Sadoleto: Letter to Geneva

Sadoleto: Letter to Geneva

Text from Ioannis Calvini, Opera quae supersunt omnia, vol. 5, edited by G. Baum, E. Cunitz, and E. Reuss ( = Corpus Reformatorum, vol. 33), cols. 369–384 (Braunschweig: C.A. Schwetschke and Sons, 1866).

All editorial material is in brackets. Numbers in red are the column numbers of the printed text. Footnotes have been incorporated directly into the text with their original numbers.

Posted 17 September 2007.
This text is in the public domain.
Corrections and suggestions welcome; e-mail jph8r@virginia.edu.
Page location: https://sites.google.com/site/miscelleneatheologica/home/sadoleto-letter-to-geneva
Permanent URL to index (bookmark this link): http://purl.oclc.org/net/jonhall/


IACOBUS SADOLETUS EPISCOPUS CARPENTORACTI, S.R.E. TITULI SANCTI CALIXTI PRESBYTER CARDINALIS, SUIS DESIDERATIS FRATRIBUS MAGISTRATUI, CONCILIO, ET CIVIBUS GEBENNENSIBUS.

[369] Carissimi in Christo fratres, pax vobis et nobiscum, hoc est, cum catholica ecclesia, matre omnium nostrum atque vestrum, amor atque concordia, a Deo patre omnipotente, et unico eius filio Domino nostro IESU CHRISTO, sanctoque simul spiritu, quae est unitas in tribus perfecta: cui laus est et imperium in omne saeculorum aevum, Amen.

Arbitror, fratres carissimi, aliquibus vestrum esse notum, me nunc degere Carpentoracti: quo veni ab Nicea, summum illuc pontificem, ad pacificandos reges ex urbe Roma proficiscentem, prius [pag. 4] prosequutus. Amo enim ecclesiam et civitatem hanc quam mihi spiritualem et sponsam et patriam Deus esse voluit: populosque hosce meos vere paterna caritate complector, disiungique me ab illis valde aegre fero. Quod si honos iste cardinalatus, qui mihi inopinanti et inscio delatus est, Romam me coegerit redire (ut certe coget), quo in ea vocatione in qua sum vocatus ibidem Deo serviam, non is tamen meum animum atque amorem ab his populis avocabit, quos habiturus sunt in mediis cordis mei penetralibus semper infixos. Igitur Carpentoracti quum essem, audiremque multa quotidie de vobis, quae partim quidem mihi dolorem, partim etiam spent nonnullam excitarent, ut non diffiderem, nos et vos, qui fuimus quondam in recta erga Deum religione unanimes, eodem Deo benignius nos respiciente, ad eundem consensum cordium esse redituros, visum est spiritui sancto et mihi (sic enim scriptura loquitur, et certe quaecunque integro et pio erga Deum geruntur animo ex spiritu sancto omnia sunt) visum est mihi, inquam, scribere aliquid ad vos, et eam animi curam ac sollicitudinem, quam pro vobis capio, literis vobis declarare. Non enim, carissimi, nova est haec mea erga vos suscepta et benevolentia et voluntas: sed quum ab eo tempore quo ego Dei [370] voluntate episcopus Carpentoractensium factus sum, annis abhinc tribus fere et viginti, propter commercium quod vobis cum meis his populis frequens est, multa de vobis absens et de moribus [pag. 5] vestris cognovissem, amare iam tum coepi nobilitatem urbis vestrae, ordinem formamque reipublicae, dignitatem civium, et illam inprimis vestram laudatam ac probatam apud omnes, erga externos homines et advenas humanitatem: et quoniam vicinitas quoque non exiguam saepe partem ad diligendum affert, sicut in urbe propinquae domus, sic in orbe finitimae provinciae amoris inter vicinos conciliatrices sunt. Non contigit ante hoc tempus, scilicet, at vos huius mei erga vos animi aut fructum perciperetis, aut aliquod signum indiciumque haberetis. Non enim opera eguistis mea, quae vobis profecto paratissima fuisset: verum nulla sese adhuc nobis obtulit occasio. At nunc quidem certe non contingit [1) Sic Lugd. et Arg.; caeterae omnes contigit, quibuscum facit versio gallica.] solum mihi, veram etiam necesse est, ut quo in vos animo sim affectus vobis demonstrare adnitar, si fidem meam erga summum Deum, et christianam illam in proximum caritatem retinere mihi cupio. Etenim postquam fuit ad aures meas delatum, homines quosdam astutos, inimicos christianae unitatis et pacis, id quod in aliis antea nonnullis fortissimae gentis Helvetiorum oppidis et pagis iam fecissent, item in vobis et civitate vestra malae discordiae semina iecisse, Christique fidelem populum a via patrum maiorumque suorum, et a perpetua catholicae ecclesiae avertisse sententia, omniaque dissidiis et seditionibus implesse (qui tamen mos proprius eorum semper est, qui autoritate ecclesiae oppugnanda novas [371] sibi potentias et novos honores [pag. 6] quaerunt) testor Deum omnipotentem, eum ipsum qui nunc intimis meis cogitationibus praesens adest, me et indoluisse graviter, et duplici quadam misericordia affectum fuisse: quum ex una parte viderer mihi audire plorantis matris nostrae ecclesiae et lamentatis, quae tot et tam dilectis filiis uno tempore esset orbata: ex altera, vestris, o carissimi, incommodis et periculis commoverer. Sciebam enim ego, tales viros novatores veterum et bene constitutarum rerum, tales turbas, talia dissidia, non solum animabus hominum pestifera (quod tamen malum omnium maximum malorum est), sed rebus etiam et privatis et publicis perniciosa existere. Id quod vos quoque ipso eventu rerum edocti cognoscere potuistis. Quid ergo est? quum meus erga vos amor, et mea in Deum pietas me cogat, ut tanquam fratribus, et amicus amicis, intimum omnem animi mei sensum vobis libere exponam, vos plurimum rogatos volo, ut bonitatem illam vestram, qua semper uti consuevistis, mihi quoque in praesentia, meis non ingrate accipiendis et legendis