parvum est. Uterque puer cubat in cubiculō parvō, neuter in cubiculō magnō. Neutrum cubiculum magnum est. Uterque puer quiētus est, neuter puer sē movet. Alter puer dormit, alter vigilat. Alter ē duōbus puerīs valet, alter aegrōtat. Uter puer aegrōtat, Mārcusne an Quīntus? Quīntus aegrōtat, Mārcus valet.
     Āēr frīgidus cubiculum Mārcī intrat, fenestra enim aperta est. Mārcus fenestrā apertā dormit. Fenestra Quīntī aperta nōn est. Altera ē duābus fenestrīs est aperta, altera clausa. Utra fenestra clausa est? Fenestra Quīntī. Is fenestrā clausā dormit, quia aeger est.
     Ecce gallus canit: “Cucurrū! Cucucurrū!” Gallus canēns novum diem salūtat. Mārcus oculōs nōn aperit neque sē movet. Quīntus, quī oculīs apertīs iacet, super lectum sē vertit. Puer dormiēns gallum canentem nōn audit. Puer vigilāns gallum audit, et Dāvum vocat.
     Dāvus cubiculum intrāns interrogat: “Quōmodo sē habet pēs tuus hodiē?”
     Quīntus respondet: “Pēs male sē habet, nec pēs tantum, sed etiam caput et bracchium dolet. Ō, quam longa nox est! Sed iam māne est, nam gallus canit. Dā mihi aquam, Dāve!”
     Dāvus Quīntō aquam in pōculō dat. Puer aquam bibit. Servus puerum bibentem aspicit.
     Dāvus Quīntum in lectō iacentem relinquit et cubiculum Mārcī intrat. Mārcus adhūc dormit. Dāvus ad puerum dormientem adit eumque excitat. Quōmodo servus puerum excitat? In aurem puerī dormientis magnā vōce clāmat: “Mārce! Māne est!” Eō modō excitātur Mārcus, et oculōs aperiēns servum apud lectum stantem videt. Iam neuter ē duōbus puerīs dormit.
     “Hōra prīma est” inquit Dāvus, “Surge ē lectō!”
     Mārcus ē lectō surgit. Iam nōn cubat in lectō, sed ante lectum stat. Mārcus Dāvum aquam afferre iubet: “Affer mihi aquam ad manūs!”
     Servus Mārcō aquam affert et “Ecce aqua” inquit, “Lavā faciem et manūs! Manūs tuae sordidae sunt.”
     Mārcus prīmum manūs lavat, deinde faciem.
     Dāvus: “Aurēs quoque lavā!”
     “Sed aurēs” inquit Mārcus “in faciē nōn sunt!”
     Dāvus: “Tacē, puer! Nōn modo faciem, sed tōtum caput lavā! Merge caput in aquam!”
     Mārcus caput tōtum in aquam mergit atque etiam aurēs et capillum lavat. Iam tōtum caput eius pūrum est. Aqua nōn est pūra, sed sordida.
     Aqua quā Mārcus lavātur frīgida est; itaque puer manūs et caput sōlum lavat, nōn tōtum corpus. Māne Rōmānī faciem et manūs aquā frīgidā lavant; post merīdiem tōtum corpus lavant aquā callidā.
     Mārcus caput et manūs tergēns Dāvum interrogat. “Cūr frāter meus tam quiētus est?”
     Dāvus respondet: “Quīntus adhūc in lectō est.”
     Mārcus: “In lectō? Quīntus, quī ante mē surgere solet, adhūc dormit! Excitā eum!”
     “Nōn dormit” inquit Dāvus, “Frāter tuus vigilat, nec surgere potest, quod pēs et caput eī dolet.”
     Mārcus: “Mihi quoque caput dolet!”
     Dāvus: “Tibi nec caput nec pēs dolet! Caput valēns nōn dolet nec membra valentia.”
     Per fenestram apertam intrat āēr frīgidus. Mārcus frīget, quod corpus eius nūdum est (id est sine vestīmentīs); itaque Mārcus vestīmenta sua ā servō poscit: “Dā mihi tunicam et togam! Vestī mē!” Dāvus puerō frīgentī tunicam et togam dat, neque eum vestit: necesse est puerum ipsum sē vestīre. Mārcus prīmum tunicam induit, deinde togam. Puer iam nūdus nōn est.
     (Toga est vestīmentum album, quod virī et puerī Rōmānī gerunt. Graecī et barbarī togam nōn gerunt. Multīs barbarīs magna corporis pars nūda est. Virō togātō nūlla pars corporis est nūda praeter bracchium alterum. Utrum bracchium virō togātō nūdum est, dextrumne an sinistrum? Bracchium dextrum est nūdum, bracchium sinistrum togā operītur. Mīlitēs togam nōn gerunt, nēmō enim togātus gladiō et scūtō pugnāre potest. Utrā manū mīles gladium gerit? Manū dextrā gladium gerit, scūtum gerit manū sinistrā.)
     Mārcus, quī pedibus nūdīs ante lectum stat, calceōs poscit: “Dā mihi calceōs! Pedēs frīgent mihi.” Dāvus eī calceōs dat, et eum sēcum venīre iubet: “Venī mēcum! Dominus et domina tē exspectant.”
     Mārcus cum servō ātrium intrat, ubi parentēs sedent līberōs exspectantēs. Ante eōs in parvā mēnsā pānis et māla sunt. Parentēs ā fīliō intrante salūtantur: “Salvēte, pater et māter!” et ipsī fīlium intrantem salūtant: “Salvē, Mārce!”
     Māter alterum fīlium nōn vidēns Dāvum interrogat: “Quīntus quōmodo sē habet hodiē?”
     Dāvus: “Quīntus dīcit ‘nōn modo pedem, sed etiam caput dolēre’.”
     Aemilia surgit et ad fīlium aegrōtantem abit. Māter fīliō suō aegrōtantī pānem et mālum dat, sed ille, quī multum ēsse solet, hodiē nec pānem nec mālum ēst. Puer aegrōtāns nihil ēsse potest.
     Mārcus autem magnum mālum ā patre poscit: “Dā mihi illud mālum, pater! Venter vacuus est mihi.”
     Iūlius Mārcō pānem dāns “prīmum es pānem” inquit, “deinde mālum!” Mārcus pānem suum ēst. Deinde pater eī in utramque manum mālum dat, et “Alterum mālum nunc ēs” inquit, “alterum tēcum fer!” Dāvus Mārcō librum et tabulam et stilum et rēgulam affert.
     Iūlius: “Ecce Dāvus tibi librum et cēterās rēs tuās affert. Sūme rēs tuās atque abī!”
     “Sed cūr nōn venit Mēdus?” inquit Mārcus, quī Mēdum adhūc in familiā esse putat. Is servus cum puerīs īre solet omnēs rēs eōrum portāns. Mārcus ipse nūllam rem portāre solet praeter mālum.
     Iūlius: “Mēdus tēcum īre nōn potest. Hodiē necesse est tē sōlum ambulāre.”
     Mārcus: “...atque mē ipsum omnēs rēs meās portāre? Cūr ille servus mēcum venīre nōn potest ut solet? Etiamne Mēdō caput dolet?”
     Iūlius: “Immō bene valet Mēdus, sed hodiē aliās rēs agit.”
     Mārcus: “Quae sunt illae rēs?”
     Iūlius nihil ad hoc respondet et “Iam” inquit “tempus est discēdere, Mārce.”
     Mārcus mālum, librum, tabulam, stilum rēgulamque sēcum ferēns ē vīllā abit. Fīlius ā patre discēdēns “Valē, pater!” inquit.
     “Valē, Mārce!”, respondet pater, “Bene ambulā!”
     Quō it Mārcus cum rēbus suīs? Vidē capitulum quīntum decimum!



     CAPITVLVM QVINTVM DECIMVM
     MAGISTER ET DISCIPVLI
     Mārcus librum et tabulam et cēterās rēs ferēns Tūsculum ambulat. Illīc est lūdus puerōrum. Multī puerī māne in lūdum eunt.
     Magister lūdī est vir Graecus, cui nōmen est Diodōrus. Mārcus magistrum metuit, Diodōrus enim magister sevērus est, quī discipulōs suōs virgā verberat; eō modō magister sevērus discipulōs improbōs punīre solet. Discipulī sunt puerī quī in lūdum eunt. Mārcus et Quīntus sunt duo discipulī. Aliī discipulī sunt Titus et Sextus.
     Sextus, quī ante Mārcum et Titum ad lūdum advenit, prīmus lūdum intrat. Sextus sōlus est, nam cēterī discipulī nōndum adsunt.
     Magister intrāns Sextum sōlum in sellā sedentem videt. Sextus dē sellā surgēns magistrum salūtat: “Salvē, magister!”
     Magister: “Salvē, Sexte! Cōnsīde!”
     Sextus in sella cōnsīdit. Discipulus tacitus ante magistrum sedet.
     Magister interrogat: “Cūr tū sōlus es, Sexte?”
     “Ego sōlus sum, quod cēterī discipulī omnēs absunt”, respondet Sextus.
     Exclāmat magister: “Ō, discipulōs improbōs...!”
     Sextus: “Num ego discipulus improbus sum?”
     Magister: “Immō tū probus es discipulus, Sexte, at Mārcus et Quīntus et Titus improbī sunt!”
     Hīc Titus ad lūdum advenit et iānuam pulsat antequam intrat: discipulus nōn statim intrat, sed prīmum iānuam pulsat; tum lūdum intrat et magistrum salūtat: “Salvē, magister!”
     Magister: “Ō Tite! Sextus iam adest...”
     Titus: “At Mārcus et Quīntus nōndum adsunt!”
     Magister: “Tacē, puer! Claude iānuam et cōnsīde! Aperīte librōs, puerī!”
     Sextus statim librum suum aperit, sed Titus, quī librum nōn habet, “Ego” inquit “librum nōn habeō.”
     Magister: “Quid? Sextus librum suum habet, tū librum tuum nōn habes? Cūr librum nōn habēs?”
     Titus: “Librum nōn habeō, quod Mārcus meum librum habet.”
     Post Titum Mārcus ad lūdum advenit, neque is iānuam pulsat antequam intrat. Mārcus statim intrat, nec magistrum salūtat.
     “Ō Mārce!” inquit Diodōrus, “Cūr tū iānuam nōn pulsās cum ad lūdum venīs, nec mē salūtās cum mē vidēs?”
     At Mārcus “Ego” inquit “iānuam nōn pulsō cum ad lūdum veniō, nec tē salūtō cum tē videō, quia nec Sextus nec Titus id facit.”
     Sextus et Titus: “Quid?”
     Mārcus (ad Sextum et Titum): “Vōs iānuam nōn pulsātis cum ad lūdum venītis, nec magistrum salūtātis cum eum vidētis. Audītisne id quod dīcō?”
     Tum Sextus et Titus “Id quod dīcis” inquiunt “vērum nōn est: nōs iānuam pulsāmus cum ad lūdum venīmus, et magistrum salūtāmus cum eum vidēmus. Nōnne vērum dīcimus, magister?”
     Magister: “Vōs vērum dīcitis. Quod Mārcus dīcit nōn est vērum. Discipulus improbus es, Mārce! Necesse est tē pūnīre. Statim ad mē venī!”
     Diodōrus, magister sevērus, tergum puerī virgā verberat. (Tergum est posterior pars corporis.) Tergum dolet Mārcō, neque ille lacrimat, nam lacrimāre puerō Rōmānō nōn convenit.
     Mārcus clāmat. “Ei! Iam satis est! Dēsine, magister!”
     Magister puerum verberāre dēsinit et “Ad sellam tuam redī” inquit, “atque cōnsīde!”
     Mārcus ad sellam suam redit, neque cōnsīdit, sed tacitus ante sellam stat.
     “Audīsne, Mārce? Ego tē cōnsīdere iubeō. Cūr nōn cōnsīdis?”, interrogat magister.
     Mārcus: “Nōn cōnsīdō, quod sedēre nōn possum.”
     Diodōrus: “Cūr sedēre nōn potes?”
     Mārcus: “Sedēre nōn possum, quod mihi dolet... pars tergī īnferior in quā sedēre soleō.”
     Haec verba audientēs Titus et Sextus rīdent.
     Diodōrus: “Quid rīdētis, Tite et Sexte?”
     Titus: “Rīdēmus, quod Mārcō dolet...”
     Diodōrus: “Tacēte! Eam corporis partem nōmināre nōn convenit! — Sed ubi est frāter tuus, Mārce?”
     Mārcus: “Is domī est apud mātrem suam. Quīntus dīcit ‘sē aegrum esse’.”
     Diodōrus: “Sī aeger est, in lūdum īre nōn potest. At vōs bene valētis. Iam aperīte librōs!”
     Titus: “Mārcus meum librum habet.”
     Diodōrus: “Quid tū librum Titī habēs, Mārce?”
     Mārcus: “Ego eius librum habeō, quod is meum mālum habet. Redde mihi mālum meum, Tite!”
     Titus ridēns “Mālum” inquit “tibi reddere nōn possum, id enim iam in ventre meō est!”
     Mārcus īrātus Titum pulsāre incipit, sed magister “Dēsine, Mārce!” inquit, “Titus tibi mālum dare nōn potest, at ego tibi malum dare possum, nisi hīc et nunc Titō librum reddis!”
     Mārcus Titō librum reddit.
     Discipulī librōs aperiunt. Item librum suum aperit magister ac recitāre incipit. Puerī autem priōrem librī partem tantum audiunt, nam antequam magister partem librī posteriōrem recitāre incipit, omnēs puerī dormiunt!
     Magister recitāre dēsinit et exclāmat: “O improbī discipulī! Dormītis! Quod recitō nōn audītis!”
     Mārcus magistrō īrātō “Ego” inquit “nōn dormiō. Immō, vigilō et tē audiō, magister.”
     Item Sextus et Titus “neque nōs dormīmus” inquiunt, “Vigilāmus et omnia verba tua audīmus. Bene recitās, Diodōre! Bonus es magister!”
     Magister laetus “Vērum est quod dīcitis” inquit, “ego bene recitō ac bonus sum magister — at vōs male recitātis ac malī discipulī estis!”
     Discipulī: “Immō, bonī discipulī sumus! Bene recitāmus!”
     Diodōrus: “Tacēte! Ubi estis, puerī?”
     Discipulī: “In lūdō sumus.”
     Diodōrus: “Vērum dīcitis: in lūdō estis — nōn domī in lectulīs! In lectulō dormīre licet, hīc in lūdō nōn licet dormīre!”
     Magister īrātus discipulōs virgā verberat.
     Discipulī: “Ei, ei! Quid nōs verberās, magister?”
     Diodōrus: “Vōs verberō, quod aliō modō vōs excitāre nōn possum. Ad sellās vestrās redīte atque cōnsīdite!”
     Discipulī ad sellās suās redeunt, neque cōnsīdunt.
     Magister: “Quid nōn cōnsīditis?”
     Discipulī: “Nōn cōnsīdimus, quod sedēre nōn possumus.”
     Diodōrus: “Quid? Sedēre nōn potestis? Ergō vōs hōram tōtam tacitī stāte, dum ego sedēns partem librī posteriōrem recitō! Nec enim stantēs dormīre potestis!”



     CAPITVLVM SEXTVM DECIMVM
     TEMPESTAS
     Italia inter duo maria interest, quōrum alterum, quod suprā Italiam situm est, ‘mare Superum’ sīve ‘Hadriāticum’ appellātur, alterum, īnfrā Italiam situm, ‘mare Īnferum’ sīve ‘Tūscum’. Tōtum illud mare longum et lātum quod inter Eurōpam et Āfricam interest ‘mare nostrum’ appellātur ā Rōmānīs.
     Urbs Rōma nōn ad mare, sed ad Tiberim flūmen sita est vīgintī mīlia passuum ā marī. Quod autem paulum aquae est in Tiberī, magnae nāvēs in eō flūmine nāvigāre nōn possunt. Itaque parvae tantum nāvēs Rōmam adeunt.
     Ōstiam omnēs nāvēs adīre possunt, id enim est oppidum marītimum quod magnum portum habet. Ad ōstium Tiberis sita est Ōstia. (‘Ōstium’ sīve ‘ōs’ flūminis dīcitur is locus quō flūmen in mare īnfluit; Ōstia sita est eō locō quō Tiberis in mare Īnferum īnfluit.)
     Alia oppida marītima quae magnōs portūs habent sunt Brundisium, Arīminum, Genua, Puteolī. Haec omnia oppida in ōrā marītimā sita sunt. (Ōra marītima est fīnis terrae, unde mare incipit. Portus est locus in ōrā marītimā quō nāvēs ad terram adīre possum.) In ōrā Italiae multī portūs sunt. Ex omnibus terrīs in portūs Italiae veniunt nāvēs, quae mercēs in Italiam vehunt. (Mercēs sunt rēs quās mercātōrēs emunt ac vēndunt.)
