Peter Comestor: Sermon 102

Peter Comestor: Sermon 102, The Book of Life

Text from PL 171, where it is attributed to Hildebert. For attribution to Peter Comestor, see M.-M. Lebreton, “Recherches sur les manuscrits contenant des sermons de Pierre le Mangeur,” Bulletin d’information de l’institute de recherche et d’histoire des textes 2 (1953): 25–44.

All editorial material is in brackets. Numbers in red are the column numbers of the printed text.

Posted 12 September 2007.
This text is in the public domain.
Corrections and suggestions welcome; e-mail jph8r@virginia.edu.
Page location: http://people.virginia.edu/~jph8r/texts/PeterComestorS102.html
Permanent URL to index (bookmark this link): http://purl.oclc.org/net/jonhall/


[814] CII [De diversis XV].

de libro vitæ.

« Audi, Israel, præcepta vitæ, et scribe ea in corde tuo, et dabo tibi terram fluentem lac et mel (Deut. iv, 1). »

Diligenter attendere debetis, fratres, verba ista. Quæ enim proposui non sunt mea, sed Domini verba. Non vobis ea inventor offero, sed tanquam nuntius refero, in serie quorum tria proponuntur nobis a Domino, scilicet, quo nomine vocemur, et quid facere teneamur; tertio, quid primum [f. quod præmium] consequamur. Primo enim debemus inspicere cujus nominis sortiamur honorem. Vocamur enim Christiani. Quid autem pulchrius, quid honorabilius homini, quam nomine sui Creatoris censeri? Cujus si participamus nomine, participemus et re. Qui enim dicit se Christianum esse, debet quemadmodum Christus ambulavit, et ipse ambulare, et sic erimus Israel vere. Israel enim interpretatur videns Deum, quod absque dubio consequemur, qui Christum imitabimur. Sed quomodo [815] hoc poterit esse, ut Deum mereamur videre, quibus nec animas, nec angelos contingit perspicere, et cum dicat Scriptura: « Deum nemo vidit unquam (Joan. i, 18); » et Dominus ad Moysen: « Non videbit me homo, et vivet (Exod. xxxiii, 20). » Propter quod sciendum est quoniam homo habet oculos exteriores, qui sunt corporis; et oculos interiores, qui sunt mentis, quibus spiritualibus oculis vero Christiano contingit Deum videre. Hic, dum sumus in via, per fidem; in patria vero facie ad faciem. Hic consideratur procul in ænigmate; ibi cognoscetur prout est in re, quod est vita æterna. « Hæc est enim vita æterna, ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvii, 3). » Qualiter autem ipsum sequi debeamus, ipsemet nobis declarat, dicens: Audi, Israel, præcepta vitæ; ac si dicat: O Christiane, qui es videns Deum per fidem, audi præcepta vitæ, quorum observatione tu servaris æternitati! Sed quoniam ea quæ audiuntur facile mens humana obliviscitur, illa vero quæ Scripturæ commendantur, ipsa revocante ad memoriam, diutius conservantur, addit Dominus: Et scribe ea. Ad quod forsan dicetis: Nos qui litteras non didicimus, nec scribere scimus, quomodo scribere poterimus? Aures advertite [f. aperite]; pandam et quomodo sciatis librum scribere, et qualiter in illo legere; quem librum semper poteritis habere vobiscum absque aliquo onere, et per ejus doctrinam sapientes eritis, quantum cito habere poteritis. Hic est pretiosior auro, quem potestis habere absque nummo et obolo. Scitis quid scriptor solet facere. Primo, cum rasorio [incipit] pergamenum purgare de pinguedine, et sordes magnas auferre; deinde cum pumice pilos et nervos omnino abstergere; quod si non faceret, littera imposita nec valeret, nec diu durare posset. Postea regulam apponit, ut ordinem in scribendo servare possit. Quæ omnia et vos facere debetis, si librum quem vobis proposui habere vultis. Hujus libri pergamenum erit cor vestrum, quod ex verbis Domini habetis, si sequentia prospiciatis. Postquam enim dixit: Scribe ea, addidit, in corde tuo, per hoc declarans manifeste cor nostrum ad suscipienda præcepta Dei fore pergamenum, quod prius est purgandum, et sordes cum acumine scindentis rasorii removendæ. Unde Dominus dicit in Evangelio: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). » Quod et Propheta petit, dicens: « Cor mundum crea in me, Deus (Psal. l, 12). » Rasorium cordis est poenitentia, per quam removentur crimina, quæ consistit in tribus, scilicet, in contritione cordis, in confessione oris, in satisfactione operis; quæ quidem incipientibus est gravis et operosa, sed diligentibus suavis et non onerosa. Unde: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. xi, 30). » Quidam vero vestrum, utpote non cupientes cor mundum habere, cum aliqua satisfactio eis injungitur, semper excusationem volunt prætendere, dicentes: Quomodo possum jejunare aliis comedentibus? et tamen [816] possint peccare forsan, aliis cessantibus; vel si alicui præcipitur pro satisfactione pauperibus dare, dicunt sua ad tot eleemosynas non sibi sufficere, quibus tamen ad perpetranda mala nihil videtur deesse; et talibus non est jugum Domini leve, quia non diligunt, nec desiderant cor mundum habere. Unde nullum bonum in talibus potest diu durare.