literis, praebeatis. Spero enim, si aequis modo mentibus haec quae scribo attendere volucritis, vos, si non consilium meum, at animum certe rectum et simplicem, et vestrae in primis salutis cupientem, non minimum probaturos: neque me quae mea sunt, sed quae vestra commoda atque bona, quaerere intellecturos. Neque ego tamen spinosas et subtiles ordiar disputationes, [pag. 7] quam philosophiam beatus Paulus vocat, et fideles Christi semper monet, ne se per eam patiantur decipi, per quam isti quidem vos circumduxerunt, quum inter imperitos obscuram quandam iactarent scripturae interpretationem, fraudemque et malitiam, praeclaro illo quidem, sed falso atque alieno doctrinae et sapientiae nomine honestarent. Ego ea proponam, quae clara sint atque illustria, quae nullam in se erroris latebram, nullum fraudis et fallaciae habeant diverticulum; cuiusmodi tamen semper est veritas. Ea enim et in tenebris lucet, et nemini non perspicua est, et a doctis iuxta atque indoctis facillime percipitur: praecipueque in christiano genere doctrinae, non syllogismis, nec verborum captionibus, sed humilitate, sed religione, sed erga Deum obedientia est subnixa. Vividus est enim sermo Dei et efficax, et concidentior omni acuto utrinque gladio, penetratque ad iuncturas spiritus atque animae, et ad intima compaginum ac medullarum, neque animos illaqueat impeditis argumentationibus, sed coelesti quodam interveniente cordis affectu, planum sese et patentem mentibus nostris offert: ut non tam humana intus ad intelligendum ratio, quam ipse, ad se qui nos vocat, operetur in nobis Deus. Quem ego Deum patrem omnis rectae intelligentiae supplex precor, ut et mihi ad dicendum et vobis ad percipiendum, ea adiumenta suae benignitatis praebeat, per quae possimus iterum in uno corde erga ipsum et in una mente consentire. Atque, ut inde ini[372]tium capiamus, [pag. 8] unde maxime opportunum esse ducimus: ego, fratres carissimi, sic existimo, me et vos, et reliquos praeterea omnes qui in Christo spem et fidem suam posuerunt, id ea una de causa ita facere et fecisse, quo [1) quod, 1576 seqq.] salutem sibi atque animabus suis, non hanc mortalem et cito interituram, sed illam sempiternam et immortalem quaererent, quae in coelo solum vere obtineri, in terris autem nullo modo potest. Est quidem ita dispartitum hoc officium nostrum, ut iacto primum fidei fundamento, hic deinde laboremus, quo illic quiescamus: in terra semen iaciamus, quod in coelo postea possimus demetere: et quibus hic in operibus, quibusve in studiis nosmet ipsos exercuerimus, similes deinde atque dignos operum et laborum nostrorum fructus in altera vita adipiscamur. Quumque via Christi ardua, et ratio degendae nobis secundum eius leges et praecepta vitae perdifficilis sit, propterea quod animos nostros ab omni terrenarum incunditatum contagione avocare, et in eo ipso uno figere, despicere praesentia bona quae in manibus habemus, et futura quae non cernimus appetere iubemur: tanti est tamen unicuique nostrum sua et suae animae salus, ut nihil recusare asperum, nihil laboriosum non pati, animum inducamus, quo tandem aliquando una nobis spe salutis nostrae proposita, per aerumnas, per multas sollicitudines, [2) per aerumnas multas et per sollicitudines, 1540 seqq.] praeeunte semper actionibus nostris Dei clementia et misericordia, stabilem salutem illam et perpetuam consequamur. Hac spe [pag. 9] Christus annunciator veri boni, quondam ab orbe terrarum tanto consensu et studio omnium acceptus fuit: hac ratione a nobis adoratur et colitur vereque agnoscitur Deus esse, et Dei veri filius: quod unus ipse ab initio omnium saeculorum animos hominum Deo omnipotenti, in quo solo vita est, immortuos [3) mortuos, 1540 seqq.] ac huius quidem mundi fallacibus et caducis blanditiis paulum temporis viventes, mox prorsus et ex omni sui parte ad interitum condemnatos, a mortuis, hoc est, ab hoc maxime pernicioso mortis genere excitavit: primusque ipse semet salutem et liberationem et doctrinam nostram esse volens, morte carnis accepta, et paulo post vita non iam amplius mortali recuperata, suo exemplo nos instruxit et docuit: ut contraria longe ac prius consueveramus via, mundo huic et carni, hoc est, peccato mortui, Deo deinde viveremus, spesque in eo nostras bene ac beate perpetuo vivendi poneremus: quae est propria, et vere digna Dei omnipotentis gloria et maiestate, nostrorum omnium a mortuis suscitatio: qua non unus aut alter homo, sed cunctum hominum genus a tetra et funesta animae morte, ad veram et coelestem eiusdem animae vitam revocatum est. Hanc huiusmodi a mortuis suscitationem sibi proponens Paulus, maximumque in eam intuens divinitatis Christi ar[373]gumentum atque indicium, Separatus ego in evangelium Dei inquit, quod promiserat per prophetas in scripturis sanctis de filio suo, genito quidem ex semine [pag. 10] David, secundum carnem, determinato autem et declarato filio Dei in potentia per spiritum sanctitatis, hoc est, in potentia spirituali, quae propria Dei potentia est: quod non corpore Deus, sed spiritu mirabilia sua agit. Imperare ventis, et caecis verbo lumen reddere, et, mortuos excitare, non corporea, sed spirituali, quae eadem et divina est, fiebat potestate. Declarabatur igitur Christus Dei filius ex hac spirituali potentia, quae sola divina est. Et quod subiungit Paulus, ex suscitatione a mortuis: non tam ea quidem, qua corpus Lazari, aut filium viduae, aut principis synagogae filiam (quanquam ista quoque opera Dei erant) verum ea etiam suscitatione