     Nōn modo mercēs, sed etiam hominēs nāvibus vehuntur. Portus Ōstiēnsis semper plēnus est hominum quī in aliās terrās nāvigāre volunt. Is quī nāvigāre vult adit nautam quī bonam nāvem habet. Sī āēr tranquillus est, necesse est ventum opperīrī. (Ventus est āēr quī movētur.) Cum nūllus ventus super mare flat, tranquillum est mare; cum magnus ventus flat, mare turbidum est. Tempestās est magnus ventus quī mare turbat ac flūctūs facit quī altiōrēs sunt quam nāvēs. Nautae tempestātēs metuunt, nam magnī flūctūs nāvēs aquā implēre possunt. Tum nāvēs et nautae in mare merguntur.
     Nautae nec marī turbidō nec marī tranquillō nāvigāre volunt; itaque in portū ventum secundum opperiuntur (id est ventus quī ā tergō flat). Ventō secundō nāvēs ē portū ēgrediuntur: vēla ventō implentur ac nāvēs plēnīs vēlīs per mare vehuntur.
     Pars nāvis posterior puppis dīcitur. In puppī sedet nauta quī nāvem gubernat. Quōmodo nāvis in mediō marī gubernārī potest, cum terra nūlla vidētur? Gubernātor caelum spectat: in altō marī sōl aut stēllae eī ducēs sunt. Ea pars caelī unde sōl oritur dīcitur oriēns. Partēs caelī sunt quattuor: oriēns et occidēns, merīdiēs et septentriōnēs. Occidēns est pars caelī quō sōl occidit. Merīdiēs dīcitur ea caelī pars ubi sōl merīdiē vidētur; pars contrāria septentriōnēs appellātur ā septem stēllīs quae semper in eā caelī parte stant. Iīs quī ad septentriōnēs nāvigant, oriēns ā dextrā est, ā sinistrā occidēns, merīdiēs ā tergō. Oriēns et occidēns partēs contrāriae sunt, ut merīdiēs et septentriōnēs. –
     Hodiē caelum serēnum et ventus secundus est. Nāves multae simul ē portū Ōstiēnsī ēgrediuntur. Inter eōs hominēs quī nāvēs cōnscendunt est Mēdus, quī ex Italiā proficīscitur cum amīcā suā Lydiā. Mēdus, quī Graecus est, in patriam suam redīre vult. Graecia nōn modo ipsīus patria est, sed etiam Lydiae.
     Mēdus et Lydia ex Italiā proficīscentēs omnēs rēs suās sēcum ferunt: pauca vestīmenta, paulum cibī nec multum pecūniae. Praetereā Lydia parvum librum fert, quem sub vestīmentīs occultat.
     Sōle oriente nāvis eōrum ē portū ēgreditur multīs hominibus spectantibus. Nāvis plēnīs vēlīs altum petit. Aliae nāvēs eam sequuntur.
     Mēdus in puppim ascendit. Lydia eum sequitur. Ex altā puppī sōlem orientem spectant. Iam procul abest Ōstia, hominēs quī in portū sunt vix oculīs cernī possunt. Mēdus montem Albānum, quī prope vīllam Iūliī situs est, cernit et “Valē, Italia!” inquit, “Valēte montēs et vallēs, campī silvaeque! Ego in terram eō multō pulchriōrem, in patriam meam Graeciam!” Mēdus laetātur neque iam dominum suum sevērum verētur.
     Lydia collēs in quibus Rōma sita est procul cernit et “Valē, Rōma!” inquit, “Nōn sine lacrimīs tē relinquō, nam tū altera patria es mihi.” Lydia vix lacrimās tenēre potest.
     Mēdus faciem Lydiae intuētur et “Nōnne gaudēs” inquit, “mea Lydia, quod nōs simul in patriam nostram redīmus?”
     Lydia Mēdum intuēns “Gaudeō” inquitquod mihi licet tēcum venīre. At nōn possum laetārī quod omnēs amīcās meās Rōmānās relinquō. Sine lacrimīs Rōmā proficīscī nōn possum.” Dē oculīs Lydiae lacrimae lābuntur.
     Mēdus eam complectitur et “Tergē oculōs!” inquit, “Ego, amīcus tuus, quī tē amō, tēcum sum. In patriam nostram īmus, ubi multī amīcī nōs opperiuntur.” Hīs verbīs Mēdus amīcam suam trīstem cōnsōlātur.
     Paulō post nihil ā nāve cernitur praeter mare et caelum. Mēdus gubernātōrem interrogat: “Quam in partem nāvigāmus?” Ille respondet: “In merīdiem. Ecce sōl oriēns mihi ā sinistrā est. Sōle duce nāvem gubernō. Bene nāvigāmus ventō secundō atque caelō serēnō.”
     Dum ille loquitur, Mēdus occidentem spectat et nūbēs ātrās procul suprā mare orīrī videt; simul mare tranquillum fit. “Nōn serēnum est caelum” inquit, “Ecce nūbēs ātrae...”
     Gubernātor statim loquī dēsinit et nūbēs spectat; tum vēla aspiciēns exclāmat: “Quid (malum!) hoc est? Nūbēs ātrae ab occidente oriuntur et ventus simul cadit! Ō Neptūne! Dēfende nōs ā tempestāte!” Nauta Neptūnum, deum maris, verētur.
     “Cūr Neptūnum invocās?” inquit Mēdus, “Prope tranquillum est mare.”
     Gubernātor: “adhūc tranquillum est, sed exspectā paulum: simul cum illīs nūbibus ātrīs tempestās orīrī solet cum tonitrū et fulguribus. Neptūnum invocō, quod ille dominus maris ac tempestātum est.” Nauta perterritus tempestātem venientem opperītur.
     Paulō post tōtum caelum ātrum fit, ac fulgur ūnum et alterum, tum multa fulgura caelum et mare illūstrant. Statim sequitur tonitrus cum imbre, et simul magnus ventus flāre incipit. Mare tempestāte turbātur, ac nāvis, quae et hominēs et mercēs multās vehit, flūctibus iactātur et vix gubernārī potest. Nautae multum aquae ē nāve hauriunt, sed nāvis nimis gravis est propter mercēs. Hoc vidēns gubernātor “Iacite mercēs!” inquit nautīs, quī statim mercēs gravēs in mare iacere incipiunt, spectante mercātōre, quī ipse quoque nāve vehitur. Ille trīstis mercēs suās dē nāve lābī et in mare mergī videt. Nēmō eum cōnsōlātur! Nāvis paulō levior fit, simul vērō tempestās multō turbidior et flūctūs multō altiōrēs fīunt.
     Mēdus perterritus exclāmat: “Ō Neptūne! Servā mē!” sed vōx eius vix audītur propter tonitrum. Nāvis aquā implērī incipit, neque enim nautae satis multum aquae haurīre possunt.
     Cēterīs perterritīs, Lydia caelum intuētur et clāmat: “Servā nōs, domine!”
     Mēdus: “Quis est ille dominus quem tū invocās?”
     Lydia: “Est dominus noster Iēsūs Chrīstus, quī nōn modo hominibus, sed etiam ventīs et marī imperāre potest.”
     Mēdus: “Meus dominus nōn est ille! Ego iam nūllīus dominī servus sum. Nēmō mihi imperāre potest!”
     Hīc magnus flūctus nāvem pulsat. Mēdus Lydiam lābentem complectitur ac sustinēre cōnātur, nec vērō ipse pedibus stāre potest. Mēdus et Lydia simul lābuntur. Mēdus surgere cōnātur, nec vērō sē locō movēre potest, quod Lydia perterrita corpus eius complectitur.
     Lydia iterum magnā vōce Chrīstum invocat: “Ō Chrīs-te! Iubē mare tranquillum fierī! Servā nōs, domine!”
     Mēdus ōs aperit ac Neptūnum iterum invocāre vult, sed magnus flūctus ōs eius aquā implet. Mēdus loquī cōnātur neque potest.
     Tum vērō ventus cadere incipit! Iam flūctūs nōn tantī sunt quantī paulō ante. Nautae fessī aquam haurīre dēsinunt ac laetantēs mare iterum tranquillum fierī aspiciunt.



     CAPITVLVM SEPTIMVM DECIMVM
     NVMERI DIFFICILES
     In lūdō puerī numerōs et litterās discunt. Magister puerōs numerōs et litterās docet. Magister puerōs multās rēs docēre potest, nam is multās rēs scit quās puerī nesciunt. Magister est vir doctus. Puerī adhūc indoctī sunt.
     Quī paulum aut nihil discere potest, stultus esse dīcitur. Quī discere nōn vult atque in lūdō dormit, piger esse dīcitur. Discipulus quī nec stultus nec piger est, sed prūdēns atque industrius, multās rēs ā magistrō discere potest. –
     Magister Diodōrus recitāre dēsinit et puerōs aspicit, quī tacitī stant ante suam quisque sellam; nēmō eōrum dormit. Magister discipulum quemque cōnsīdere iubet, prīmum Sextum, deinde Titum, postrēmō Mārcum.
     Magister: “Nunc tempus est numerōs discere. Prīmum dīc numerōs ā decem ūsque ad centum!”
     Quisque puer manum tollit, prīmum Sextus, tum Titus, postrēmō Mārcus. Magister Titum interrogat.
     Titus: “Decem, ūndecim, duodecim, trēdecim, quattuordecim, quīndecim, sēdecim, septendecim, duodēvīgintī, ūndēvīgintī, vīgintī, vīgintī ūnus, vīgintī duo...”
     Hīc magister eum interpellat: “Necesse nōn est omnēs numerōs dīcere; ā vīgintī dīc decimum quemque numerum tantum, Tite!”
     Titus: “Vīgintī, trīgintā, quadrāgintā, quīnquāgintā, sexāgintā, septuāgintā, octōgintā, nōnāgintā, centum.”
     Magister: “Bene numerās, Tite. Iam tū, Sexte, dīc numerōs ā centum ad mīlle!”
     Sextus: “Longum est tot numerōs dīcere!”
     Magister: “At satis est decem numerōs dīcere, id est centēsimum quemque.”
     Sextus: “Centum, ducentī, trecentī, quadringentī, quīngentī, sescentī, septingentī, octingentī, nōngentī, mīlle.”
     Magister: “Quot sunt trīgintā et decem?”
     Omnēs puerī simul respondent, nēmō eōrum manum tollit. Titus et Sextus ūnō ōre dīcunt: “Quadrāgintā.” Mārcus vērō dīcit: “Quīnquāgintā.” Quod Mārcus dīcit rēctum nōn est. Respōnsum Titī et Sextī rēctum est: iī rēctē respondent. Respōnsum Mārcī est prāvum: is prāvē respondet.
     Magister Titum et Sextum laudat: “Vōs rēctē respondētis, Tite et Sexte. Discipulī prūdentēs atque industriī estis.” Deinde Mārcum interrogat: “Quot sunt trīgintā et septem?”
     Mārcus: “Ad hoc rēctē respondēre possum: trīgintā et septem sunt trīgintā septem.”
     “Rēctē respondēs, Mārce” inquit magister, “Quot sunt trīgintā et octō?”
     Mārcus: “Facile est ad hoc respondēre.”
     Magister: “Nōn tam facile quam tū putās!”
     Mārcus: “Trīgintā et octō sunt trīgintā octō.”
     Magister: “Prāvē dīcis! Trīgintā et octō sunt duodēquadrāgintā. Quot sunt trīgintā et novem?”
     Mārcus: “Trīgintā novem.”
     Magister: “Ō Mārce! Id quoque prāvum est. Trīgintā et novem sunt ūndēquadrāgintā. Cūr nōn cōgitās antequam respondēs?”
     Mārcus: “Semper cōgitō antequam respondeō.”
     Magister: “Ergō puer stultus es, Mārce! Cōgitāre nōn potes! Nam stultē et prāvē respondēs!” Magister Mārcum nōn laudat, sed reprehendit.
     Mārcus: “Cūr ego semper ā tē reprehendor, numquam laudor? Titus et Sextus semper laudantur, numquam reprehenduntur.”
     Magister: “Tū ā mē nōn laudāris, Mārce, quia numquam rēctē respondēs. Semper prāvē respondēs, ergō reprehenderis!”
     Mārcus: “At id quod ego interrogor nimis difficile est. Atque ego semper interrogor!”
     Magister: “Tū nōn semper interrogāris, Mārce. Titus et Sextus saepe interrogantur.”
     Mārcus: “Nōn tam saepe quam ego.”
     Titus: “Nōs quoque saepe interrogāmur, nec vērō prāvē respondēmus. Itaque nōs ā magistrō laudāmur, nōn reprehendimur.”
     Mārcus: “Et cūr vōs semper laudāmini? Quia id quod vōs interrogāminī facile est – ego quoque ad id rēctē respondēre possum. Praetereā magister amīcus est patribus vestrīs, patrī meō inimīcus. Itaque vōs numquam reprehendiminī, quamquam saepe prāvē respondētis; ego vērō numquam laudor, quamquam saepe rēctē respondeō!”
     Sextus: “At frāter tuus saepe laudātur, Mārce.”
     Magister: “Rēctē dīcis, Sexte: Quīntus bonus discipulus est, et industrius et prūdēns.” Quīntus ā magistrō laudātur, quamquam abest.
     Sextus: “Nōnne tū laetāris, Mārce, quod frāter tuus etiam absēns ā magistrō laudātur?”
     Mārcus: “Ego nōn laetor cum frāter meus laudātur! Et cūr ille laudātur hodiē? Quia discipulum absentem reprehendere nōn convenit!”
     Magister īrātus virgam tollēns “Tacēte, puerī!” inquit, “Nōnne virgam meam verēmini?”
     Mārcus: “Nōs necnec virgam tuam verēmur!”
     Magister, quī verba Mārcī nōn audit, ex sacculō suō duōs nummōs prōmit, assem et dēnārium, et “Ecceinquit nummōs ostendēns “as et dēnārius. Ut scītis, ūnus sēstertius est quattuor assēs et ūnus dēnārius quattuor sēstertiī. Quot assēs sunt quattuor sēstertiī, Tite?”
     Titus digitīs computat: “...quattuor...octō...duodecim...sēdecim: quattuor sēstertiī sunt sēdecim assēs.”
     Magister: “Et decem dēnāriī quot sēstertiī sunt?”
     Titus: “Quadrāgintā.”
     Magister: “Quot dēnariī sunt duodēquīnquāgintā sēstertiī?”
     Titus magistrō interrogantī nihil respondet.
     Magister: “Respōnsum tuum opperior, Tite. Cūr mihi nōn respondēs?”
     Titus: “Nōndum tibi respondeō, quod prīmum cōgitāre oportet. Duodēquīnquāgintā est numerus difficilis!”
     Sextus manum tollēns “Ego respōnsum sciō” inquit.
     Magister: “Audī, Tite: Sextus dīcit ‘sē respōnsum scīre.’ Sed exspectā, Sexte! Nōn oportet respondēre antequam interrogāris.”
     Titus: “Duodēquīnquāgintā sēstertiī sunt dēnāriī... quattuordecim? an quīndecim? Nōn certus sum!” Titus nōn certus, sed incertus est, et respōnsum incertum dat magistrō.
     Magister: “Respōnsum certum magistrō dare oportet. Respōnsum incertum nūllum respōnsum est. Nunc tibi licet respondēre, Sexte.”
     Quamquam difficilis est numerus, Sextus statim rēctē respondet: “Duodēquīnquāgintā sēstertiī sunt duodecim dēnāriī.”
     Magister iterum Sextum laudat: “Bene computās, Sexte! Semper rēctē respondēs. Ecce tibi assem dō.” Diodōrus assem dat Sextō, et dēnārium in sacculō repōnit.
     Mārcus: “Discipulō tam industriō dēnārium dare oportet. Largus nōn es, magister. Pecūniam tuam nōn largīris.”
     Diodōrus: “Nōn oportet pecūniam largīrī discipulīs.”
     Mārcus: “Quārē igitur tot numerōs difficilēs discimus?”
     Magister: “Quia necesse est computāre scīre, ut multīs exemplīs tibi dēmōnstrāre possum. Sī tria māla ūnō asse cōnstant et tū decem assēs habēs, quot māla emere potes?”
     Mārcus: “Tot assēs nōn habeō – nōn tam largus est pater meus; nec mihi licet tot māla emere.”
     Magister: “Id nōn dīcō. Ecce aliud exemplum: Sī tū sex assēs cum frātre tuō partīris, quot sunt tibi?”