Post mundationem istam cum pumice orationum et eleemosynarum, pili, id est venialia peccata sunt removenda, quæ sunt in nimietate risus, sive in superfluitate cibi, vel in dilectatione fabularum, vel rumorum, quæ omnia, si in usum vertantur, criminalia sunt. Præter hoc regulam cordi nostro oportet apponere, et sic ordinem in scribendo possumus servare. Quidam enim nostrum cor habent distortum. Cum enim sunt in prosperitate, laudant Deum, de quibus dicitur: « Confitebitur tibi cum benefeceris ei (Psal. xlviii, 19). » Cum vero aliqua contingit adversitas, blasphemant, dicentes: Deum non esse æquum, et non est æqua via Domini, nec benignum, cum econtra valde bonus videatur rectis; unde Propheta: « Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! » (Psal. lxxii, 1.) Ut itaque Deus nobis semper, sive in adversitate, sive in prosperitate sit rectus, regulam cordi nostro, id est vitas sanctorum Patrum, quibus nos regamus, eas imitando apponere debemus, ut illius athletæ, boni scilicet Job, et multorum aliorum, ut Pauli, Martini et Laurentii. Consideremus quia pater filium, quem diligit, corrigit. Habe ergo cor rectum, in omnibus benedicens Dominum, sciens quia si immisit tibi adversitatem, ad correctionem est pro peccato. Si prosperitatem, ut alii tribuas, [et opera misericordiæ facias]. Dic ergo semper cum Propheta: « Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo.— Lætamini in Domino, et exsultate, justi, et gloriamini, omnes recti corde (Psal. xxxiii, 1, xxxi, 11). » Cum ergo cor paratum habueris, nil restat nisi ut te doceam quid scribas. In primo folio et prima regula scribe: « Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi, 4), » id est crede Patrem omnipotentem, et dilige eum. In secunda regula ejusdem folii scribe: « Non accipies nomen Dei tui in vanum (Exod. xx, 7.). » id est crede Filium in nullo minorem esse Patre secundum divinitatem, sed æqualem Patri, et dilige eum. Inhonorat enim Patrem qui credit eum habere Filium minorem se, tanquam invidum, vel impotentem gignere Filium sibi æqualem; unde etiam prohibet credere de Filio quæ de se ipso non sunt credenda, et pejerare, vel inaniter jurare, quod magnum peccatum est. In tertia regula ejusdem folii scribe: « Serva diem Sabbati, » id est crede in Spiritum sanctum, quoniam ipse est requies et consolatio nostra, et in præsenti, ut in via, et in futuro, ut in patria. Sabbatum enim interpretatur requies, per quod intelligimus Spiritum sanctum. Illum vero dicitur observare, qui eum non offendit. Ecce in hoc folio primo scribuntur ea quæ pertinent ad dilectionem Dei proprie, et exprimitur [817] hic Trinitas. In secundo folio scribes ea quæ pertinent ad dilectionem proximi. Quorum primum est: « Honora patrem et matrem (Exod. xx, 12), » non solum verbis deferendo, sed eis necessaria tribuendo, vel ministrando. Nos autem non exhibemus quantam debemus reverentiam, vel necessaria tribuimus, sed rebus propriis spoliamus, dum Filius ante diem patrios inquirit in annos. Attamen subnectitur fructus, cum dicitur: « Ut sis longævus super terram (ibid.), non tamen in terra morientium, ubi diligentibus parentes suos multa bona conferri aperte videmus, sed etiam in terra viventium, ubi nullus finis exspectabitur, et æternis bonis remunerabuntur. Morientium dicitur terra ista, ubi nullus venit qui non moriatur, vel mortuus sit. Sed quomodo alienos diligunt, qui suos contemnunt, quorum, ut alia omittam, caro et sanguis est. Sequitur: « Non occides (ibid., 13), » quo prohibetur homicidium tam corporis quam animæ. Possunt enim esse homicidia hominis actu et voluntate etiam viventis et mecum ambulantis, et animæ sola exempli corruptione, cum proximum in errorem mali deducimus. Sextum est Dei mandatum: « Non moechaberis (ibid., 14), » ubi prohibetur omnis illicitus concubitus. Illicitus enim, et peccatum criminale est, omnis concubitus, præter eum qui est cum legitima uxore, in quo etiam potest esse excessus et peccatum. Septimum est: « Non furaberis (ibid., 15), » in quo prohibetur omnis rapina, omne furtum et omne genus usuræ. Quis enim magis fur et raptor debet appellari, quam ille qui me dormiente et me vigilante, latenter, non nunc tantum, sed assidue mihi me [f. mea] subtrahit et aufert? Octavum est: « Non falsum testimonium dices (ibid., 16). » Hic prohibetur mendacium et perjurium. Nonum est: « Non concupisces uxorem proximi tui (ibid., 17) » ubi prohibetur concupiscentia alienæ uxoris. Sed nonne hoc superius dixerat, cum Dominus prohibuit moechari? Sed quia ibi prohibetur actus, hic vero voluntas: « Si quis enim viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. v, [2]8). »