magis, qua se ipsum suscitavit, aut certe [1) Haec verba: qua se ipsum suscitavit, aut certe, negligentia correctoris exciderunt in editione Genevensi 1540, et sic quoque in omnibus recentioribus tam latinis quam gallicis desiderantur.] qua Mariam Magdalenae a daemoniis septem, Matthaeum a teloneo, [2) telonio 1540 seqq.] multos a terrena et, moribunda vita, omne denique genus humanum a peccato et peccati morte, et a potestate huius mundi tenebrarum, ad coelestem appetendam atque sperandam et cognationem et lucem [3) Editio princeps et apographon Argentoratense mendose habent: ducem. Gallus omnino non vertit, dicens: à une esperance d’affinité et compaignie celeste.] excitavit, demersosque in luto terrae hominum animos erexit ad coelum, atque extulit. Atque hoc maximum Iesu Christi erga nos beneficium, praecipuumque in eo ipso divinitatis argumentum, idcirco et institutum a Deo in missione filii sui, et ab ipso filio susceptum, et suo nobis tempore per eum datum tributumque est: ut omnibus et divinis et humanis in uno Christo consiliis, auxiliis, virtutibusque adiuti nos animas Deo nostras salvas sistere possemus. Tanta [pag. 11] est nobilitas, tam insigne pretium, tam grandis aestimatio huiusce rei, quae anima hominis est, ut quo ne ea perderetur, sed et Deo ipsi et nobis lucrigieret, conturbatis penitus totius naturae legibus, atque ordine rerum permutato, et Deus descenderet in terras, ut fieret homo, et homo erigeretur in coelum, ut esset Deus. Credimus ergo in Christum (ut dicebam) omnes, quo salutem animabus nostris, id est, nobismet ipsis vitam inveniamus: quo nullum optatum vehementius, nullum bonum interius, nec magis coniunctum ac familiare nobis adesse potest. Quantum enim sese diligit unusquisque, tantum ipsi salus cara est sua: quae si negligatur et [4) et, omissum est in ed. principe Lugdunensi.] abiiciatur, quod tandem erit praemium quod possit par acquiri? Quam enim dignam accipiet homo compensationem pro anima sua, inquit Dominus, aut quid proderit homini, vel si universum mundum lucretur, [374] animae autem suae iacturam patiatur? Haec igitur tam ampla, tam cara, tam pretiosa professio, quae nostrae animae salus unicuique nostrum est, omni vi et conatu nobis retinenda est: siquidem caetera bona omnia quae appetimus, externa atque aliena sunt, [1) aliena nobis sunt, 1540 seqq. Gallus facit cum antiquioribus.] hoc unum bonum conservatae animae nostrae, [2) nostrae, om. 1576 seqq.] non solum, sed vere nosmet ipsi istud ipsum bonum sumus. Quod qui neglexerit atque amiserit, is ne bonum quidem aliud habere ullum poterit, quo fruatur, quippe quum ipse ille qui debuisset frui, iam se primum prodiderit. [3) Sic ed. princeps, assentiente Argentoratensi. Genevensis 1540 et sequentes omnes: perdiderit. Gallus: il s’est aliené du bien.] Assequimur porro bonum hoc [pag. 12] nostrae perpetuae universaeque salutis, fide in Deum sola et in Iesum Christum. Quum dico fide sola, non ita intelligo, quemadmodum isti novarum rerum repertores intelligunt, ut seclusa caritate, et caeteris christianae mentis officiis, solam in Deo credulitatem et fiduciam illam, qua persuasus sum in Christi cruce et sanguine mea mihi delicta omnia esse ignota. Est hoc quidem etiam nobis necessarium, primusque hic nobis patet ad Deum introitus: sed is tamen non est satis. Mentem enim praeterea afferamus oportet pietatis plenam erga summum Deum, cupidamque efficiendi quaecunque illi grata sint: in quo praecipue spiritus sancti vis inest. Quae mens, etiam si interdum ad exteriora opera non progreditur: ipsa tamen ex sese ad bene operandum iam intus parata est, promptumque gerit studium ut Deo in cunctis rebus obsequatur: qui verus divinae iustitiae in nobis est habitus. Etenim, quid aliud significat, aut quam aliam nobis offert intelligentiam et notionem nomen hoc ipsum iustitiae, si non respectus in eo [4) eo, habent Lugd. et Arg. satis inconcinne, nisi malis dicere mendose. Caeterae omnes, etiam versio gallica, legunt: ea.] ad bona opera habeatur? Dicit enim scriptura: Quod misit Deus filium suum, ut faceret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, ad Titum cap. 2. [5) Haec verba: ad Titum cap. 2. omissa sunt inde ab a. 1540.], et alio loco: Ut aedificemur (inquit) in Christo ad bona opera. [6) Respexit fortasse ad 1 Petr. 2, 5.] Si ergo missus est Christus, ut bene operantes per cum accepti Deo simus, atque ut in eo aedificemur ad bona opera, certe fides, quae in Deum nostrum [7) Genevensis editio prima scripsit: nostra, quam deinde sequutae sunt recentiores. G. vero habet: nostre Dieu.] per Iesum Christum est, non solum [pag. 13] ut confidamus in Christo, sed bene in illo operantes, operarive instituentes, ut confidamus, imperat nobis ac praescribit. Est enim amplum et plenum vocabulum Fides, nec solum in se credulitatem et fiduciam continet, sed spem etiam et studium obediendi Deo, et illam, quae in Christo maxime perspicua nobis facta est, principem et dominam christianarum omnium virtutum caritatem: qua in caritate proprie [375] et peculiariter spiritus sanctus inest, vel potius ipse est caritas. Siquidem Deus caritas est. Quamobrem sicuti sine spiritu sancto nihil nostrum neque gratum, neque acceptum Deo est, ita neque esse sine caritate potest. Quum ergo dicimus fide sola in Deum et Iesum Christum salvos nos esse posse, in hac ipsa fide, caritatem vel in primis comprehendendam esse ducimus, quae princeps et potissima [1) potissimum, Lugd. et Arg.] nostrae salutis est causa.