     Mārcus: “Quīnque!”
     Magister: “In aequās partēs pecūniam partīrī oportet. Sī vōs sex assēs aequē partīminī, quot tibi sunt?”
     Mārcus: “Pecūniam meam exiguam nōn largior nec partior cum aliīs!”
     Postrēmō magister “Ō Mārce!” inquit, “hōc modō nihil tē docēre possum! Tam stultus ac tam piger es quam asinus!”



     CAPITVLVM DVODEVICESIMVM
     LITTERAE LATINAE
     Discipulī nōn modo numerōs, sed etiam litterās discunt. Parvī discipulī, ut Mārcus et Titus et Sextus, litterās Latīnās discunt. Magnī discipulī litterās Graecās et linguam Graecam discunt. Lingua Graeca difficilis est.
     Ecce omnēs litterae Latīnae, quārum numerus est vīgintī trēs, ab a ūsque ad z: a, b, c, d, e, f, g, h, i, k, l, m, n, o, p, q, r, s, t, v, x, y, z. Litterae sunt aut vōcālēs aut cōnsonantēs: vōcālēs sunt a, e, i, o, v, y; cēterae sunt cōnsonantēs. (Etiam i et v cōnsonantēs sunt in vocābulīs iam, vel, vos, qvam, cēt.)
     Litterae y et z in vocābulīs Graecīs modo reperiuntur (ut in hōc vocābulō zephyrus, id est nōmen ventī quī ab occidente flat). y et z igitur litterae rārae sunt in linguā Latīnā, in linguā Graecā frequentēs. k littera, quae frequēns est in linguā Graecā, littera Latīna rārissima est, nam k in ūnō vocābulō Latīnō tantum reperītur, id est kalendae (itemque in praenōmine Kaesō, quod praenōmen Rōmānōrum rārissimum est).
     Hoc vocābulum amīca quīnque litterās habet et trēs syllabās: a-mī-ca. Quaeque syllaba vōcālem habet, ergō numerus syllabārum et vōcālium īdem est. In prīmā et in postrēmā syllabā huius vocābulī eadem vōcālis est: a. Vōcālis est littera quae per sē syllabam facere potest, ut a syllabam prīmam facit in vocābulō amīca. Sine vōcālī syllaba fierī nōn potest. Cōnsonāns per sē syllabam nōn facit, sed semper cum vōcālī in eādem syllabā iungitur. In exemplō nostrō m cum ī iungitur in syllabā secundā , et c cum a in syllabā tertiā ca.
     Cum syllabae iunguntur, vocābula fīunt. Cum vocābula coniunguntur, sententiae fīunt. Ecce duae sententiae: Lingua in ōre inest et Lingua Latīna difficilis est. Vocābulum prīmum utrīusque sententiae idem est, sed hoc idem vocābulum duās rēs variās significat. Item varia vocābula eandem rem vel eundem hominem significāre possunt, ut ōstium et iānua, dominus et erus (sed erus est vocābulum multō rārius quam dominus).
     Quī litterās nescit legere nōn potest. Magister, quī puerōs legere docet, ipse et librōs Latīnōs et Graecōs legere potest, nam is utramque linguam scit. Quōmodo parvus discipulus hanc sententiam legit: Mīles Rōmānus fortiter pugnat? Discipulus quamque litteram cuiusque vocābulī sīc legit: “m-i mī, l-e-s les: mī-les, r-o Rō, m-a mā, Rō-mā-, n-v-s nus: Rō-mā-nus...” Ita quodque vocābulum cuiusque sententiae ā discipulō legitur. (In hāc sententiā vocābulum fortiter novum est, sed quī vocābulum fortis scit, hoc vocābulum quoque intellegit, nam mīles fortis est mīles quī fortiter pugnat.)
     In lūdō puerī nōn modo legere, sed etiam scrībēre discunt. Quisque discipulus in tabulā suā scrībit eās sententiās quās magister eī dictat. Ita puerī scrībere discunt.
     Magister discipulīs imperat: “Prōmite rēgulās vestrās et līneās rēctās dūcite in tabulīs. Tum scrībite hanc sententiam: Homō oculōs et nāsum habet.”
     Quisque puer stilum et rēgulam prōmit et dūcit līneam rēctam in tabulā suā; tum scrībere incipit. Discipulī eandem sententiam nōn eōdem modō, sed variīs modīs scrībunt. Sextus ūnus ex tribus puerīs rēctē scrībit: homo ocvlos et nasvm habet. Titus sīc scrībit: homo hocvlos et nasvm habet. Mārcus vērō sīc: omo oclos et nasv abet.
     Magister: “Date mihi tabulās, puerī!”
     Discipulī magistrō tabulās suās dant. Is tabulam cuiusque puerī in manūs sūmit litterāsque eōrum aspicit. Quālēs sunt litterae Sextī? Pulchrae sunt. Quālēs sunt litterae Mārcī et Titī? Litterae eōrum foedae sunt ac vix legī possum. Magister suam cuique discipulō tabulam reddit, prīmum Sextō, tum Titō, postrēmō Mārcō, atque “Pulchrē et rēctē scrībis, Sexte” inquit, “Facile est tālēs litterās legere. At litterae vestrae, Tite et Mārce, legī nōn possunt! Foede scrībitis, pigrī discipulī!” Magister Titum et Mārcum sevērē reprehendit.
     Titus: “Certē pulcherrimae sunt litterae Sextī, sed meae litterae pulchriōrēs sunt quam Mārcī.”
     Magister: “Reddite mihi tabulās, Tite et Mārce!”
     Titus et Mārcus tabulās suās reddunt magistrō, quī eās simul aspicit. Magister litterās Titī comparat cum litterīs Mārcī, et “Litterae vestrae” inquit “aequē foedae sunt: tū, Tite, neque pulchrius neque foedius scrībis quam Mārcus.”
     Titus: “At certē rēctius scrībō quam Mārcus.”
     Magister: “Facile est rēctius quam Mārcus scrībere, nēmō enim prāvius scrībit quam ille! Nōn oportet sē comparāre cum discipulō pigerrimō ac stultissimō! Comparā tē cum Sextō, quī rēctissimē et pulcherrimē scrībit.” Tum sē vertēns ad Mārcum: “Tū nōn modo foedissimē, sed etiam prāvissimē scrībis, Mārce! Nescīs Latīnē scrībere! Puer pigerrimus es atque stultissimus!” Iam Mārcus multō sevērius reprehenditur quam Titus.
     Mārcus (parvā vōce ad Titum): “Magister dīcit ‘mē prāvē scrībere’: ergō litterās meās legere potest.”
     At magister, quī verba Mārcī exaudit, “Litterās tuās turpēs” inquit “legere nōn possum, sed numerāre possum: quattuor litterās deesse cernō. Aspice: in vocābulō prīmō et in vocābulō postrēmō eadem littera h deest.”
     Mārcus: “At semper dīcō ‘omō abet’.”
     Magister: “Nōn semper idem dīcimus atque scrībimus. In vocābulō secundō v deest, in quārtō m. Quid significant haec vocābula turpia oclōs et nāsu?? Tālia verba Latīna nōn sunt! Nūllum rēctum est vocābulum praeter ūnum et, atque id vocābulum est frequentissimum et facillimum! Quattuor menda in quīnque vocābulīs! Nēmō alter in tam brevī sententiā tot menda facit!”
     Magister stilō suō addit litterās quae dēsunt; ita menda corrigit. Tum vērō “Nec sōlum” inquit “prāvē et turpiter, sed etiam nimis leviter scrībis. Hās līneās tenuēs vix cernere possum. Necesse est tē stilum gravius in cēram premere.” (Discipulī in cerā scrībunt, nam tabulae eōrum cērā operiuntur. Cēra est māteria mollis quam apēs, bēstiolae industriae, faciunt.)
     Mārcus: “Stilum graviter premō, sed cēra nimis dūra est. Aliam tabulam dā mihi! Haec cēra prope tam dūra est quam ferrum.” (Ferrum est māteria dūra ex quā cultrī, gladiī, stilī aliaeque rēs multae efficiuntur.)
     Magister Mārcō eandem tabulam reddit et “Cēra tua” inquit “tam mollis est quam Sextī, et facile est eius litterās legere. Sūme tabulam tuam et scrībe h litteram deciēs!”
     Mārcus deciēs h scrībit: h h h h h h h h h h . Tum magister eum v sexiēs scrībere iubet, et Mārcus, quī eandem litteram totiēs scrībere nōn vult, v v v v scrībit. Quotiēs Mārcus v scrībit? Mārcus, ut piger discipulus, quater tantum v scrībit. Deinde magister eum tōtum vocābulum nasvm quīnquiēs scrībere iubet, et Mārcus scrībit nasvm nasvm nasvm nasv nasv. Mārcus ter rēctē et bis prāve scrībit.
     Tum Titus, quī duās litterās deesse videt, sīc incipit: “Magister! Mārcus bis...” — cum Mārcus stilum dūrum in partem corporis eius mollissimam premit! Titus tacet nec fīnem sententiae facere audet. Magister vērō hoc nōn animadvertit.
     Magister: “Iam tōtam sententiam rēctē scrībe!”
     Mārcus interrogat: “Quotiēs?”
     Magister breviter respondet: “Semel.”
     Mārcus tōtam sententiam iterum ab initiō scrībere incipit: homo hocvlos...
     Magister: “Quid significat hoculōs? Illud vocābulum turpe nōn intellegō!”
     Mārcus: “Num hīc quoque littera deest?”
     Magister: “Immō vērō nōn deest, at superest h littera! Numhoculōs dīcis?”
     Mārcus, ut puer improbus, magistrō verba sua reddit: “Nōn semper dīcimus idem atque scrībimus!”
     Magister: “Tacē, improbe! Dēlē illam litteram!” Mārcus stilum vertit et litteram h dēlet. Simul Titus idem mendum eōdem modō corrigit in suā tabulā, neque vērō magister hoc animadvertit.
     Postrēmō Mārcus “Quārē” inquit “nōs scrībere docēs, magister? Mihi necesse nōn est scrībere posse. Numquam domī scrībō.”
     Magister: “Num pater tuus semper domī est?”
     Mārcus: “Nōn semper. Saepe abest pater meus.”
     Magister: “Cum pater tuus abest, oportet tē epistulās ad eum scrībere.”
     Sextus: “Ego frequentēs epistulās ad patrem meum absentem scrībō.” Sextus puer probus est ac tam impiger quam apis.
     Mārcus: “Ego ipse nōn scrībō, sed Zēnōnī dictō. Zēnō est servus doctus quī et Latīnē et Graecē scit. Īdem servus mihi recitāre solet.”
     Magister calamum et chartam prōmit et ipse scrībere incipit; is enim calamō in chartā scrībit, nōn stilō in cērā ut discipulī. (Charta ex papyrō efficitur, id est ex altā herbā quae in Aegyptō apud Nīlum flūmen rēpērītūr. Charta et papyrus vocābula Graeca sunt.)
     Mārcus magistrum scrībere animadvertit eumque interrogat: “Quid tū scrībis, magister?”
     “Epistulam” inquit ille “ad patrem tuum scrībō. Breviter scrībō ‘tē esse discipulum improbum’.”
     Magistrō scrībente, Mārcus “Prāvē scrībis” inquit, “syllaba im superest. Dēlē illam syllabam et scrībe ‘discipulum probum‘!”
     Magister: “Tacē, puer improbissime! Nihil dēleō, immō vērō vocābulum addō: ‘tē discipulum improbum atque pigrum esse’ scrībō!”
     “Scrībe ‘probum atque impigrum‘!” inquit Mārcus, nec vērō haec verba ā magistrō audiuntur.
     Diodōrus, quī diem epistulae addere vult, discipulōs interrogat: “Quī diēs est hodiē?”
     Titus: “Hodiē kalendae Iūniae sunt.”
     Magister: “Rēctē dīcis. Kalendae sunt hodiē. Ergō date mihi mercēdem!” (Mercēs est pecūnia quam magister quōque mēnse ā patribus discipulōrum accipit. Discipulī kalendīs cuiusque mēnsis mercēdem magistrō suō afferre solent.)
     Sextus et Titus statim magistrō mercēdem dant. Mārcus vērō mercēdem sēcum nōn fert. Magister, antequam epistulam signat, pauca verba addit.
     “Quid nunc scrībis?” interrogat Mārcus.
     “Scrībō ‘tē mercēdem ad diem nōn afferre’” respondet magister, atque epistulam signat ānulum suum in cēram imprimēns.



     CAPITVLVM VNDEVICESIMVM
     MARITVS ET VXOR
     Iūlius cum uxōre suā in peristylō ambulat. Uxor eius est Aemilia. Iūlius marītus Aemiliae est. Marītus et uxor inter columnās et signa ambulant. Tēctum peristylī altīs columnīs sustinētur, inter quās tria pulchra signa stant: ūnum Iūnōnis, alterum Cupīdinis, tertium Veneris. Iūnō et Venus deae sunt. Cupīdō est fīlius Veneris et Mārtis, quamquam Venus Mārtis coniūnx nōn est, sed alterīus deī, cui nōmen est Vulcānus. Venus enim mala uxor est, quae aliōs deōs amat praeter coniugem suum Vulcānum. Mārs et Vulcānus sunt fīliī Iūnōnis et Iovis; Iūnō enim coniūnx Iovis est. Sed Iuppiter malus marītus est, quī multās aliās deās amat praeter Iūnōnem, coniugem suam. Nēmō deōrum pēior marītus est quam Iuppiter, neque ūlla dea pēior uxor est quam Venus. Inter omnēs deōs deāsque Iuppiter pessimus marītus est ac Venus pessima uxor.
     Mātrēs familiās Iūnōnem invocant, ea enim dea est mātrōnārum. Venerem et Cupīdinem invocant amantēs, nam Venus et Cupīdō amōrem in cordibus hominum excitāre possunt. Cupīdō enim est deus amōris, et Venus, pulcherrima omnium deārum, dea amōris ac pulchritūdinis est. Pulchritūdō Veneris ab omnibus laudātur.
     Iūlius est bonus marītus quī uxōrem suam neque ūllam aliam fēminam amat. Certē Iūlius marītus melior quam Iuppiter est! Item Aemilia bona uxor est quae marītum suum neque ūllum alium virum amat. Certē Aemilia uxor melior est quam Venus! Aemilia Iūlium ‘virum optimum’ appellat. Item Iūlius uxōrem suam ‘optimam omnium fēminārum’ vocat.
     Iūlius et Aemilia sunt parentēs trium līberōrum: duōrum fīliōrum et ūnīus fīliae. Līberī adhūc parvī sunt. Mārcus octō annōs habet. Quīntus est puer septem annōrum. Iūlia quīnque annōs habet. Quīntus nōn tantus est quantus Mārcus nec tam parvus quam Iūlia. Quīntus māior est quam Iūlia et minor quam Mārcus. Māximus līberōrum est Mārcus, minima est Iūlia.
     Ante decem annōs Iūlius pater familiās nōn erat, tunc enim nec uxōrem nec līberōs habēbat. Iūlius adulēscēns vīgintī duōrum annōrum erat. Aemilia mātrōna nōn erat, sed virgō septendecim annōrum, quae Rōmae apud parentēs suōs habitābat. Domus eōrum nōn procul aberat ab aliā domō, in quā Iūlius cum parentibus suīs habitābat. Iūlius et Aemilia in eādem urbe habitābant, nōn in eādem domō.
     In urbe Rōmā multae domūs sunt et multa templa deōrum. In mediā urbe inter collēs Capitōlium et Palātium est forum Rōmānum, quō hominēs ex totā Italiā atque ex omnibus prōvinciīs Rōmānīs conveniunt. In Capitōliō est templum Iovis Optimī Māximī; circum forum Rōmānum sunt alia multa templa deōrum. In Palātiō sunt domūs magnificae. Rōmae plūrēs hominēs habitant quam in ūllā aliā urbe imperiī Rōmānī. Urbs Rōma plūrimōs hominēs et plūrimās domōs habet. Arīminum, Capua, Ōstia magna sunt oppida, sed minōra quam Rōma. Ōstia est oppidum minus quam Rōma, sed māius quam Tūsculum. Rōma urbs māxima atque pulcherrima est tōtīus imperiī Rōmānī.