Sequitur decimum mandatum, id est: « Non concupisces rem proximi tui, non servum, non ancillam, nec omnia quæ illius sunt (ibid.); » in quo prohibentur non tantum rapina et furtum, sed etiam cupiditas et voluntas habendi aliena. Ecce Deus [f. vides] quid oporteat scribere, quæ omnia postquam erunt in corde tuo scripta, necesse est hunc librum servare, ne alicui hosti liceat inspicere, vel sordes injiciendo delere, vel alia his contraria loco eorum subscribere [f. superscribere]. Adversarius enim noster diabolus nobis semper insidiatur, et quantumcunque potest delet ista, et scribit opposita, scilicet criminalia peccata. Est enim unicuique istorum aliud contrarium. Primo præcepto contraria est subreptio; subripitur enim animus vanis cogi[818]tationibus, ut veritatem deserat, et falsitati adhæreat, idolorum falsitatem sectans; secundo, error; tertio, amor sæculi; quarto, impietas; quinto, crudelitas; sexto, fornicatio; septimo, rapacitas; octavo, falsitas; nono, adulterium; decimo, cupiditas; et ista sunt diaboli. Unde pro certo sciatis, si aliquid istorum in vestro corde inveneritis, illud non Dei fore præceptum, sed potius diaboli. Huic itaque libro serrarium debemus apponere, scilicet, Dei gratiam contra inimici astutiam, quæ præsto est omnibus sese illi sperantibus [f. præparantibus]. Hac adepta firmatura procul fugit impostura, quæ se statim ingerit, cum gratia deserit. Hunc librum habebitis; in eo legere poteritis ubique etiam clausis oculis. Si quæritis præmium quo remunerabuntur illi qui hunc in corde scribent, et qui his Domini præceptis obsequuntur, audite Dominum, qui neminem fallit, nec fallet, et cujus omnia dicta vera sunt: Dabo tibi terram fluentem lac et mel. Optima est terra ista, in qua rivos invenies lacte et melle manantes; sed quid est quod dicitur, « lacte et melle manantem. » Per lac, quod est de carne et sanguine animalis, et est candidum et nutritium corporis, intelligitur claritas et glorificatio nostræ carnis. Tunc enim erunt nostra corpora sicut sol fulgentia. Per mel vero, quod est dulce gustantibus, et est confectum ex rore coelitus misso et floribus, beatitudo coelestium nostrarum intelligitur animarum: est igitur terra ista coelestis patria, ubi plenarie erimus beati, corpore simul et anima, accipientes geminam stolam, scilicet, corporis agilitatem, immortalitatem, fulgorem, et impassibilitatem, et plenam [supp. in anima] Dei cognitionem, quam repromisit Deus diligentibus se. Ad quam ipse nos ducere dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Comments