Sed, ut abeamus a disputatione, et revertamur eo unde sumus digressi, ostendimus vobis, fratres carissimi vel ostendere potius conati sumus (non enim aequat magnitudinem rei [2) rei, om. ed. princeps.] oratio nostra) quanti momenti sit, quantopere ad nos pertineat, nostrae nobis animae eiusque salutis procuratio, qua [3) Gallasius 1552 emendavit: quia, quem sequuti sunt recentiores.] nostra in anima nosmet ipsi toti sumus, bonumque hoc proprie et unicum nostrum est, caetera bona, aliena nobis omnia atque disiuncta: quibus ne ipsis quidem frui ullis possumus, si ex hoc principe et vere nostro excidamus. Pro quo sibi tuendo et conservando animae [pag. 14] bono tot quondam Christi gloriosissimi martyres, mortalem hanc vitam prompto animo posuerunt: tot sanctissimi doctores nocturnis diurnisque sudoribus ac vigiliis, quo nos in viam rectam inducerent et constituerent, sibi elaborandum esse statuerunt: tota olim tam multas et tam graves ab impiis tyrannis et praesidibus gentium iniurias et calamitates pertulit ecclesia. Quae ideo omnia et a praepotente Deo permissa, et a fortibus illis viris, Christi vere cultoribus suscepta, tolerata, decertataque sunt, ut per omne experimentorum et probationum genus plurimis veluti malleis excusa, multo igni purgata, tantis sanctorum aerumnis atque laboribus conflata, consolidata, expressa, et maximam apud Deum gratiam fidelitatis suae ecclesia obtineret, et summam apud homines autoritatem. Haec nos Deo ecclesia in Christo regeneravit, haec nos aluit, confirmavit, instruxit, quid nos sentire, quid credere, in quo spem ponere, qua via in coelum tendere nos oporteat, ipsa eadem edocuit. Nos in hac communi ecclesiae fide incedimus, nos illius leges et praecepta retinemus: et si quando fragilitate et incontinentia victi ad peccandum prolabimur (quod utinam saltem raro ac non nimium saepe in nobis [4) saepe nobis, 1552 seqq. ex emendatione Gallasii.] accideret) in eadem tamen fide ecclesiae exsurgimus: quibusque illa expiationibus et poenitentiis et satisfactionibus peccatum nostrum ablui, et ad integritatem pristinam, clemente erga nos semper et misericorde Deo, nos restitui docet, [pag. 15] eas expiandi et satisfaciendi rationes suscipimus et adhibemus. Idque ita quum facimus, confidimus nos veniae et misericordiae locum apud Deum invenire. Non enim praeter sententiam et autoritatem ecclesiae [376] arrogamus nobis quidquam, non plus nos sapere quam oporteat sapere nobis ipsis persuademus, non superbiam afferimus ad contemnendum ecclesiae decreta, non animi elationem neque ingenium inter populos nostrum, aut novam quandam sapientiam ostentamus, sed (de probis et rectis Christianis loquor) in humilitate ingredimur atque in obedientia: et ea quae per maiorum nostrorum sanctissimorum hominum, sapientissimorumque autoritates tradita nobis et constituta sunt, tanquam per spiritum vere sanctum dictata atque praecepta, omni cum fide suscipimus. Etenim novimus et scimus quantum habeat virium, quanti sit momenti, quanti ponderis apud Deum humilitas: quae una virtus in primis christiana est, eamque semper maxime Christus Dominus noster et monitis, et praeceptis, et factis atque operibus suis prae se tulit, parvulisque solis, id est, humilibus propositum dixit esse regnum coelorum. Non enim refert, corporene parvi an magni simus, sed illud plurimum refert, utrum animo simus humili, anne superbo. Superbia, quae angelos deiecit de coelo, hominibus eadem iter in coelum impedit. Unde coeleste animal angelus propter superbiam expulsum est, eo terrenum animal homo propter [pag. 16] humilitatem extollitur: ut appareat plane, constitutum esse nobis in humilitate potissimum, et adiumentum perpetuae salutis nostrae, et huius beatae ac iucundae spei, qua ad coelum tendimus, firmamentum. Quae quum ita sint, carissimi fratres, quum nostra salus nobis, quum vera vita, quum aeterna felicitas, quum nosmet ipsi denique nobis ipsis in primis et maxime caeterarum rerum omnium cari esse debeamus, quum si nosmet ipsos perdiderimus, nihil uspiam nostrum, id est, quod iuvet, aut quod pertineat ad nos, simus amplius reperturi, quum nullum gravius damnum, nullum exitiosius malum, nulla acerbior calamitas amissione et iactura animarum nostrarum accidere nobis possit: quanto, obsecro, studio, qua animi cura et sollicitudine providere debemus, ne in hoc tantum periculum salus et vita nostra coniiciatur? Dabitis vos profecto mihi et concedetis, nihil perniciosius neque funestum magis evenire nobis posse, quam amissionem animae unicuique suae. Dabitis ergo etiam illud, opinor, nihil esse a nobis maiore diligentia et studio, quam ne id accidat, praecavendum. Cuius enim mali sors, si ea in nos incidat, omnium malorum est deterrima, eiusdem mali periculum maxime omnium nobis esse formidolosum debet. Etenim quanta [1) Ed. princeps et Argentoratensis habent: quantum.] est in malo moles, tantus in periculo mali necesse est ut sit timor. Atque ut qui horrent et metuunt in pelagus praecipitari, hi ne ad praeruptam quidem et imminentem pelago rupem audent accedere, [pag. 17] sic qui terribile illud Dei et damnatorium iudicium perhorrescunt, ab [377] eo fugiunt in primis periculo, quod sempiternae illi miseriae maxime finitimum proximeque adiunctum est. Neque ego hoc in hoc dico nunc loco, non omnes peccare homines, non omnes nos, quoad hanc vivimus vitam, in periculo semper esse (sumus enim plane, et aberramus, et