     Pater Iūliī, quī iam mortuus est, magnam pecūniam habēbat multāsque vīllās magnificās possidēbat praeter domum Rōmānam: is homō dīvēs erat. Pater Aemiliae erat homō pauper, quī ūnam domum exiguam possidēbat. Aemilia igitur virgō pauper erat, sed tamen Iūlius eam amābat. Cūr Iūlius, adulēscēns divēs, virginem pauperem amābat? Quia ea virgō proba ac fōrmōsa erat. Nec Iūlius amōrem suum occultābat, nam Aemiliam ‘amīcam’ appellābat et multa dōna eī dabat. Sed tamen Aemilia nōn Iūlium amābat, sed alium virum Rōmānum. Ergō Iūlius miser erat et nocte male dormiēbat.
     Vir quī ab Aemiliā amābātur Crassus Dīves nōminābātur. Aemilia Crassum amābat, neque vērō ab eō amābātur, quod parentēs Aemiliae pauperēs erant. Itaque ea quoque misera erat.
     Aemilia numquam Iūlium salūtābat, cum eum in forō Rōmānō vidēbat, quamquam ipsa ā Iūliō salūtābātur. Iūlius cotīdiē epistulās ad Aemiliam scrībēbat, in quibus pulchritūdō eius laudābātur verbīs magnificīs, ac simul cum epistulīs rosās aliōsque flōrēs pulcherrimōs ad eam mittere solēbat. Initiō Aemilia epistulās Iūliī nōn legēbat nec dōna eius accipiēbat, sed omnia ad eum remittēbat; sed post paucōs diēs neque epistulae neque flōrēs remittēbantur...
     Annō post Iūlius et Aemilia coniugēs erant sub eōdem tēctō habitantēs. Iūlius uxōrem suam amābat et ab eā amābātur.
     Etiam nunc, decem annīs post, beātī sunt coniugēs. Iūlius Aemiliam amat et ab eā amātur, neque amor coniugum hodiē minor est quam tunc.
     Iūlius uxōrem ōsculātur et “Ō Aemilia” inquit, “mea optima uxor! Decem annī longum est tempus, sed amor meus tempore nōn minuitur. Ut tunc tē amābam, ita etiam nunc tē amō.”
     Tum Aemilia, quae verbīs Iūliī dēlectātur, “Ō Iūlī” inquit, “mī optime vir! Meus amor ergā tē multō māior est hodiē quam tunc! Tempus amōrem meum nōn minuit, immō vērō auget!”
     Ad hoc Iūlius rīdēns “Ita est ut dīcis” inquit, “nam tunc ego tē amābam, tū mē nōn amābās! Ego miserrimus eram omnium adulēscentium, quod tū numquam mē salūtābās, cum mē vidēbās, quamquam ego semper tē salūtābam, cum tē vidēbam. Neque epistulās, quās cotīdiē tibi scrībēbam, legēbās, neque flōrēs, quōs tibi multōs mittēbam, accipiēbās, sed omnēs ad mē remittēbās! Propter amōrem nocte vix dormiēbam – semper dē tē cōgitābam...”
     Aemilia item dē illō tempore cōgitāns “Ego quoque” inquittunc miserrima eram. Amābam enim alium virum Rōmānum, quī mē nōn amābat, quod virgō pauper eram.”
     Iūlius: “Ille vir pessimus tē dignus nōn erat!”
     Aemilia: “Rēctē dīcis, mī Iūlī. Tū sōlus amōre meō dignus erās, tū enim mē amābās, mihi epistulās scrībēbās ac flōrēs mittēbās, quamquam pecūniam nūllam habēbam. Certē nōn propter pecūniam mē amābās, Iūlī! At nunc tē sōlum nec ūllum alium virum amō. Fēmina beāta sum, quod marītum bonum habeō, et quia nōs trēs līberōs habēmus et cum magnā familiā in hāc vīllā magnificā habitāmus, quae familiā nostrā digna est. Hoc peristylum magnificum, hae columnae, haec signa, hī flōrēs – haec omnia cotīdiē mē dēlectant! Ō, quam beātī hīc sumus, Iūlī! Quantus est deōrum ergā nōs amor!”
     Iūlius: “Est ut dīcis, Aemilia. Decem annīs ante apud parentēs nostrōs habitābāmus, ipsī parentēs nōndum erāmus nec familiam habēbāmus. Tū et parentēs tuī pauperēs erātis, in exiguā domō habitābātis nec ūllam vīllam habēbātis, sed tamen ego tē amabam...”
     Aemilia: “Quārē ego, virgō pauperrima, ā tē, adulēscente dīvitissimō, amābar?”
     Iūlius iterum Aemiliam ōsculāns “Tū ā mē amābāris” inquit, “quod pulcherrima erās omnium virginum Rōmānārum, prope tam pulchra quam ipsa Venus!”
     Aemilia: “Num hodiē minus pulchra sum quam tunc eram?”
     Iūlius faciem uxōris intuēns “Certē” inquit “mātrōna tam pulchra es quam virgō erās, mea Aemilia. Omnēs pulchritūdinem tuam laudant.” Tum vērō fōrmam eius spectāns: “At minus gracilis es quam tunc: eō enim tempore gracilior erās quam hoc signum Veneris.”
     Aemilia signum Veneris aspicit, cuius corpus gracilius ac minus est quam ipsīus. “Certē tam gracilis hodiē nōn sum” inquit, “sed quārē mē crassiōrem fierī putās?”
     Iūlius rīdēns respondet: “Quia nunc cibum meliōrem ēs quam tunc edēbās!”
     Aemilia: “Id quod nunc edō nec melius nec pēius est quam quod apud parentēs meōs edēbam.”
     Iūlius: “Ergō plūs ēs quam tunc, Aemilia.”
     Postrēmō Aemilia “Certē plūs edō quam solēbam” inquit, “sed nec plūs nec minus quam opus est. Nimis stultus vir es, Iūlī! Nōnne intellegis nōn modo amōrem nostrum, sed etiam familiam tempore augērī? Num opus est mē plūs dīcere?”
     Amor dōnum est Veneris. Līberī dōna Iūnōnis sunt.



     CAPITVLVM VICESIMVM
     PARENTES
     Puerī parvulī quī nōndum fārī possunt īnfantēs dīcuntur. Parvulus īnfāns in cūnīs cubāre solet. Cūnae sunt lectulus īnfantis. Īnfāns multās hōrās dormit nōn sōlum nocte, sed etiam diē; nam longus somnus īnfantī tam necessārius est quam cibus. Īnfāns neque somnō neque cibō carēre potest. Quōmodo īnfāns, quī fārī nōn potest, cibum postulat? Īnfāns quī cibō caret magnā vocē vāgit. Ita parvulus īnfāns cibum postulat. Tum māter accurrit atque īnfantem ad pectus suum appōnit. Īnfāns lac mātris bibit. Parvulus īnfāns, cui dentēs nūllī sunt, nōn pāne, sed lacte vīvit.
     Sī māter īnfantem suum ipsa alere nōn potest sīve nōn vult, īnfāns ab aliā muliere alitur, quae eī in locō mātris est. Mulier quae aliēnum īnfantem alit nūtrīx vocātur. Multī īnfantēs Rōmānī nōn ā mātribus suīs, sed ā nūtrīcibus aluntur. Multae mātrēs īnfantēs suōs ipsae alere nōlunt.
     Ante quīnque annōs Iūlia parvula īnfāns erat. Tunc īnfantem in cūnīs habēbat Aemilia. Nunc ea parvulō īnfante caret: cūnae vacuae sunt.
     Sed post paucōs mēnsēs novus īnfāns in cūnīs erit. Aemilia rūrsus parvulum īnfantem habēbit neque cūnae vacuae erunt. Tum Iūlius et Aemilia quattuor līberōs habēbunt. Aemilia laeta cūnās movēbit et parvā voce cantābit: “Lalla”. Pater īnfantem suum in manibus portābit eumque nōn minus amābit quam māter. Pater et māter īnfantem suum aequē amābunt.
     Annō post pater et māter ab īnfante suō appellābuntur. Aemilia autem ‘mamma’ appellābitur, nōn ‘māter’, neque Iūlius ‘pater’, sed ‘tata’ appellābitur; neque enim īnfāns ipsa nōmina ‘patris’ et ‘mātris’ dīcere poterit. Īnfāns igitur parentibus suīs dīcet: “Mamma! Tata!” Neque sōlum prīma verba, sed etiam prīmōs gradūs faciet īnfāns. Initiō pater eum sustinēbit ac manū dūcet, mox vērō īnfāns sōlus ambulāre incipiet neque ā parentibus sustinēbitur neque manū dūcētur. Īnfāns ambulāns ā parentibus laetīs laudābitur. Simul īnfāns plūra verba discet et mox rēctē loquī sciet.
     Utra īnfantem Aemiliae alet, māterne an nūtrīx? Īnfāns ā mātre alētur. Aemilia ipsa īnfantem vāgientem ad pectus suum appōnet. Īnfāns lac mātris bibet, nōn nūtrīcis. Tum māter īnfantem in cūnās impōnet. Vesperī duae ancillae cūnās in cubiculum parentum portābunt atque ante lectum eōrum pōnent. Sī īnfāns bene dormiet nec vāgiet, parentēs quoque bene dormient neque ab īnfante vāgiente ē somnō excitābuntur. –
     Iūlius adhūc in peristylō cum uxōre colloquitur. Aemilia fessa in sellā cōnsīdit. Marītus et uxor iam nōn dē tempore praeteritō colloquuntur, sed dē tempore futūrō. Sermō eōrum est dē rēbus futūrīs.
     Iūlius, quī iam intellegit Aemiliam novum īnfantem exspectāre, “Ō Aemilia!” inquit, “Mox parvulum fīlium habēbimus.”
     Aemilia: “Fīlium? Iam duōs fīliōs habēmus. Ego alteram fīliam habēre volō, plūrēs quam duōs fīliōs nōlō! Cūr tū fīlium habēre vīs, Iūlī? Nōnne laetus eris, sī fīliolam habēbis? Num parvulam fīliam minus amābis quam fīlium?”
     Iūlius: “Profectō laetus erō, sī alteram fīliam habēbō. Nēminem magis amābō quam parvulam fīliam.”
     Aemilia: “Iam fīliōs tuōs magis amās quam tuam Iūliam fīliolam: Mārcum et Quīntum saepe laudās, sed Iūliam rārō laudās, quamquam proba est puella. Vōs virī fīliōs modo habēre vultis, fīliās nōn amātis!” Aemilia surgit atque gradum adversus ōstium facit.
     Iūlius: “Manē hīc apud mē, Aemilia!”
     Aemilia alterum gradum ad ōstium versus facit, tum incerta cōnsistit.
     Iūlius: “Nōlī abīre! Tēcum colloquī volō.”
     Aemilia nōn abit, sed apud marītum manet. Coniugēs colloquī pergunt. Ecce colloquium eōrum:
     Iūlius: “Nōs virī nōn fīliōs tantum, sed etiam fīliās habēre volumus, nec fīliās minus amāmus quam fīliōs. Certē mulierēs rārius ā līberīs suīs discēdunt...”
     Aemilia: “Multae mātrēs īnfantēs suōs apud nūtrīcēs relinquunt, ego vērō manēbō apud īnfantem meum: numquam ab eō discēdam! Sī aeger erit, ipsa eum cūrābō tōtamque noctem apud eum vigilābō; nēmō īnfantem aegrum tam bene cūrāre potest quam māter ipsa.”
     Iūlius: “Nōnne ab īnfante sānō discēdēs?”
     Aemilia: “Minimē! Bona māter semper apud īnfantem suum manēre dēbet. Sīve īnfāns valet sīve aegrōtat, māter ipsa eum cūrāre et alere dēbet: hoc est mātris officium!”
     Iūlius: “Tūne ipsa īnfantem tuum lacte tuō alēs?”
     Aemilia: “Profectō īnfantem meum ipsa alam. Ego faciam officium meum! Neque sōlum diē, sed etiam nocte apud īnfantem erō: semper cum eō dormiam.”
     Iūlius: “Quid? Nōs et īnfāns in eōdem cubiculō dormiēmus? Vix ūnam hōram dormīre poterimus, sī īnfāns vāgiet. Sī tū et īnfāns tuus in cubiculō nostrō dormiētis, ego profectō in aliō cubiculō dormiam, ubi ab īnfante vāgiente nōn excitābor!”
     Aemilia: “Ō Iūlī! Ita loquitur homō quī officium suum nescit!”
     Iūlius: “Meum officium est pecūniam facere ac magnam familiam alere, nōn cum īnfante vāgiente cubāre! Somnus virō industriō necessārius est!”
     Aemilia īrāta “Nōlī pergere!” inquit, “Plūra ā tē audīre nōlō!” atque iterum ad ōstium versus īre incipit.
     “Manē, Aemilia!” inquit Iūlius, “Nōlī ita mē relinquere!” sed illa adversus ōstium īre pergit.
     Tum vērō Syra, quae eō ipsō tempore peristylum intrat ūnā cum Iūliā, dominae in ōstiō occurrit.
     Aemilia ante Syram et Iūliam cōnsistēns “Quid vultis?” inquit, “Cūr nōn manētis in hortō?”
     Syra: “Quia mox imbrem habēbimus: ecce caelum nūbibus ātrīs operītur. Sī in hortō manēbimus, ūmidae erimus. Vōs quoque ūmidī eritis, dominī, sī hīc in peristylō manēbitis.”
     Iūlius caelum spectāns “Rēctē dīcis” inquit, “Illae nūbēs imbrem afferent. Venīte mēcum in ātrium! Mox sōl rūrsus lucēbit.”
     Iūlius ātrium intrat; Aemilia eum sequitur ūnā cum Iūliā et Syrā. In ātriō Iūlius et Aemilia silentēs imbrem in impluvium cadentem aspiciunt. Iūlia silentium parentum animadvertit, et “Quid silētis?” inquit, “Estisne trīstēs? Ego vōs cōnsōlābor!”
     Aemilia: “Cōgitāmus dē... miserīs nautīs, quōrum officium est nāvigāre, sīve mare tranquillum sīve turbidum est. Multī nautae nunc in mare merguntur, dum rēs necessāriās ex terrīs aliēnīs in Italiam advehere cōnantur. Ō, miserōs nautās, quī numquam domum revertentur! Ō, miserōs līberōs nautārum, quī post hanc tempestātem patrēs suōs nōn vidēbunt!”
     Iūlia: “Ego laetor quod pater meus nauta nōn est et domī apud nōs manēre potest.”
     Iūlius, quī crās Rōmam ībit, “Nōn semperinquit “mihi licet apud vōs manēre, Iūlia. Necesse est mihi crās rūrsus ā vōbīs discēdere, nec vērō in terrās aliēnās ibō, ut nauta.”
     Iūlia: “Quō ībis, tata? Quandō revertēris? Ego et mamma tē sequēmur!”
     Iūlius: “Quārē mē sequēminī? Rōmam proficīscar, unde tertiō quōque diē revertar, sī poterō.”
     Iūlia: “Nōlī ā nōbīs discēdere! Vel sī necesse erit domō abīre, nōn modo tertiō quōque diē, sed cotīdiē ad nōs revertī dēbēs. Hoc postulō ā tē! Nōlō tē carēre, tata. Cotīdiē tibi occurram.”
     Iūlius: “Audīsne, Aemilia? Iūlia dīcit ‘sē patre suō carēre nōlle’, ergō mē nōn minus dīligit quam tē. Atque ego profectō fīliam meam aequē dīligō ac fīliōs. Nec alteram fīliam minus dīligam.”
     Iūlia: “Quam ‘alteram fīliam’ dīcis? Mihi soror nōn est.”
     Iūliō silente, Aemilia “Nōnne gaudēbis, Iūliola” inquit, “sī parvulam sorōrem habēbis?”
     Iūlia: “Sorōrem habēre nōlō! Nam sī sorōrem habēbō, ea sōla ā vōbīs amābitur, ego nōn amābor!”
     Aemilia: “Certē tū nōn minus ā nōbīs amāberis: tū et parvula soror aequē amābiminī.”
     Iūlia: “Sī aequē amābimur, laeta erō. Sed multō magis laetābor, sī frātrem habēbō, mamma! Nōnne tū quoque laetāberis, tata, sī fīliolum habēbis?”
     Iūlius silet. Aemilia vērō, antequam Iūlia silentium patris animadvertit, “Nōlī dīcere ‘tatam’ et ‘mammam’, Iūliola!” inquit, “Ea nōmina ā tē audīre nōlumus. Ita loquuntur parvulī īnfantēs, nec sermō īnfantium tē decet. ‘Patrem’ et ‘mātrem’ dīcere oportet.”
     Iūlia: “Sī īnfāns nōn sum, nōlīte mē ‘Iūliolam’ vocāre! Id nōmen mē nōn decet. Mihi nōmen est ‘Iūlia’.”
     Aemilia: “Rēctē dīcis, Iūlia. Tū igitur ā nōbīs ‘Iūlia’ vocāberis, et nōs ā tē ‘pater’ et ‘māter’ vocābimur.”