offendimus, et labimur interdum omnes, saepius, rarius, prout cuique sua et ex Deo insita ad se cohibendum virtus inest) verumtamen peccata caetera, praesertim quae non iudicio stabili, sed per fragilitatem admissa patrataque sunt, ad summi Dei misericordiam facilem reditum habent. Illud autem peccatum horribile et pertimescendum, quo prave colitur Deus, qui rectissime debet coli, et quo falsa de illo sentiuntur, qui est summa solus veritas: illud, illud, inquam, est peccatum, quod non solum in proximo periculo aeterni mali nos constituit, sed spem prope etiam et conatum declinandi et fugiendi eiusmodi periculi nobis aufert. Nam reliquis nostris in peccatis tanquam in vitae fluctibus illa tamen anchora nostrae navis salva est, quae nos prohibet a scopulo et naufragio, quod cogitationes interdum nostras in Deum coniicientes, et stimulis dolorum propter peccata, compuncti, tacitis suspiriis, et confessione iniquitatis nostrae illius misericordiam imploramus. Atque ipse, ut bonitatis et clementiae plenus est, flectitur statim ad ignoscendum, moreque pii patris filiorum suorum [pag. 18] preces placatus admittit. At in hoc truci horribilique peccato praeposterae falsaeque religionis nec Deum nobis nec anchoram amplius relinquimus. Quapropter hoc praecipue periculum, fratres carissimi, si salvi esse volumus, accuratissime et studiosissime vitandum nobis est. Potest hic dici, quum vel corruptae, vel integrae religionis varia sint iudicia, et diversae hominum, in hoc praesertim tempore, sententiae, aliusque hoc modo, illo alius interpretetur, satis videri debere, si unusquisque ad id quod primum occurrerit credendum sincero animo accedat, suumque iudicium submittat hominum se doctiorum et peritiorum iudiciis. Fateor, fratres carissimi, has esse voces hominum simpiciorum, et quorum ingenia natura hebetiora sunt: quos qui detorquent et abstrahunt a via recta, maius illi multo in se peccatum habent: nam peritis quidem et callidis oratio ista non convenit. Sed ut nunc temporis causa confitear, omnibus ista et doctis et indoctis incerta esse (quod tamen est secus, habet enim catholica ecclesia certam regulam, qua a veris falsa discernat), verum, esto, concedamus dubia esse: nonne, quoniam de periculo nostrae salutis agitur, quoniam animas nostras, hoc est, nosmet ipsos plurimi facimus, nec nunc in discrimen aut fortunarum, aut valetudinis, aut etiam corporis et mortalis huius vitae venimus (quorum omnium iacturam viri fortes pro Christo et pro sua anima constanter saepe pertulerunt) sed de nobis id [pag. 19] decernitur, utrum sempiterne miserrimi, an beatissimi simus victuri, circumspicere, considare, perpendere diligenter nos oportet, ut eo [378] nos constituamus in loco (de re loquor veluti dubia, quae tamen non est), ut ibi, inquam, consistamus, ubi minus multo nobis timoris atque periculi, longeque plus spei et alacritatis ostenditur? Nemo hoc, credo, negaturus mihi est, quia in re ancipiti et dubia, in qua praesertim summa agitur vitae et salutis nostrae, id potius capere et sequi consilii debeamus, quod ratio nobis suaserit, quam quod fortuita obtulerit temeritas. Videamus igitur utra in parte, et in utra secta maius sit a Deo longius nos removendi, et ad perpetuum exitium propius nos admovendi periculum. Quam rem ita agam et proponam, quasi habeam vos adhuc deliberantes, necdum animi certos, quorum potius aut voluntatibus obsequi, aut consiliis credere debeatis. Disceptatio est, utrum vestrae saluti magis expediat, gratiusque Deo vos facturos existimetis, si ea credideritis eritisque sequuti, quae ecclesia catholica cunctum per orbem terrarum annos iam mille et quingentos amplius, aut (si claram certamque rerum gestarum memoriam et notitiam quaerimus) annos iam amplius mille et trecentos, magno consensu comprobat: an haec quae vafri homines, atque, ut sibi ipsi videntur, acuti, adversus tot saeculorum usum et contra perpetuam ecclesiae autoritatem, his annis quinque et viginti innovaverunt: qui [pag. 20] certe ipsi catholica non sunt ecclesia. Est catholica ecclesia, breviter definiamus, quae in omni anteacto et hodierno tempore, omni in regione terrarum, in Christo una et consentiens, uno Christi spiritu ubique et semper directa est, in qua nullum potest dissidium exsistere: omnis enim ea inter se connexa et conspirans est. Quod si quid accidat dissensionis et dissisii, magnum quidem corpus ecclesiae idem permanet, fit autem apostema, quo corrupta aliqua caro, ab animante corpus cunctum spiritu divulsa secernitur, nec de substantia ulterius corporis ecclesiastici est. Non ego hic deveniam ad singulas rerum disputationes, neque aures vestras copia verborum atque argumentorum onerabo. Tacebitur a me nunc de eucharistia, in qua nos verissimum Christi corpus adoramus. Isti sane gnari quemadmodum in unoquoque genere doctrinae adhibere argumenta et rationes oporteat, ex alienis et longe diversis dialecticae inanisque philosophiae rationibus, Dominum ipsum universi, et divinam in eo spiritualemque potentiam, quae prorsus libera et infinita est, in angulos corporeae naturae, quae suis cancellis circumscripta est, conantur includere. Non loquar de confessione ad sacerdotem peccatorum: in qua, quod maximum est nostrae salutis fundamentum, vera christiana humilitas, et a scriptura demonstrata, et ab ecclesia praecepta ac constituta est: quam isti humilitatem, et per calumnias eludere, et [pag. 21] per arrogantiam abiicere studuerunt. Silebo de precibus, aut sanctorum pro nobis apud Deum, aut nostris pro mortuis: quas iidem isti quum aspernantur et irrident, easque nullius penitus esse momenti dicunt, quid tandem sibi [379] volunt? Num hominum [1) Editio Genevensis 1540 mendose scripsit: Numnam animas, quod sequentes omnes servarunt. Gallus quoque, qui habet: noz ames, lectionem genuinam ignorasse videtur.] animas arbitrantur una cum corporibus suis interire? Et nimirum id videntur innuere, quod agunt etiam manifestius, quum libertatem sibi vitae ab omnibus ecclesiasticis solutam legibus, et licentiam [2) Lugd. et Arg. male: licentia.] cupiditatum comparare adnituntur. Si enim mortalis anima sit, edamus et bibamus, inquit apostolus, paulo post enim moriemur: sin autem sit immortalis, ut certe est, unde, quaeso, tantum et tam repente factum est corporis morte dissidium, ut et viventium et mortuorum animae inter se nihil congruant, nihil communicent, omnis sint cognationis nobiscum, et communis humanae oblitae? Quum praesertim caritas, quae praecipuum spiritus sancti in christiano genere est donum, quae nunquam non benigna, nunquam non fructuosa est, et in eo in quo inest nunquam inutiliter consistit, salva semper et efficax in utraque vita permaneat. Sed ut relinquam controversias, easque ad sua tempora reservem, excutiamus id quod prius est ut videatur et quaeratur, quid nobis magis conducat, factuque rectius sit, quid ad gratiam summi Dei obtinendam magis sit accommodatum, sentirene cum universa ecclesia, eiusque decretis et legibus et sacramentis [pag. 22] cum fide obtemperare, an assentiri hominibus dissidia et res novas quaerentibus?

Hic locus est, carissimi fratres, hoc illud est bivium quod diversa duo in itinera scinditur: quorum iter alterum ad vitam, alterum ad perpetuam mortem nos deducat. In hoc discrimine et delectu agitur salus animae cuique suae, aguntur pignora futurae vitae: utrum videlicet nos aeternae felicitatis, an miseriae infinitae simus futuri compotes. Quid ergo dicemus? Fingamus hic duos, qui ex utroque genere, hoc est, utroque ex itinere, ante illud terribile summi iudicis tribunal sint constituti: quorum causa cognoscatur et expendatur, quo vel damnatoria in eos sententia, vel salutaris iure ferri possit. Interrogabuntur fuerintne Christiani? Fuisse se ambo dicent. Rectene crediderint in Christum? Utrique respondebunt, Nae. Quid autem crediderint, aut quomodo crediderint quum explorabuntur (nam haec de fide recta cognitio, illam quae est de vita et moribus, antecedit), quum igitur ab eis exigetur rectae fidei confessio, dicet ille quidem qui in catholicae ecclesiae gremio et disciplina fuerit educatus: Ego, quum institutus essem a parentibus meis, qui et ipsi a patribus suis et avis acceperant, ut cunctis in rebus catholicae ecclesiae essem obsequens, eiusque leges et monita et decreta, tanquam a te ipso, Domine Deus, lata observarem et colerem: quumque omnes eos fere, qui in christiano [pag. 23] nomine censerentur, quique et nobis[380]cum, et ante nos, longe et late per orbem terrarum tua signa essent sequuti, in eadem sententia esse et fuisse animadverterem, ut cuncti matrem fidei suae hanc ipsam ecclesiam agnoscerent et venerarentur, et ab eius praeceptis constitutisque discedere sacrilegii instar putarent, in hac eadem fide, quam catholica servat docetque ecclesia, probare tibi me studui. Et quanquam venerant homines novi scripturas multum in ore et manibus habentes, qui nova quaedam commovere, vetera labefactare, ecclesiam redarguere, obedientiam quam illi nos omnes praebebamus, eripere nobis et extorquere conarentur, in eo tamen constanter manere volui, quod a patribus meis, et a communi sanctissimorum doctissimorumque patrum consensu iam inde antiquitus in ecclesia fuisset et observatum et traditum: etsi multoram quidem praesidum hominumque ecclesiasticorum praesentes mores essent ii, qui mihi stomachum movere possent, quibus tamen non sum a sententia deductus. Ita enim constitui, eorum praeceptis, quae certe sancta erant, obtemperare me debere, sicuti tu Deus in tuo evangelio praeceperas, vitae autem et gestorum te unum iudicem esse oportere: praesertim quum ego quoque, his tot peccatis, quae in hac mea fronte en tibi manifesta sunt, commaculatus atque infectus, aliorum dignus iudex esse non possem. Pro quibus nunc adsto ante tribunal tuum, non severitatem tuam, clementissime [pag. 24] Deus, sed misericordiam potius et placabilitatem implorans. Dixerit hoc modo iste causam suam. Citabitur alter, comparebit. Imperabitur illi ut dicat. Hunc habebit exorsum orationis suae (fingatur enim de illis unus esse qui sunt, aut fuerunt dissensionum autores: melius enim credo tutabitur iste causam suam, qui se doctorem caeteris ad deficiendum ab ecclesia fuerit professus): Mihi, inquiet, o summe Deus, intuenti mores hominum ecclesiasticorum ubique fere corruptos, et sacerdotes nihilominus religionis gratia in homore omnibus esse cernenti, opesque illorum iniquo animo ferenti, iusta, ut puto, iracundia animum inflammavit, ut me illis adversarium constituerem: quumque respicerem me ipsum, qui tot annos operam literis et theologiae dedissem, non tamen habere eum in ecclesia locum, quem labores mei meriti essent, multos autem indignos ad honores et sacerdotia extolli perspicerem, ad eos, fateor, insectandos me contuli, quos tibi quoque ipsi minime placere et satisfacere sum ratus. Et quoniam