     Iūlia: “Ita semper ā mē vocābiminī, tata et mamma!”



     CAPITVLVM VNVM ET VICESIMVM
     PVGNA DISCIPVLORVM
     Ecce puer quī ē lūdō domum revertitur. Quis est hic puer? Mārcus est, sed difficile est eum cognōscere, nam sordidus est et sanguis dē nāsō eius fluit. Hodiē māne vestīmenta Mārcī munda erant atque tam candida quam nix nova, nunc vērō sordida et ūmida sunt. Cūr vestis Mārcī ūmida est? Vestis ūmida est, quod Mārcus per imbrem ambulāvit. Nec modo Mārcus, sed etiam Titus et Sextus per imbrem ambulāvērunt. Omnēs discipulī vestīmentīs ūmidīs domum revertuntur.
     Sed cūr sanguis dē nāsō fluit Mārcō? Sanguis eī dē nāsō fluit, quod Mārcus ā Sextō pulsātus est. Nōnne Mārcus Sextum pulsāvit? Prīmum Sextus ōs Mārcī pugnō pulsāvit, deinde Mārcus et Titus Sextum pulsāvērunt. Sextus, quī māior est quam cēterī discipulī, cum Mārcō et Titō pugnāvit et ab iīs pulsātus est. Puerī pugnāvērunt in viā angustā quae Tūsculō ad vīllam Iūliī fert.
     Nōn modo vestis, sed etiam faciēs et manūs et genua Mārcī sordida sunt. Cūr tam sordidus est puer? Sordidus est quod humī iacuit; humus enim propter imbrem ūmida et sordida est. Et Mārcus et Sextus humī iacuērunt. Prīmum Mārcus iacuit sub Sextō. Titus vērō Mārcum vocāre audīvit ac Sextum oppugnāvit. Mox Sextus ipse humī iacēns ā duōbus puerīs pulsātus est; magnā vōce patrem et mātrem vocāvit, nec vērō parentēs eum audīvērunt: vōx Sextī ā nūllō praeter puerōs audīta est.
     Mārcus ātrium intrāns nōn statim ā patre suō cognōscitur, sed cum prīmum fīlius patrem salūtāvit, Iūlius vōcem fīliī cognōscit. Tum cruōrem in faciē eius cōnspiciēns exclāmat pater: “Ō mī fīlī! Quis tē pulsāvit?”
     Mārcus: “Bōs īrātus cornū mē pulsāvit!”
     Iūlius: “Id vērum nōn est! Is quī tē pulsāvit cornua nōn gerit. Ā quō pulsātus es?”
     Mārcus: “Ā Sextō pulsātus sum.”
     Iūlius: “Intellegēbam tē nōn cornibus, sed pugnīs pulsātum esse. At cūr tū pulsātus es? Certē nōn sine causā Sextus tē pulsāvit. Incipe ab initiō: ille prīmum ā tē pulsātus est!”
     Mārcus: “Minimē! Prīmum ille mē pugnō pulsāvit sine causā, deinde ego illum pulsāvi!”
     Iūlius: “Tūne sōlus Sextum pulsāvistī?”
     Mārcus: “Ego et Titus eum pulsāvimus.”
     Iūlius: “Quid? Vōs duo ūnum pulsāvistis? Duo cum ūnō pugnāvistis?”
     Mārcus sē et Titum excūsāre cōnātur: “At pugnāvimus cum puerō māiōre. Sōlus Sextum vincere nōn possum, nam is multō māior ac validior est quam ego. Sextus tam validus est quam bōs!”
     Iūlius: “Et tū tam sordidus es quam porcus! Cūr sordida est vestis tua nova? Humīne iacuistī?”
     Mārcus: “Humī iacuī: Sextus mē tenuit. Sed is quoque humī iacuit: nōs eum tenuimus!”
     Iūlius: “Iam satis audīvī dē pugnā vestrā indignā. Nam certē nōn decet pulsāre puerum minōrem, sed duōs puerōs cum ūnō pugnāre indignissimum est; hoc nūllō modō excūsārī potest! Nōlī mihi plūs nārrāre dē hāc rē! Age, ī in cubiculum tuum ac mūtā vestīmenta! Dāvus tibi alia vestīmenta dabit.”
     Mārcus Dāvum sequitur in cubiculum, ubi cruōrem et sordēs ē faciē, manibus, genibus lavat ac vestīmenta mūtat. Puer vestem sordidam pōnit aliamque vestem mundam et candidam induit.
     Interim Aemilia ātrium intrat. Māter familiās statim sordēs et vestīgia Mārcī in solō cōnspicit et “Sordidum est hoc solum!” inquit, “Aliquis pedibus sordidīs in solō mundō ambulāvit! Quis per ōstium intrāvit? Aliquis ē familiā nostrā?”
     “Porcus intrāvit!” ait Iūlius.
     Aemilia: “Quid ais?”
     Iūlius: “‘Porcum intrāvisse’ āiō.”
     Aemilia: “Ain’ tū? Porcusne ātrium intrāvit?”
     Iūlius: “‘Porcus’ quī intrāvit est tuus Mārcus fīlius!” Iūlius ‘Mārcum intrāvisse’ dīcit, at nōn dīcit ‘eum ā Sextō pulsātum esse et humī iacuisse.’
     Aemilia, quae iam intellegit puerum sordidum ā patre ‘porcum’ appellātum esse, “Ubi est Mārcus?” inquit, “Cūr nōndum mē salūtāvit?”
     Iūlius: “Mārcus lavātur et vestem mūtat.”
     Mārcus, postquam vestem mūtāvit, mundus redit et mātrem salūtat.
     “Salvē, mī fīli!” inquit māter, “Bonus es puer, quod statim vestem mūtāvistī. In lūdōne quoque bonus puer fuistī?”
     Mārcus: “Profectō bonus puer fuī, māter. Laudātus sum ā magistrō.” Mārcus dīcit ‘sē bonum puerum fuisse et laudātum esse’, quamquam puer improbus fuit et ā magistrō verberātus est. Quod dīcit nōn vērum, sed falsum est: Mārcus mentītur.
     Iūlius: “Quid magister vōs docuit hodiē?”
     Mārcus: “Multa nōs docuit: legere et scrībere et computāre et cētera. Prīmum magister nōbīs aliquid recitāvit, nesciō quid: nihil enim audīvī praeter initium!” Mārcus dīcit ‘sē nihil audīvisse praeter initium’, id quod vērum est.
     Aemilia: “Quā dē causā nōn omnia audīvisti?”
     Iūlius: “Hahae! Magistrō recitante, Mārcus dormīvit!” Iūlius ‘Mārcum dormīvisse’ dīcit, nec vērō māter id crēdit.
     Aemilia: “Audīsne, Mārce? Pater dīcit ‘tē in lūdō dormīvisse’! Nōnne falsum est quod dīcit pater? Num tū vērē in lūdō dormīvistī?”
     Mārcus: “Ita est ut dīcit pater. Nec vērō ego sōlus dormīvī: omnēs dormīvimus!”
     Aemilia: “Ain’ vērō? In lūdō dormīvistis? Malī discipulī fuistis! Nōnne pūnītī estis ā magistrō?”
     Mārcus: “Certē malī discipulī fuimus ac pūnītī sumus: omnēs verberātī sumus ā magistrō. adhūc mihi dolet tergum. Sed paulō post magister litterās meās laudāvit. Tabellam vōbīs ostendam. Ecce tabella mea.”
     Mārcus parentibus nōn suam, sed aliēnam tabellam ostendit. Cuius est ea tabella? Sextī est: Mārcus enim tabellās eōrum mūtāvit inter pugnam! Nōn Mārcus, sed Sextus scrīpsit litterās quae in eā tabellā leguntur. Aemilia vērō, quae tabellam Mārcī esse crēdit, ā fīliō suō improbō fallitur. Nōn difficile est mātrem Mārcī fallere!
     Aemilia: “Tūne ipse hās litterās pulcherrimās scrīpsistī?”
     Mārcus: “Ipse scrīpsī profectō. Mihi crēde!”
     Mārcus mentītur; nam id quod Mārcus ‘sē ipsum scrīpsisse’ dīcit, ā Sextō scrīptum est. Sed Aemilia, quae litterās ā Mārcō scrīptās esse crēdit, “Aspice, Iūlī!” inquit, “Mārcus ipse haec scrīpsit et ā magistrō laudātus est. Quid dīxit magister, Mārce? Nārrā nōbīs omnia!”
     Mārcus iterum mentītur: “Dīxit ‘mē pulcherrimē et rēctissimē scrīpsisse’.” (Nōs vērō scīmus magistrum aliud dīxisse!)
     Iūlius, quī Mārcum discipulum pigerrimum esse scit, iam dē verbīs eius dubitāre incipit. Aemilia vērō nihil dubitat, sed omnia crēdit!
     Aemilia: “Cēterī discipulī nōnne rēctē scrīpsērunt?”
     Mārcus: “Minimē! Titus et Sextus prāvē scrīpsērunt et malī discipulī fuērunt, nec ā magistrō laudātī sunt. Ego sōlus laudātus sum!”
     Iūlius: “Vōsne omnēs eadem vocābula scrīpsistis?”
     Mārcus: “Omnēs eadem scrīpsimus, sed ego sōlus rēctē scrīpsī, ut iam vōbīs dīxī.”
     Iam Iūlius, quī Sextum discipulum industrium ac prūdentem esse scit, Mārcō nōn crēdit. Mārcus patrem suum fallere nōn potest. Ergō Iūlius, quī interim tabellam in manūs sūmpsit, “Mentīris, Mārce!” inquit, “Hoc tuā manū scrīptum nōn est. Falsa sunt omnia quae nōbīs nārrāvisti!”
     Aemilia vērō “Quā dē causā” inquit “eum falsa dīxisse putās? Cūr nōn crēdis fīliō tuō?”
     Sed antequam Iūlius ad haec respondēre potest, aliquis iānuam pulsat. Quis pulsat? Vidē capitulum quod sequitur!



     CAPITVLVM ALTERVM ET VICESIMVM
     CAVE CANEM
     Iānua vīllae ē duābus foribus cōnstat. Sub foribus est līmen, in quō salve scrīptum est. Forīs duōs cardinēs habet, in quibus vertī potest; cum forīs in cardinibus vertitur, iānua aperītur aut clauditur. Servus cuius officium est forēs aperīre et claudere ac vīllam dominī cūstōdīre, ōstiārius vel iānitor appellātur.
     Sī quis vīllam intrāre vult, iānuam pulsat et extrā iānuam exspectat, dum iānitor forēs aperit eumque in vīllam admittit. Iānitor intrā iānuam sedet cum cane suō, quī prope tam ferōx est quam lupus; itaque necesse est eum catēnā vincīre. Anteā dominī sevērī nōn sōlum canēs, sed etiam iānitōrēs suōs catēnīs vinciēbant.
     Catēna quā canis vincītur ex ferrō facta est. Catēna cōnstat ē multīs ānulīs ferreīs quī inter sē coniunguntur. Ānulī quibus digitī ōrnantur nōn ex ferrō, sed ex aurō factī sunt. Aurum est magnī pretiī sīcut gemmae. Ānulus aureus multō pulchrior est quam ānulus ferreus.
     Forēs ē lignō factae sunt sīcut tabulae. Lignum est matēria dūra, sed minus dūra quam ferrum. Quī rēs ferreās vel ligneās facit, faber appellātur. Deus fabrōrum est Vulcānus. –
     Iānua clausa est. Iānitor, quī forēs clausit postquam Mārcus intrāvit, iam rūrsus dormit! Iānitōre dormiente, canis vigilāns iānuam cūstōdit. Extrā forēs stat tabellārius (sīc appellātur servus quī epistulās fert, nam anteā in tabellīs scrībēbantur epistulae). Is baculō ligneō forēs pulsat atque clāmat: “Heus! Aperī hanc iānuam! Num quis hīc est? Num quis hanc aperit iānuam? Heus tū, iānitor! Quīn aperīs? Dormīsne?”
     Cane lātrante iānitor ē somnō excitātur.
     Tabellārius iterum forēs pulsat magnā vōce clāmāns: “Heus, iānitor! Quīn mē admittis? Putāsne mē hostem esse? Ego nōn veniō vīllam oppugnātum sīcut hostis, nec pecūniam postulātum veniō.”
     Tandem surgit iānitor. “Quis forēs nostrās sīc pulsat?” inquit.
     Tabellārius (extrā iānuam): “Ego pulsō.”
     Iānitor (intrā iānuam): “Quis ‘ego’? Quid est tibi nōmen? Unde venīs? Quid vīs aut quem quaeris?”
     Tabellārius: “Multa simul rogitās. Admitte mē! Posteā respondēbō ad omnia.”
     Iānitor: “Respondē prius! Posteā admittēris.”
     Tabellārius: “Nōmen meum nōn est facile dictū: Tlēpolemus nōminor.”
     Iānitor: “Quid dīcis? Cleopolimus? Vōx tua difficilis est audītū, quod forēs intersunt.”
     Tabellārius: “Mihi nōmen est Tlēpolemus, sīcut iam dictum est. Tūsculō veniō. Erum tuum quaerō.”
     Iānitor: “Sī erum salūtātum venīs, melius est aliō tempore venīre, nam hāc hōrā erus meus dormītum īre solet, post brevem somnum ambulātum exībit, deinde lavātum ībit.”
     Tlēpolemus: “Sī quis per hunc imbrem ambulat, nōn opus est posteā lavātum īre! At nōn veniō salūtātum. Tabellārius sum.”
     Tandem iānitor forēs aperit et Tlēpolemum forīs in imbre stantem videt. Canis īrātus dentēs ostendit ac fremit: “Rrrr...!” nec vērō tabellārium mordēre potest, quod catēnā retinētur.
     Iānitor: “Cavē! Canis tē mordēbit!” Sīc iānitor hominem intrantem dē cane ferōcī monet.
     Tlēpolemus in līmine resistēns “Retinē canem!” inquit, “Nōlī eum solvere! Nec vērō opus est mē monēre dē cane, ego enim legere sciō.” Tabellārius solum intrā līmen aspicit, ubi cave canem scrīptum est īnfrā imāginem canis ferōcis. “Neque haec imāgō neque canis vērus mē terret!” inquit, et propius ad canem accēdit.
     “Manē forīs!” inquit iānitor, “Nōlī ad hunc canem accēdere! Iam tē monuī!”
     Tabellārius vērō, quamquam sīc ā iānitōre monitus est, alterum gradum ad canem versus facit – sed ecce canis in eum salit catēnam rumpēns! Homō territus ex ōstiō cēdere cōnātur, sed canis īrātus pallium eius dentibus prehendit et tenet.
     “Ei! Canis mē mordet!” exclāmat tabellārius, quī iam neque recēdere neque prōcēdere audet: canis fremēns eum locō sē movēre nōn sinit.
     Iānitor rīdēns “Quīn prōcēdis?” inquit, “Nōlī resistere! Ego tē intrāre sinō. Iānuam aperuī. Prōcēde in vīllam!” Sīc iānitor virum territum dērīdet.
     “Id facilius est dictū quam factū” inquit tabellārius, atque alterum gradum facere audet, sed canis statim in pedēs posteriōrēs surgit atque pedēs priōrēs in pectore eius pōnit! Tabellārius, tōtō corpore tremēns, ex ōstiō cēdit: sīc canis eum ē vīllā pellit. “Removē canem!” inquit ille, “Iste canis ferōx mē intrāre nōn sinit.”
     Iānitor eum tremere animadvertit iterumque dērīdet: “Quid tremis? Hicine canis tē terruit?”
     Tlēpolemus: “Nōlī putāre mē ab istō cane territum esse! Sī tremō, nōn propter canem ferōcem, sed propter imbrem frīgidum tremō. Admitte mē sub tēctum, iānitor – amābō tē! Vincī istum canem ferōcem! Cūr eum solvistī?” Tabellārius enim canem ā iānitōre solūtum esse arbitrātur.
     Iānitor catēnam manū prehendit canemque paulum ā tabellāriō removet. “Nōlī arbitrārī” inquit “mē canem solvisse. Canis ipse catēnam suam rūpit. Ecce catēna rupta.”
     Tlēpolemus: “Num canis catēnam ferream rumpere potest? Id nōn crēdō. At certē vestem scindere potuit: vidēsne pallium meum novum, quod nūper magnō pretiō ēmī, scissum esse ā cane tuō?”
     Iānitor: “Istud pallium nōn est magnī pretiī, neque id nūper ēmptum esse crēdō. Sed quid tū vēnistī? Num quid tēcum fers?”