eorum potentiam revellere non poteram, nisi obtererem prius leges ab ecclesia latas, populi magnam partem induxi, ut ea ecclesiae iura contemneret, quae diu ante rata inviolataque ttayue fuissent. Quae si in conciliis universalibus fuissent decreta, conciliorum autoritati non concedendum esse dixi: si instituta a priscis patribus et doctoribus, veteres patres ut imperitos et bonae expertes [pag. 25] intelligentiae sum criminatus: si per romanos pontifices, eos sibi astruxisse tyrannidem, et falso nomine vicarios se Christi dicere affirmavi: omnibus de[381]nique modis contendi, ut hoc tyrannicum ecclesiae iugum, quae cibos interdum prohibet, quae dies servat, quae confiteri nos vult peccata nostra sacerdotibus, quae vota impleri iubet, quae homines in te, Christe, liberos tot servitutis vinculis alligat, a nobis cuncti qui te colimus excuteremus: solamque fidem in te, non e(t)iam bona opera, quae maxime extolluntur et praedicantur in ecclesia, iustitiam nobis et salutem parere confideremus: quum tu praesertim poenam pro nobis pependisses, tuoque sancto sanguine cunctorum delicta et scelera delevisses: ut nos hac una fide in te freti, liberius deinde agere quaecunque nobis libuisset possemus. Scripturas etiam ingeniosius sum perscrutatus quam veteres illi: ac tum quidem maxime, quum aliquid quaerebam in eis, quod contra istos detorquere possem: qua etiam doctrinae et ingenii opinione apud populos famam et existimationem nactus totam quidem ecclesiae autoritatem evertere non potui, magnarum tamen seditionum in ea, et scissionum fui autor. Haec ubi iste dixerit, et vere dixerit (neque enim mentiendi apud illum coelestem iudicem est locus, tametsi multa idem de ambitione sua, de avaritia, de studio popularis gloriae, de fraudibus et malitiis intestinis, quae intus ipse agnoscat, in sese reticuerit, quae tamen [pag. 26] illi prima ipsa fronte apparebunt inscripta), quod tandem, o Gebennenses fratres mei, quos ego in Christo, et in Christi ecclesia unanimes mecum habere opto, non solum de his, sed comitibus assectatoribusque eorum iudicium fore existimatis? Nonne hic certe qui catholicam ecclesiam fuerit sequutus, nullum suum erratum in hac re afferet? Primum, quia non errat, neque adeo errare potest ecclesia, cuius illa publica et universalia decreta atque concilia spiritus sanctus assidue gubernat. Deinde etiamsi errasset ea aut erraret (quod tamen creditu et memoratu est nefas) nullus huic quidem suus exprobraretur error, qui sincero animo, et propter Deum humili, maiorum fidem suorum et autoritatem esset prosequutus. [1) persequutus, 1540 seqq.] At iste alter suo innitens capite, neminem habens veterum sanctorum patrum, ac ne generalium quidem ex omnibus episcopis conventuum, quem honore dignum putet, cui inducat animum cedere et obtemperare, omnia sibi arrogans, ad obtrectandum magis quam ad discendum docendumve paratus, quum a communi ecclesia desciscit, quem respicit portum fortunarum suarum? quo propugnaculo confidit? quibus apud Deum advocatis fretus est? ut non graviter debeat metuere, eiectum se iri in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, hoc est, ubi miserias suas perpetuo defleturus, et contra semet ipsum dentibus increpiturus sit: quod quum posset, si id studuisset, illam acerbissimam [pag. 27] vitare calamitatem, id facere neglexisset. Quod [2) Genevensis 1540 emendat: Quam, quod sequentes receperunt omnes.] [382] porro infausti et incommodi comites traducendae vitae sint moeror et furor, unus per sese quisque satis potest intelligere: praesertim quum illiusmodi mali atque damni nullus futurus unquam finis sit, nulla determinatio, nunquam ibi plorare, nunquam desinatur irasci. Atqui, si reliqua istorum omnia aliquo tamen pacto perferri et tolerari possent, hoc quemadmodum ferretur (in quo mihi videtur ne ad ignoscendum quidem illis locum ullum veniae et misericordiae apud Deum dari posse) quod sponsam hi Christi unicam discerpere sunt conati? quod tunicam illam Domini, quam profani milites dividere noluerunt, isti ausi sunt, non dividere solum, sed lacerare? Quot enim iam, istis initium facientibus, sectae ecclesiam disciderunt, neque cum istis congruentes, et ipsae inter se discordes? quod manifestum esse falsitatis indicium omnis doctrina confirmat. Veritas enim unica semper est, varia autem et multiformis est falsitas: et simplex, quod rectum: [1) 1540 seqq.: rectum est.] quod obliquum. Sed huiusmodi scissionem, huiusmodi sanctae ecclesiae dilaniationem, potestne quisquam Christum agnoscens et confitens, et cuius aliquando menti atque cordi spiritus sanctus illuxerit, non intelligere, Satanae, et non Dei propriam operationem esse? Quid imperat nobis Deus? quid praecipit Christus? Nempe ut unum omnes in ipso simus. Quo datum est nobis e coelo atque Deo illud singulare [pag. 28] et praecellens caritatis donum, quod christiano duntaxat generi, non caeteris gentibus divinitus infusum est? Nonne ut omnes uno corde et ore Dominum confiteamur? An arbitrantur isti christianam religionem aliud omnino esse, quam pacem cum Deo, et cum proximo concordiam? Videamus quid ipsemet loquatur in Ioanne Dominus, patrem suum pro discipulis deprecans: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos: non pro his autem rogo solum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quod tu me misisti: et ego gloriam, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint perfecti in unum.

Videtis, fratres carissimi, et in clara evangelii luce discernitis, quid sit vere esse christianum: quum fides in Deum nostra, quum Dei omnipotentis [2) Dei omnis gloria, 1540 seqq. Gallica versio cum antiquioribus facit.] gloria, quae et ipsius apud nos, et nostra apid eum esse possit, in hac sola inter nos unitate consistat, quum hoc unum requirat et postulet a patre de nobis Christus, idque [3) Genevensis editor emendavit: isque. Gallus vero vertit: et qu’il pense qu’à ce moyen etc.] suos in hoc labores, suas aerumnas, suam susceptam pro nobis humani corporis fragilitatem, suam crucem, suam mortem, sic fructum allaturam sibi pu[383]tet, et ad gloriam patris, quam maxime expetebat, et ad salutem nostram, pro qua erat moriturus: si nos inter nos, et in ipso fuerimus unum. Atqui hoc semper [pag. 29] laborat, hoc adnititur ecclesia catholica, ut sit consensio nobis, et in eodem spiritu unitas: quosque homines aut spatia disiungunt terrarum, aut intervalla temporum, quod coire in unum corpus omnes non possunt, eos unus tamen spiritus, qui ubique idem semper est, et foveat et regat. Cui quidem ecclesiae catholicae et spiritui sancto hi se adversarios e regione profitentur, qui unitatem frangere, qui varios spiritus immittere, qui consensionem solvere, qui tollere concordiam de christiana religione conantur, tanta cupiditate, tanto studio, tot machinationibus et artibus, ut eorum sollicitudinem et anxietatem nulla satis digne exprimere oratio possit. In quos ego quidem id non imprecabor, ut disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam: neque item, ut addat iniquitatem super eorum iniquitatem: sed ut convertat eos, et ad spiritum bonum deducat, dominum Deum meum supplex rogabo, sicuti rogo. Vosque et oro et hortor, fratres mei Gebennenses, ut, discussis aliquando ab oculis mentis vestrae erroris nebulis, et patefacta luce, ad coelum illud oculos attollentes, quod perpetuam patriam vestram, si in unitate ecclesiae manseritis, proposuit vobis Deus, redire in concordiam nobiscum, et fidele obsequuium praestare matri nostrae ecclesiae, colereque Deum in uno nobiscum spiritu iam velitis. Nec si mores nostri vobis fortasse displicent, [pag. 30] si quorundam culpa splendor ille ecclesiae, qui perpetuus et incontaminatus esse debuit, aliquando [384] fit obtusior, vestros id animos moveat, aut in diversam et contrariam trahat partem. Odisse forsitan personas nostras potestis, si id ab evangelio conceditur, doctrinam certe et fidem habere odio non debetis. Scriptum est enim: Quae dicunt facite. Neque vero nos aliud dicimus, quam quod nostram vestrae salutis cupiditatem vobis indicamus. Quae si a vobis, Gebennenses carissimi, in bonam partem fuerit accepta, si me amantissimum vestri gratis animis audiveritis: non poenitebit vos profecto, et apud Deum recuperatae pristinae gratiae vestrae, et apud homines laudis. Ego, quae meae partes sunt, et quod benevolentia erga vos mea mihi praescribit, assiduus ero ad Deum pro vobis deprecator, meo quidem ipse indignus vitio, sed forsitan caritas efficiet me dignum. Tum autem quidquid valeo possumque, etsi id quoque parvum admodum est, sed si quid est in me ingenii, consilii, autoritatis, diligentiae, id ita vobis totum et vestris opportunitatibus defero, ut pro magno meo commodo habiturus sim, si vos aliquod ex me commodum fructumque meae operae et laboris, et in divinis rebus, et in humanis, percipere potueritis. Extremum est, ut vos orem, ut eum nuncium quem ad vos cum his literis misi, ea comitate ac benignitate accipiatis, quam et humanitas vestra, [pag. 31] et ius gentium, et in primis christiana mansuetudo postulat et requirit: quod vobis honestum, mihi autem vehementer futurum est gratum. Deus vos dirigat et propitius tueatur, fratres carissimi.

Carpentoracti XV. Calend. Aprilis, M. D. XXXIX.

Comments