     Tlēpolemus: “Stultē rogitās, iānitor, nam iam tibi dīxī ‘tabellārium mē esse’. Quid tabellāriōs ferre arbitrāris? aureōsne iānitōribus? Profectō nōs aurum nōn ferimus.”
     Iānitor: “Vōs scīlicet epistulās fertis.”
     Tlēpolemus: “Rēctē dīcis. Epistulam afferō ad Lūcium Iūlium Balbum. Hocine erō tuō nōmen est?”
     Iānitor. “Est. Quīn mihi istam epistulam dās?”
     Tlēpolemus: “Prius vincī canem et sine mē intrāre! Nōlī iterum mē forās in imbrem pellere!”
     Iānitor, postquam canem vīnxit, “Nōn ego” inquit, “sed hic canis tē forās pepulit. Nōlī nārrāre ‘tē ā iānitōre forās pulsum esse’!”
     Cane vīnctō, tabellārius tandem intrat epistulamque ostendit iānitōrī; quī statim epistulam prehendit et in ātrium ad dominum suum fert.



     CAPITVLVM VICESIMVM TERTIVM
     EPISTVLA MAGISTRI
     Iūlius, quī canem lātrāre audīvit, iānitōrem atrium intrantem interrogat: “Quis advēnit?”
     Iānitor: “Tabellārius advēnit Tūsculō. Ecce epistula quam illinc ad tē tulit.” Hoc dīcēns iānitor epistulam dominō suō trādit.
     Iūlius: “Quidnam hoc est? Quisnam Tūsculō epistulam ad mē mīsit?”
     Iānitor: “Nesciō. Tantum sciō epistulam Tūsculō missam et ā tabellāriō ad tē lātam esse.”
     Iūlius: “Nōn opus est idem bis dīcere. Ego id quod semel dīctum est bene intellegō, Recēde hinc ad canem tuum!” Sīc Iūlius iānitōrem dīmittit.
     Dominus cēram aspiciēns signum magistrī cognōscit (est enim parva eius imagō) et “Missa est” inquit “ā magistrō Diodōrō. Nōlō hās litterās legere, nam certē magister poscit pecūniam quam eī dēbeō. Duōrum mēnsium mercēdem magistrō dēbeō.”
     Aemilia: “At fortasse epistula aliās rēs continet. Quis scit? Fortasse magister aliquid scrīpsit dē Mārcō? Signō integrō, nēmō scit.”
     Iūlius signum rumpit et epistulam aperit. Ecce ea quae in epistulā magistrī scrīpta sunt:
     Diodōrus Iūliō salūtem dīcit.
     Discipulus improbus atque piger est tuus Mārcus fīlius. Male recitat, foedē et prāvē scrībit, computāre nūllō modō potest, neque umquam rēctē respondet cum eum interrogāvī. Fīlium tuum nihil docēre possum quia ipse nihil discere vult. Nēmō magister pēiōrem discipulum umquam docuit. Valē.
     Scrībēbam Tūsculī kalendīs Iūniīs. Hic diēs mē monet dē pecūniā quam mihi dēbēs. Quārē Mārcus hodiē mercēdem sēcum nōn tulit? Merces numquam mihi trāditur ad diem. Iterum valē.
     Interim Mārcus, cuius vultus ad nōmen magistrī colōrem mūtāvit, pallidus et tremēns patrem legentem spectat. Cūr pallet puer? Pallet obtimōrem. (Quī timet pallēre solet.)
     Item Aemilia vultum Iūliī sevērum intuētur. Postquam ille epistulam lēgit ūsque ad fīnem, uxor eum interrogat: “Quid scrīpsit magister?”
     Iūlius: “Prior epistulae pars dē aliā rē est; in parte posteriōre magister mē monet dē pecūniā quam eī dēbeō.”
     Aemilia: “Cūr nōn solvis pecūniam quae magistrō dēbētur? Certē magister, quī fīliōs nostrōs tam bene scrībere et legere docet, mercēdem suam meret. Sed quidnam scrīptum est in priōre epistulae parte? Nōnne magister Mārcum laudat?”
     Iūlius: “Hāc epistulā nūlla laus continētur, nec enim puer piger atque improbus laudem meret! Tūne putās tē hīs litterīs laudārī, Mārce?”
     Mārcus vultum ā patre āvertit nec ūllum verbum respondet, at genua trementia et vultus pallidus respōnsum plānum est, quod pater facile intellegit. Saepe silentium est respōnsum plānissimum.
     Tacente Mārcō, Aemilia “Quid fēcit Mārcus?” inquit, “Dīc mihi omnia!”
     Iūlius: “Mārcus prope omnia fēcit quae facere nōn dēbuit! Haec epistula omnem rem plānam facit. – Ō Mārce! Iam plānē intellegō falsa esse omnia quae nōbīs nārrāvistī: magister plānīs verbīs scrībit ‘tē discipulum improbissimum fuisse ac foedē et prāvē scrīpsisse’!”
     Mārcus: “At tabulam vōbīs ostendī...”
     Iūlius: “Aspice hanc tabulam: vidēsne nōmen ‘Sexti’ litterīs plānīs in parte superiōre īnscrīptum? Tūne solēs nōmina aliēna īnscrībere in tabulā tuā? Haec nōn tua, sed Sextī tabula est. Hocine negāre audēs?”
     Mārcus, quī iam nōn audet mentīrī, nihil negat, sed omnia fatētur: “Rēctē dīcis, pater. Tabula Sextī est. Tabulās mūtāvī inter pugnam.”
     Aemilia: “Pugnam? Quam pugnam nārrās?”
     Iūlius: “Mārcus mihi iam nārrāvit ‘sē cum Sextō pugnāvisse.’ – Nōnne tibi satis fuit vestem tuam novam perdere? Etiamne tabulam aliēnam ... ?”
     Mārcus: “Tabulam Sextī nōn perdidī, pater. Vidē: integra est tabula.”
     Iūlius: “At certē pater Sextī putābit eum perdidisse tabulam suam. Fortasse Sextus ā patre suō pūniētur obhanc rem. Intellegisne factum tuum indignum esse? Nōnne tē pudet hoc fēcisse? Profectō mē pudet hoc ā meō fīliō factum esse!”
     Mārcus, quī paulō ante obtimōrem pallēbat, iam rubet propter pudōrem. Puerum pudet factī suī. (Is quem factōrum suōrum pudet rubēre solet.)
     Mārcus: “Certē malus puer fuī, sed posthāc bonus puer futūrus sum: semper vōbīs pārītūrus sum, numquam pugnātūrus sum in viā nec umquam in lūdō dormītūrus sum. Hoc vōbīs prōmittō, pater et māter! Mihi crēdite!”
     Mārcus ‘sē malum puerum fuisse’ fatētur ac simul prōmittit ‘sē posthāc bonum puerum futūrum esse, semper sē parentibus pāritūrum esse nec umquam in viā pugnātūrum nec in lūdō dormītūrum esse’ – id quod saepe antehāc prōmisit!
     Iūlius: “Prīmum fac quod prōmīsistī, tum tibi crēdēmus!’ Iūlius nōn crēdit Mārcum prōmissum factūrum esse.
     Mārcus: “Omnia quae prōmīsī factūrus sum. Nōlī mē verberāre! Iam bis verberātus sum ā magistrō.”
     “Ergō verbera magistrī nōn satis fuērunt!” inquit Iūlius, “Profectō verbera meruistī!” Tum oculōs ā fīliō āvertēns: “Abī hinc ab oculīs meīs! Dūc eum in cubiculum eius, Dāve, atque inclūde eum! Posteā fer mihi clāvem cubiculī!”
     Postquam Dāvus puerum ex ātriō dūxit, dominus “Haec omniainquit “facta sunt, quod Mēdus herī domō fūgit nec hodiē Mārcum in lūdum euntem et illinc redeuntem comitārī potuit. Posthāc Mārcum sine comite ambulāre nōn sinam. Crās Dāvus eum comitābitur; is certē bonus comes erit.”
     Mārcō in cubiculum ductō atque inclūsō, Dāvus redit et “Mārcus” inquit “inclūsus est. Ecce clāvis cubiculī.”
     Iūlius clāvem sūmit ac surgit. Aemilia, quae putat eum ad Mārcum īre, “Quō īs, Iūlī?” inquit, “Mārcumne verberātum īs?” Aemilia Mārcum ā patre verberātum īrī putat. “Nōlī eum verberāre! Nōn putō eum posthāc in viā pugnātūrum neque in lūdō dormītūrum esse.”
     Iūlius: “Putāsne iam mūtātum esse istum puerum? Ego eum nec mūtātum esse nec posthāc mūtātum īrī crēdō! Quamquam herī ā mē semel verberātus est atque hodiē bis ā magistrō, nec verbera patris nec magistrī eum meliōrem fēcērunt.”
     Aemilia: “Ergō nōn opus est iterum eum verberāre. Nec laudibus nec verberibus melior fierī potest.”
     Iūlius: “Nōlī timēre, Aemilia! Mārcum in cubiculō relinquam. Iam epistulam scrīptūrus sum.” Iūlius dīcit ‘sē epistulam scrīptūrum esse.’
     Aemilia: “Cuinam scrīptūrus es?”
     Iūlius: “Magistrō scīlicet. Crās Dāvus, Mārcī comes, epistulam meam sēcum feret, quae ā Mārcō ipsō trādētur magistrō. Tabellārius, quī epistulam magistrī trādidit, tempus perdit, sī forīs respōnsum meum opperītur. Dīmitte eum, Dāve! Dīc eī ‘respōnsum meum crās ā Mārcō trāditum īrī’.”
     Aemilia: “Nōnne Mārcus simul cum epistulā tuā mercēdem dēbitam trādet magistrō?”
     Iūlius: “Minimē! Ego enim plānē respondēbō ‘mē mercēdem solvere nōlle’!”
     Aemilia: “Quid ais? Nōnne tē pudet pauperī magistrō mercēdem negāre? Quam obrem mercēdem dēbitam solvere nōn vīs? Causam afferre oportet.”
     Iūlius: “Magister ipse mihi causam attulit.”
     Aemilia: “Quōnam modō? Quaenam causa allāta est ā magistrō?”
     Iūlius: “In hīs litterīs magister ipse fatētur ‘sē fīlium meum nihil docēre posse’: ergō mercēdem nōn meruit. Pecūniam quae merita nōn est nōn solvam. Nōlō pecūniam meam perdere!”
     Epistulam sūmēns Aemilia “Itane scrībit magister?” inquit; tum, epistulā lēctā, “Hoc tē nōn excūsat, nam plānē scrībit ‘Mārcum ipsum nihil discere velle’, et quī nihil discere vult, nihil discere potest. Nōn modo posse, sed etiam velle opus est: quod nōn vīs, nōn potes.”
     Iūlius rīdēns “Rēctē dīcis” inquit, “Ego enim pecūniam solvere nōlō: ergō solvere nōn possum!” Hoc dīcēns Iūlius epistulam magistrī scindit.



     CAPITVLVM VICESIMVM QVARTUM
     PVER AEGROTVS
     Interim Quīntus lectō tenētur. Puer aegrōtus iterum iterumque super lectum sē convertit nec dormīre potest sīve in latere dextrō cubat sīve in latere sinistrō. Itaque ē lectō surgere cōnātur, sed pēs dēnuō dolēre incipit. Puer territus pedēs nūdōs aspicit et “Quid hoc est?” inquit, “Pēs dexter multō māior est quam pēs laevus!” Quīntus mīrātur quod pedēs, quī herī parēs erant, hodiē tam imparēs sunt. Tum puer aegrōtus in lectō recumbit. Vīlla quiēta est: nūllus sonus audītur ab ūllā parte; etiam avēs, tempestāte subitā territae, in hortō silent.
     At subitō silentium clāmōre et strepitū māximō rumpitur, nam Mārcus in cubiculō suō, quod iūxtā cubiculum Quīntī est, magnā vōce clāmat et forem manibus pedibusque percutit. Quīntus, quī tantum strepitum mīrātur, Syram vocat; quae continuō accurrit.
     Syra: “Quid est, Quīnte? Putāvī tē dormīre.”
     Quīntus: “Mēne dormīre per tantum strepitum?
     Quid agitur, Syra? Quam obrem Mārcus sīc clāmat ac forem tam valdē percutit?”
     Syra: “Nōlī hoc mīrārī: Mārcus forem frangere cōnātur, quod aliter exīre nōn potest. Sed tū quid agis? Doletne tibi pēs adhūc?”
     Puer ‘pedem sibi dolēre’ ait: “Valdē mihi dolet pēs, obdolōrem ē lectō surgere nōn possum.”
     Syra: “Tūne ē lectō surgere cōnātus es?”
     Quīntus: “Certē surgere cōnātus sum, at necesse fuit mē continuō recumbere, ita pēs doluit. Intuēre pedēs meōs, Syra! Comparā eōs! Antequam dē arbore cecidī, parēs erant, nunc pēs dexter māior est pede laevō.”
     Syra: “Ego nōn mīror pedem tuum aegrum esse, quod dē tam altā arbore cecidistī; at mīror tē crūs nōn frēgisse. Facile os frangere potuistī.”
     Quīntus: “Quis scit? Fortasse os frāctum est, nam pedem vix movēre possum sine dolōribus.”
     Syra: “Ossa tua integra sunt omnia. Nōlī flēre! Puerum Rōmānum sine lacrimīs dolōrem patī decet.”
     Quīntus: “Nōn fleō, etsī dolōrem gravem patior. Trīstis sum, quod mihi necesse est intus cubāre, dum aliī puerī forīs lūdunt. Cōnsōlāre mē, Syra! Cōnsīde hīc iūxtā lectum et loquere mēcum!”
     Syra iūxtā lectum ad latus puerī laevum cōnsīdit eumque sīc cōnsōlātur: “Nōlī trīstis esse quod hīc intus cubās: immō laetāre tē nōn inclūsum esse in cubiculō ut frātrem tuum! Nec Mārcō licet cum aliīs puerīs lūdere.”
     Quīntus: “Is nōn aegrōtat nec dolōrēs patitur.”
     Syra: “Etsī valet, certē tergī dolōrēs passus est.”
     Quīntus: Estne verberātus Mārcus? Cūr eī nōn licet exīre? Quid factum est postquam frāter meus domum rediit? Omnia ignōrō. Dum hīc sōlus cubō, nihil nōscere possum, etsī omnia scīre cupiō.”
     Syra: “Iam nārrābō tibi omnia quae facta sunt: Frāter tuus hodiē sine comite in lūdum iit...”
     Quīntus: “Nōnne Mēdus eum comitātus est?”
     Syra: “Mēdus herī domō fūgit – putō quia amīcam suam, quae Rōmae habitat, vidēre cupīvit.”
     Quīntus: “Quōmodo Mēdus, quī vix umquam Rōmae fuit, puellam Rōmānam nōscere potuit?”
     Syra: “Nesciō quōmodo, sed certō sciō eum aliquam fēminam nōvisse, nam saepe dē eā locūtus est. Nihil difficile est amantī, ut āiunt.
     “Mēdus igitur hodiē Mārcum comitārī nōn potuit. Nūper Mārcus sōlus rediit, sed pater fīlium suum redeuntem vix cognōvit neque eum ōsculātus est ut solet, nam Mārcus nōn modo ūmidus erat quod per imbrem ambulāverat, sed etiam sordidus atque cruentus quod humī iacuerat et ā Sextō pulsātus erat. Puerī enim in viā pugnāverant: prīmum Mārcum pulsāverat Sextus, tum Mārcus et Titus Sextum pulsāverant. Hōc audītō, dominus Mārcum sevērē reprehendit.”
     Quīntus: “Māter quid dīxit?”
     Syra: “Māter tua nōn aderat, sed paulō post intrāvit.
     Tunc Mārcus iam lautus erat et vestem mūtāverat, domina eum sordidum atque cruentum nōn vīdit. Mārcus vērō ‘sē bonum discipulum fuisse’ dīxit, etsī in lūdō dormīverat nec magistrum recitantem audīverat – cēterum in hāc rē is nōn pēior fuerat cēterīs, nam omnēs dormīverant! Postrēmō litterās pulchrās quās Sextus scrīpserat matrī ostendit atque dīxit ‘sē ipsum eās litterās scrīpsisse.’ Tam turpiter frāter tuus mentitus est!”
     Quīntus: “Quōmodo scis Mārcum mentitum esse et eās litterās ā Sextō scrīptās esse?”
     Syra: “Quia nōmen ‘Sextī’ in tabellā scrīptum erat. Et paulō post tabellārius advēnit...”
     Quīntus: “Nūper aliquem iānuam pulsāre et canem valdē lātrāre audīvī. Tum subitō magnā vōce clāmāvit aliquis. Quidnam tantus ille tumultus significāvit?”
     Syra: “Tabellārius clāmāvit quod canem veritus est, nec sine causā, nam canis eum momordit et vestem eius scidit. Is canis lupō ferōcior est!”
     Quīntus: “Ego canem iānitōris nōn vereor neque umquam ab eō morsus sum.”
     Syra: “Id nōn mīror, nam canis saepissimē tē vīdit. Canis tē nōvit, ignōrat illum.”
     Quīntus: “Canis mē nōn modo nōvit, sed etiam dīligit, nam multa eī ossa dedī et saepe cum eō lūsī. Cēterum quid attulit tabellārius?”
     Syra: “Epistulam attulit in quā magister scrīpserat ‘Mārcum discipulum pigerrimum fuisse atque foedē et prāvē scrīpsisse.’ Tum Mārcus, quī prīmō omnia negāverat, ‘sē mentītum esse’ fassus est.”
     Quīntus: “Profectō verbera meruit!”
     Syra: “Magister eum iam bis verberāverat, nec igitur pater eum dēnuō verberāre voluit, sed in cubiculum inclūsit. Cēterum facile tibi est frātrem tuum reprehendere, dum ipse hīc in mollī lectulō cubās. Tūne ipse semper bonus discipulus es?”
     Quīntus: “Melior sum frātre meō! Herī laudātus sum, quia pulchrē scrīpseram et recitāveram.”
     Syra: “Tūne sōlus pulchrē scrīpserās et recitāverās?” Quīntus: “Immō omnēs praeter Mārcum laudātī sumus, quod pulchrē scrīpserāmus et recitāverāmus.”
     Syra: “Sī vōs laudātī estis, quod pulchrius scrīpserātis et recitāverātis quam Mārcus, nōnne ille tam rēctē scrīpserat quam vōs? Ego Mārcum bene nōvī, nec putō eum vōbīs stultiōrem esse.”
     Quīntus: “At certē pigrior est nōbīs!”



     CAPITVLVM VICESIMVM QVINTUM
     THESEVS ET MINOTAVRVS
     Syra, postquam facta Mārcī nārrāvit, abīre vult, sed Quīntus “Nōlī” inquit “mē relinquere! Tē hīc manēre volō. Nārrā mihi aliquam fābulam!”
     Syra: “Quam fābulam mē tibi nārrāre vīs? Fābulamne dē lupō et agnō quī forte ad eundem rīvum vēnērunt? an fābulam dē puerō quī cupīvit regere equōs quī currum Sōlis per caelum trahunt?”
     Tacente Quīntō, Syra pergit: “An cupis audīre fābulam dē Achille, duce Graecōrum, quī Hectorem, ducem Trōiānum, interfēcit atque corpus eius mortuum post currum suum trāxit circum moenia urbis Trōiae? an fābulam dē Rōmulō, quī prīma moenia Rōmāna aedificāvit...”
     Quīntus: “...et Remum frātrem interfēcit quia moenia humilia dērīdēbat! Omnēs istās fābulās antīquās saepe audīvī. Iam vērō nec dē hominibus nec dē bēstiīs audīre cupiō. Nārrā mihi fābulam dē aliquō ferōcī mōnstrō, cui caput bēstiae et corpus hominis est et quod hominēs vīvōs vorat! Tālem fābulam audīre cupiō.”
     Syra: “At tale mōnstrum tē terrēbit, Quīnte.”
     Quīntus: “Nōlī putāre mē puerum timidum esse! Timor mōnstrōrum puerum Rōmānum nōn decet!”
     “Nārrābō tibi fābulam dē Thēseō et Mīnōtaurō” inquit Syra, et sīc nārrāre incipit:
     “In īnsulā Crētā ōlim vīvēbat mōnstrum terribile, nōmine Mīnōtaurus, cui caput taurī, corpus virī erat. Mīnōtaurus in magnō labyrinthō habitābat.”
     Quīntus: “Quid est labyrinthus?”
     Syra: “Est magnum aedificium quod frequentibus mūrīs in plūrimās partēs dividitur. Nēmō quī tāle aedificium semel intrāvit rūrsus illinc exīre potest, etsī iānua patet. Labyrinthus ille in quō Mīnōtaurus inclūsus tenēbātur, ā Daedalō, virō Athēniēnsī, aedificātus erat. Quī iam antequam ex urbe Athēnīs in Crētam vēnit, complūrēs rēs mīrābilēs fēcerat.
     “Mīnōtaurus nihil praeter hominēs vīvōs edēbat. Itaque complūrēs adulēscentēs virginēsque quotannīs Athēnīs in Crētam mittēbantur, quī omnēs in labyrinthō ā mōnstrō illō saevō vorābantur. Nāvis quā Athēniēnsēs illūc vehēbantur vēla ātra gerēbat, nam eō colōre significātur mors.”
     Quīntus: “Quam obrem tot Athēniēnsēs ad mortem certam mittēbantur?”
     Syra: “Rēx Mīnōs, quī tunc Crētam regēbat, paucīs annīs ante urbem Athēnās bellō expugnāverat. Post expugnātiōnem urbis Mīnōs, cupidus aurī atque sanguinis, nōn modo magnam pecūniam, sed etiam hominēs vīvōs ab Athēniēnsibus postulāverat. Rēx enim Athēniēnsibus male volēbat, quod fīlius eius paulō ante ab iīs necātus erat.
     “Eō tempore Thēseus, vir patriae amāns atque glōriae cupidus, Athēnīs vīvēbat. Quī nūper Athēnās vēnerat neque ibi fuerat cum urbs ā rēge Mīnōe expugnāta est. Thēseus, quī patrem Mīnōtaurī, taurum album, iam necāverat, novam glōriam quaerēns Mīnōtaurum ipsum quoque interficere cōnstituit. Itaque ūnā cum cēterīs Athēniēnsibus nāvem vēlīs ātrīs ōrnātam cōnscendit et in Crētam profectus est. Ibi continuō rēgem Mīnōem adiit, quī eum ā mīlitibus in labyrinthum dūcī iussit.
     “Mīnōs autem fīliam virginem habēbat, cui nōmen erat Ariadna. Quae cum prīmum Thēseum cōnspexit, eum amāre coepit cōnstituitque eum servāre.
     “Ariadna igitur, antequam Thēseus labyrinthum intrāvit, ad eum accessit et sīc loquī coepit: “Contrā Mīnōtaurum ego tibi auxilium ferre nōn possum...” “Deī” inquit Thēseus “mihi auxilium ferent contrā illum. Hodiē certē Mīnōtaurum occīdam atque cīvēs meōs ā mōnstrō illō terribilī servābō. Bonum gladium gerō. Ad pugnam parātus sum.” Tum Ariadna “Hoc nōn dubitō” inquit, “sed quōmodo exitum labyrinthī posteā reperiēs? Nēmō adhūc per sē viam ē labyrinthō ferentem repperit. Ego vērō tibi auxilium feram: ecce fīlum ā Daedalō factum quod tibi viam mōnstrābit. Auxiliō huius fīlī hūc ad mē redībis.” Haec locūta, Ariadna Thēseō fīlum longum dedit; atque ille “Opperīre mē” inquit “hīc ad iānuam! Nōlī timēre! Ego mortem nōn timeō. Sine timōre mortis contrā hostem eō. Brevī hūc redībō, neque sine tē, Ariadna, in patriam revertar. Illūc tē mēcum dūcam neque umquam tē relinquam. Hoc tibi polliceor.”
     “Tum Thēseus, fīlum Ariadnae post sē trahēns, labyrinthum intrāvit ac sine morā Mīnōtaurum in mediō labyrinthō exspectantem petīvit, quem post brevem pugnam gladiō occīdit. Mīnōtaurō occīsō, Thēseus fīlum Ariadnae secūtus exitum labyrinthī facile repperit. Ita Thēseus obamōrem patriae cīvēs suōs ā mōnstrō saevissimō servāvit.
     “Haec sunt quae nārrantur dē nece Mīnōtaurī.”
     Hīc Quīntus “Perge” inquit “nārrāre dē Thēseō et Ariadnā! Nōnne illa Thēseum secūta est?”
     Syra: “Thēseus ē labyrinthō exiēns “Mīnōtaurus necātus est” inquit, “Laetāminī, cīvēs meī! Intuēminī gladium meum cruentum! Sequiminī mē ad portum! Ibi nāvis mea parāta est ad nāvigandum.” Tum Ariadnam cōnspiciēns “Et tū” inquit “sequere mē! Proficīscere mēcum Athēnās!” Ariadna, quae nihil magis cupiēbat, “Parāta sum ad fugiendum” inquit, atque sine morā nāvem Thēseī cōnscendit. Thēseus nāvem solvit et cum fīliā rēgis nāvigāvit Naxum; ibi vērō nocte silentī Ariadnam dormientem relīquit atque ipse Naxō profectus est. Māne Ariadna ē somnō excitāta amīcum in lītore quaesīvit neque eum repperit. Puella misera ab humilī lītore in altum saxum ascendit, unde prōspiciēns nāvem Thēseī procul in marī vīdit. Tum, etsī vōx eius ā nūllō audīrī poterat, Ariadna amīcum suum fugientem vocāvit: “Thēseu! Thēseu! Revertere ad mē!” neque ūllum respōnsum eī redditum est praeter vōcem ipsīus quam dūra saxa reddidērunt. Brevī nāvis ē cōnspectū eius abiit neque iam ūllum vēlum in marī cernēbātur. Ariadna igitur in lītus dēscendit atque hūc et illūc currēns multīs cum lacrimīs capillum et vestem scindēbat, ut hominēs quī maerent agere solent – ita maerēbat virgō miserrima, quae ā virō quem ante omnēs amābat sōla relicta erat inter ferās īnsulae sīcut agnus timidus inter saevōs lupōs.”
     Quīntus: “Cūr Thēseus amīcam suam ita dēseruit?”
     Syra: “Tālēs sunt virī, mī puer. Montēs aurī fēminīs pollicentur, tum prōmissa oblīvīscuntur ac fēminās sine nummō dēserunt! Quis tam facile prōmissum oblīvīscitur quam vir quī fēminam amāvit? Ego quoque ōlim dēserta sum ab amīcō pecūniōsō quī mihi magnās rēs pollicitus erat. Nōlī vērō putāre mē obcupiditātem pecūniae amāvisse eum, ego eum amābam quia eum probum virum esse crēdēbam. Etiam nunc maereō obamōrem illīus virī.”
     Quīntus: “Oblīvīscere illīus virī improbī quī tē tam turpiter dēseruit!”
     Syra: “Nōn facile est amōris antīquī oblīvīscī. Sed hoc tū nōndum intellegis, mī Quīnte. Redeō ad nārrātiōnem fābulae, quam prope oblīta sum, dum dē aliīs rēbus loquor.
     “Ariadnā Naxī relictā, Thēseus ad patriam suam nāvigābat. Interim pater eius Aegeus, rēx Athēniēnsium, ab altō saxō in mare prōspiciēbat. Brevī nāvis fīliī in cōnspectum vēnit, sed nāvis rediēns eadem vēla ātra gerēbat quae abiēns gesserat: Thēseus enim post necem Mīnōtaurī vēla mūtāre oblītus erat! Itaque Aegeus, arbitrātus mortem fīliī eō colōre significārī, sine morā dē saxō sē iēcit in mare, quod ā nōmine eius etiam nunc ‘mare Aegaeum’ vocātur.
     “Post mortem rēgis Aegeī fīlius eius Thēseus rēx Athēniēnsium factus est. Quī multōs annōs Athēnās magnā cum glōriā rēxit.”
     Hīs verbīs Syra fīnem nārrātiōnis facit.



     CAPITVLVM VICESIMVM SEXTVM
     DAEDALVS ET ICARVS
     Quīntus: “Nōnne rēx Mīnōs Thēseum cum Ariadnā fugientem persecūtus est?”
     Syra: “Certē rēx eōs persequī coepit, sed nāvis Thēseī nimis celeris fuit. Mīnōs, quamquam celeriter nāvigāvit, nōn tam celer fuit quam Thēseus neque eum cōnsequī potuit. Tum rēx īrātus cepit Daedalum, quī fīlum cōnfēcerat et Ariadnae dederat, eumque in labyrinthum inclūdī iussit ūnā cum eius Īcarō fīliō; vērum pater et fīlius mīrābilī modō ē labyrinthō fūgērunt. Crās tibi nārrabō dē fugā eōrum, hodiē plūs temporis ad nārrandum nōn habeō: iam hōram cōnsūmpsī in nārrandō.”
     Quīntus: “Neque tempus melius cōnsūmere potuistī! Nōn oportet in mediā fābulā fīnem nārrandī facere. Quoniam māiōrem fābulae partem iam nārrāvistī, partem reliquam quoque nārrāre dēbēs. Ego parātus sum ad audiendum.”
     Ad hoc Syra “Ergō” inquit, “quoniam tam cupidus es audiendī, reliquam fābulam tibi nārrābō:
     “Daedalus in labyrinthō inclūsus cum fīliō suō intrā mūrōs errābat nec exitum invenīre poterat, etsī ipse labyrinthum aedificāverat. Quoniam igitur aliae viae clausae erant, ille vir audāx per āera effugere cōnstituit, Īcarus autem, quī cōnsilium patris ignōrābat, humī cōnsēdit et “Fessus sum” inquit “ambulandō in hōc carcere, quem ipse nōbīs aedificāvistī, pater. Ipsī per nōs hinc effugere nōn possumus, neque quisquam nōs in fugiendō iuvāre poterit, ut Thēseum iūvit Ariadna. Haud longum tempus nōbīs reliquum est ad vīvendum, nam cibus noster paene cōnsūmptus est. Ego iam paene mortuus sum. Nisi diī nōs iuvābunt, numquam vīvī hinc ēgrediēmur. Ō diī bonī, auxilium ferte nōbīs!”
     “Daedalus vērō “Quid iuvat deōs invocāre” inquit, “dum hīc quiētus sedēs? Quī ipse sē iuvāre nōn vult, auxilium deōrum nōn meret. At nōlī timēre! Ego cōnsilium fugae iam excōgitāvī. Etsī clausae sunt aliae viae, ūna via nōbīs patet ad fugiendum. Intuēre illam aquilam quae in magnum orbem circum carcerem nostrum volat! Quis est tam līber quam avis quae trāns montēs, vallēs, flūmina, maria volāre potest. Quīn avēs caelī imitāmur? Mīnōs, quī terrae marīque imperat, dominus āeris nōn est: per āera hinc ēvolābimus! Hoc est cōnsilium meum. Nēmō nōs volantēs persequī poterit.” “Ego quidem studiōsus sum volandī” inquit Īcarus, “sed ālae necessāriae sunt ad volandum. Quoniam diī nōbīs ālās nōn dedērunt, volāre nōn possumus. Hominēs sumus, nōn avēs. Nēmō nisi deus nātūram suam mūtāre potest. Avēs nātūrā volāre possunt, hominēs nōn item.” Tum Daedalus “Quid ego facere nōn possum?” inquit, “Profectō arte meā ipsa nātūra mutārī potest. Multās rēs mīrābilēs iam cōnfēcī, quae artem meam omnibus dēmōnstrant, nōn sōlum aedificia magnifica, ut hunc labyrinthum, vērum etiam signa quae sē ipsa movēre possunt tamquam hominēs vīvī. Ālās quoque cōnficere possum, quamquam opus haud facile est.” “Audāx quidem est cōnsilium tuum” inquit Īcarus, “sed omne cōnsilium fugiendī mē dēlectat, ac tū id quod semel excōgitāvistī perficere solēs.” “Certē cōnsilium meum perficiam” inquit pater, “Ecce omnia habeō quae necessāria sunt ad hoc opus: pennās, cēram, ignem. Igne cēram molliam, cērā mollī pennās iungam et in lacertīs fīgam.”
     “Daedalus igitur arte mīrābilī sibi et fīliō suō ālās ingentēs cōnfēcit ex pennīs, quās cērā iūnxit et in lacertīs fīxit. Postquam fīnem operis fēcit, “Opus iam perfectum est” inquit, “ecce exemplum artis meae novissimum. Avēs quidem nōn sumus, sed avēs imitābimur in volandō. Ventō celerius trāns mare volābimus, nūlla avis nōs cōnsequī poterit.”
     “Īcarus studiōsus volandī ālās hūc illūc mōvit, nec sē suprā humum levāre potuit. “Ālae mē sustinēre nōn possunt” inquit, “Tū docē mē volāre!” Statim Daedalus sē ālīs levāvit et “Nisi ālās rēctē movēs” inquit, “volāre nōn potes. Imitāre mē! Haud difficilis est ars volandī.
     Movē ālās sūrsum deorsum hōc modō!” Ita pater fīlium suum artem volandī docuit tamquam avis pullōs suōs. Tum puerum ōsculātus “Parātī sumus ad volandum” inquit, “sed prius hoc tē moneō: volā post mē in mediō āere inter caelum et terram, nam sī in īnfimō āere prope mare volābis, pennae ūmidae fīent, sīn volābis in summō āere prope caelum, ignis sōlis cēram molliet atque pennās ūret. Nōlī nimis audāx esse in volandō! Cautus estō, mī fīlī! Iam sequere mē! Carcerem nostrum effugimus – līberī sumus!”
     “Haec verba locūtus Daedalus cum fīliō sūrsum ē labyrinthō ēvolāvit, neque quisquam fugam eōrum animadvertit nisi aliquī pāstor, quī forte suspiciēns eōs tamquam magnās avēs volantēs vīdit ac deōs esse arbitrātus est. Mox pater et fīlius Crētam relīquērunt, neque vērō rēctā viā Athēnās in patriam suam volāvērunt, sed novā lībertāte dēlectātī in magnum orbem suprā mare Aegaeum volāre coepērunt. Īcarus dēspiciēns multitūdinem īnsulārum mīrātus est: “Ō, quot parvae īnsulae in marī ingentī sunt!” Daedalus vērō “Illae īnsulae” inquit “haud parvae sunt, quamquam parvae esse videntur. Certē Mēlos īnsula, quae īnfrā nōs est, nōn tam parva est quam tibi vidētur.” Īcarus: “Sed illa īnsula quae nōbīs ā sinistrā est multō māior esse mihi vidētur. Quae est illa īnsula?” Daedalus: “Peloponnēsus est, Graeciae pars, nec vērō īnsula est, sed paenīnsula, nam Peloponnēsus terrā augustā, quae Isthmus vocātur, cum reliquā Graeciā coniungitur. Prope Isthmum sita est Corinthus, urbs pulcherrima, nec procul absunt Athēnae, patria nostra.” “Sī altius volābimus, nōn sōlum Graeciam, sed paene tōtum orbem terrārum spectābimus” inquit puer temerārius atque etiam altius sē levāvit. Illinc nōn sōlum magnās Eurōpae et Asiae partēs dēspiciēbat mīrāns, vērum etiam ōram Āfricae procul cernēbat, deinde suprā sē sōlem in caelō serēnō lūcentem suspexit. Statim puer, cupidus sōlem propius aspiciendī, quamquam pater eum monuerat, in summum caelum ascendit...”
     Hīc Quīntus, quī exitum fābulae studiōsē exspectat, interrogat: “Quid tum accidit?”
     Syra: “Tum factum est id quod necesse erat accidere: ignis sōlis propinquī cēram, quā pennae iūnctae et fīxae erant, mollīvit et pennās ussit. Puer territus, lacertōs nūdōs quatiēns, in mare cecidit ac mersus est, neque pater eī auxilium ferre potuit. Ea maris Aegaeī pars in quā Īcarus mersus est ā nōmine eius ‘mare Īcarium’ appellātur. Item īnsula propinqua, in cuius lītore corpus puerī inventum est, etiam nunc ‘Īcaria’ vocātur.”
     “Ecce omnem fābulam habēs dē puerō temerāriō quī lībertātem quaerēns mortem invēnit. Iam tempus dormiendī est. Nōnne fessus es longās fābulās audiendō?”
     Quīntus caput quatit et “Nōn sum fessus, nec illa fābula longa esse mihi vidētur. Ex omnibus fābulīs haec dē cāsū Īcarī mē māximē dēlectat, etiam magis quam illa dē fīliō Sōlis, quī currum patris regere cōnātus item dē summō caelō cecidit, quod ab orbe sōlis stultē aberrāverat. Semper valdē dēlector tālēs fābulās audiendō.”
     Syra: “Ego nōn minus dēlector nārrandō illās fābulās, nōn modo quod ipsae per sē pulcherrimae esse mihi videntur, sed etiam quia exitūs fābulārum hominēs temerāriōs optimē monent. Tālis enim est hominum nātūra, et quidem māximē puerōrum. Nōn sōlum dēlectandī causā, vērum etiam monendī causā nārrātur fābula dē fīliō Daedalī, nam quod illī puerō accidit, idem omnī puerō accidere poterit, nisi patrī suō pāret. Nōlī Īcarum imitārī, mī Quīnte! Semper cautus estō! Vērum haud necesse est tē ā mē monērī post id quod herī tibi accidit. Certē ille cāsus tuus melius tē monet quam ūlla fābula!”
     Hīs verbīs puerō monitō, Syra tandem nārrandī fīnem facit. Neque Quīntus eam abeuntem revocat, sed in lectō recumbit oculōsque claudit. Mox puer in somnīs sibi vidētur ālīs ōrnātus trāns montēs et flūmina volāre.



     CAPITVLVM VICESIMVM SEPTIMVM
     RES RVSTICAE
     Quid agit pater familiās post merīdiem? Prīmum quiēscit, tum ambulat, dēnique lavātur. Iūlius igitur, postquam paulum quiēvit, ambulātum exit. Iam dēsiit imber, avēs rūrsus in hortō canunt. Dominus hūc illūc in hortō suō amoenō ambulat, deinde exit in agrōs, quī hortum cingunt.
     In agrīs frūmentum crēscit vēre et aestāte. Mēnse Augustō frūmentum metitur et ex agrīs vehitur. Deinde agrī arantur et novum frūmentum seritur. Quī agrōs arant ac frūmentum serunt et metunt, agricolae appellantur. Agricola est vir cuius negōtium est agrōs colere.
     Agricola arāns post arātrum ambulat. Arātrum est īnstrūmentum quō agrī arantur. Arātor duōs validōs bovēs quī arātrum trahunt prae sē agit. Quōmodo frūmentum seritur? Agricola sēmen manū spargit. Ex parvīs sēminibus quae in agrōs sparsa sunt frūmentum crēscit. Mēnse Augustō frūmentum mātūrum est. Quōmodo metitur frūmentum? Falce metitur. Falx est īnstrūmentum quō agricola metit. Quō īnstrūmentō serit agricola? Quī serit nūllō īnstrūmentō ūtitur praeter manum. Quī arat arātrō ūtitur; quī metit falce ūtitur; quī serit manū suā ūtitur.
     Deus agricolārum est Sāturnus, quī ōlim rēx caelī fuit, sed ā fīliō suō Iove ē caelō pulsus in Italiam vēnit, ubi eam regiōnem quae Latium appellātur optimē rēxit Latīnōsque, hominēs ut tunc erant rudēs ac barbarōs, agrōs colere docuit. In forō Rōmānō est templum Sāturnī.
     Ager quī multum frūmentī aliāsve frūgēs ferre potest, fertilis esse dīcitur, Italia est terra fertilis, sed multa loca Italiae nōn arantur nec ūllās frūgēs ferunt praeter herbam. Iīs locīs ovēs, porcī, bovēs pāscuntur, nam herba est pecoris pābulum, et facilius est pecus pāscere quam agrōs colere. Praetereā lānā ovium ūtuntur hominēs, nam ē lānā vestēs efficiuntur. Itaque pecus māiōris pretiī est quam frūmentum, et quī pecus pāscit plūs pecūniae facit quam quī agrōs colit.
     Frūmentum minōris pretiī est, quia magna cōpia frūmentī ex Āfricā in Italiam invehitur. Solum Āfricae fertile est, nisi aquā caret, sed multīs locīs Āfricae parum aquae est. Ergō necesse est agrōs aquā flūminum rigāre. Agricolae quī agrōs prope Nilum flūmen colunt bis terve in annō metere possunt, Aegyptus enim terra fertilissima est, quia solum eius aquā Nīlī rigātur.
     Agrī Iūliī, quī sub monte Albānō sitī sunt, nōn sōlum frūmentum, sed etiam vītēs ferunt. Iī agrī in quibus vītēs crēscunt vīneae dīcuntur. Frūgēs vīneārum sunt ūvae, quae mēnse Septembrī mātūrae sunt. Ex ūvīs mātūrīs vīnum efficitur.
     Iūlius, quī nūper ex urbe in praedium suum Albānum vēnit, circā agrōs et vīneās suās ambulat. Suprā eum est mōns Albānus, post montem lacus Albānus, quī vīllīs magnificīs cingitur. Nūllā in parte Italiae tot et tantae vīllae sitae sunt quam in Latiō et māximē circā lacum illum amoenum. Nē in Campāniā quidem plūrēs vīllae sunt, quamquam multī Rōmānī in ōrā maritimā eius regiōnis vīllās possident; nam plūrimī Rōmānī sub urbe Romā habitāre volunt in vīllīs suburbānīs.
     Iūlius aspicit agricolās quī in agrīs et in vīneīs opus faciunt, gaudēns quod ipsī, ut dominō dīvitī, nōn necesse est in agrīs labōrāre. Quamquam nūllō modō labōrem agricolārum sordidum indignumve esse exīstimat, tamen sē prae agricolīs beātum esse cēnset. Neque enim labōrat dominus, sed quiēscit, cum in praediō suō est. Rūs quiētum et amoenum eum dēlectat. In urbe Iūlius semper in negōtiō est, sed rūrī in ōtiō cōgitat dē negōtiīs urbānīs. Itaque Iūlius, quī ōtium rūris valdē amat, cum prīmum cōnfecta sunt negōtia urbāna, in praedium suum suburbānum proficīscitur.
     Agrī Iūliī nōn ā dominō ipsō coluntur, sed ā colōnīs. Colōnus est agricola quī nōn suōs, sed aliēnōs agrōs prō dominō absentī colit et mercēdem dominō solvit prō frūgibus agrōrum.
     Colōnī Iūliī sunt agricolae validī quī industriē labōrant omnēsque mercēdem ad diem solvere solent. At hōc annō quīdam colōnus mercēdem nōndum solvit. Iūlius eum colōnum in agrō cōnspicit et “hūc accēde, colōne!” inquit. Dominus imperat ut colōnus accēdat, tum interrogat: “Cūr nōndum solvistī mercēdem quam ter quaterve iam abs tē poposcī? Octingentōs sēstertiōs mihi dēbēs. Solve eōs!” Iūlius colōnō imperat ut mercēdem solvat.
     Colōnus pallidus prae metū loquī nōn potest.
     Iūlius: “Audīsne? Imperō tibi ut mercēdem solvās. Quīn respondēs?”
     Colōnus: “Nūlla est mihi pecūnia. Nē assem quidem habeō.”
     Iūlius: “Nisi hīc et nunc solvis mercēdem dēbitam, servīs meīs imperābō ut tē agrīs meīs pellant. Iam trēs mēnsēs exspectō ut ea pecūnia mihi solvātur. Etsī vir patiēns sum, hic fīnis est patientiae meae!”
     Colōnus ad pedēs dominī sē prōicit eumque ōrat ut patientiam habeat: “Patientiam habē, domine! Nōlī ā mē postulāre ut tantum pecūniae statim solvam! Intrā duōs trēsve mēnsēs omnia accipiēs. Nōlī mē ē domō meā rapere! Octō līberī mihi sunt, quōs ipse cūrāre dēbeō. Cūra īnfantium multum temporis magnamque patientiam postulat, itaque parum temporis habeō ad opus rūsticum.”
     Iūlius: “Quid? Num uxor abs tē postulat ut tū prō mātre īnfantēs cūrēs? Itane īnfantēs suōs neglegit? Mātris officium est īnfantēs cūrāre. Tū vērō cūrā ut agrī bene colantur et mercēs ad diem solvātur!”
     Colōnus: “Uxor mea officium suum nōn neglegit nec postulat ut ego īnfantēs cūrem; sed nunc nec īnfantēs cūrāre nec quidquam aliud agere potest, quia aegrōtat: intrā paucōs diēs novum īnfantem exspectat. Nōlī mē ab uxōre gravidā rapere! Per omnēs deōs tē ōrō!”
     Hīs precibus dominus sevērus tandem movētur. Colōnō imperat ut taceat atque surgat, tum “Quoniam” inquit “uxor tua gravida est, abī domum! Prīmum cūrā ut uxor et līberī valeant, tum vērō labōrā ut pecūniam omnem solvās intrā fīnem huius mēnsis, id est intrā trīcēsimum diem!”
     Colōnō dimissō, Iūlius alium agricolam vocat eumque dē rēbus rūsticīs rogitat, ac prīmum dē vīneīs: “Quōmodo vīneae sē habent hōc annō?”
     “Optimē” inquit agricola, “Aspice hanc vītem: tot et tantae ūvae magnam vīnī cōpiam prōmittunt, ac vīnum bonum futūrum esse exīstimō, nam sōl duōs iam mēnsēs prope cotīdiē lūcet ūsque ā māne ad vesperum. Nihil enim vīneīs magis prōdest quam sōl et calor, nec quidquam iīs magis nocet quam imber et frīgus.”
     Iūlius: “Calor sōlis nōn ipse per sē efficit ut vīnum bonum sit. Vītēs probē cūrāre oportet. Itaque vōs moneō ut industriē in vīneīs labōrētis. Sed satis dē vīneīs. Frūmentum quāle erit?”
     “Nōn ita bonum” inquit alter agricola, “Solum nimis siccum est nec rigārī possunt agrī quod procul absunt ā rīvō. Imber brevis quem hodiē habuimus frūmentō prōfuit quidem, sed parum fuit. Item sicca est herba, pecus parum pābulī invenit. Sed scīsne ovem herī paene raptam esse ā lupō?”
     Iūlius: “Quid? Lupusne ovem ē grege rapuit?”
     Agricola: “Ovis ipsa ē grege aberrāverat. Nec vērō lupus ovī nocuit, nam pāstor eam in silvā repperit atque ē dentibus lupī servāvit!”
     Iūlius: “Ō, pāstōrem pigerrimum, quī officium suum ita neglēxit! Pāstōris officium est cūrāre nē ovēs aberrent nēve silvam petant. Ego vērō cūrābō nē ille pāstor posthāc officium neglegat!”
     Agricola: “Nōlī: nimis sevērus esse! Nōn cēnseō illum pāstōrem prae cēterīs pigrum esse.”
     Iūlius: “Rēctē dīcis: nam pigrī ac neglegentēs sunt omnēs! At ego faciam ut industriī sint!”
     Agricola: “Certē pāstōrēs minus labōrant quam agricolae. Nōbīs nūllum est ōtium, nec opus est nōs monēre ut industriī sīmus nēve quiēscāmus.”
     Iūlius: “Nōlī cēnsēre opus pāstōrum facilius esse. Cūra pecoris magnum est negōtium, nōn ōtium, ut pāstōrēs nēquam in mollī herbā dormientēs putant. Ego vērō cūrābō nē ille pāstor neglegēns sit nēve dormiat! Faciam ut tergum eī doleat! Arcesse eum!”
     Sed eō ipsō tempore pāstor gregem prae sē agēns ē campīs revertitur. Cum prīmum is prope vēnit, “Optimē advenīs” inquit dominus īrātus baculum prae sē tenēns, “nam verbera meruistī!”
     Pāstor humī sē prōiciēns dominum ōrat nē sē verberet: “Nōlī mē verberāre, ere! Nihil fēcī!”
     “At propter hoc ipsum” inquit Iūlius “tē verberābō, homō nēquam, quod nihil fēcistī! Officium tuum est cūrāre nē ovēs aberrent nēve ā lupō rapiantur. Precēs tibi nōn prōsunt, Prehendite eum, agricolae, et tenēte!” Iūlius duōbus agricolīs imperat ut pāstōrem prehendant et teneant.
     Tum vērō, dum pāstor territus verbera exspectat, ovēs sine pāstōre relictae dē viā in agrōs aberrant ac frūmentum immātūrum carpere incipiunt. Agricolae hoc videntēs clāmant: “Prohibē ovēs tuās ab agrīs nostrīs, pāstor!” – tum pāstōrem mittunt atque celeriter ovēs in agrīs sparsās persequuntur.
     Pāstor sōlus cum dominō relictus “Modo dīxistī” inquit “meum officium esse cavēre nē ovēs aberrent. Nōlī mē officiō meō prohibēre!”
     Iūlius: “Ego tē nōn prohibēbō officium facere. Fac ut ovēs ex agrīs agantur! Age, curre, pāstor!”
     Vix haec dīxerat Iūlius, cum pāstor quam celerrimē potest ad ovēs suās currit. Dominus rīdēns eum currentem aspicit, tum ad vīllam revertitur. Etsī dominus sevērus exīstimātur, tamen inhūmānus nōn est.
Comments