Calvin: Reply to Sadoleto (Latin)

Text from Ioannis Calvini, Opera quae supersunt omnia, vol. 5, edited by G. Baum, E. Cunitz, and E. Reuss ( = Corpus Reformatorum, vol. 33), cols. 385–416 (Braunschweig: C.A. Schwetschke and Sons, 1866).

All editorial material is in brackets. Numbers in red are the column numbers of the printed text. Footnotes have been incorporated directly into the text with their original numbers.

Posted 21 April 2007.
This text is in the public domain.
Corrections and suggestions welcome; e-mail jph8r@virginia.edu.
Page location: https://sites.google.com/site/miscelleneatheologica/home/calvinreply
Permanent URL to index (bookmark this link): http://purl.oclc.org/net/jonhall/


IOANNES CALVINUS IACOBO SADOLETO CARDINALI, SALUTEM.

[385] [fol. 17] Quum in magno doctorum hominum proventu, quos tulit nostra haec aetas, id sis, quum excellentis doctrinae tuae, tum vero insignis facundiae nerito assequutus, ut te inter paucos colant ae suspiciant quicunque videri volunt bonarum artium studiosi, invitus equidem facio ut nomen tuum publice inter eruditos ista, quam a me audies, expostulatione perstringam. Neque vero eram id facturus, nisi fuissem in hanc arenam pertractus magna necessitate. Non enim ignoro, vel quantae improbitatis foret ulla cupiditate incitari ad eum virum lacessendum, qui de bonis disciplinis sit optime meritus: vel quam id quoque sit futurum odiosum apud omnes literatos, si sola importunitate percitum, nulla autem iusta causa impulsum fuisse intelligerent, ut stylum in eum stringerem, quem amore dignum et honore propter eximias dotes non sine causa iudicant. Verum ubi consilii mei rationem exposuero, non modo me omnes a culpa liberabunt, sed nemo erit, ut spero, qui non mibi concedat, causam hanc, quae a me suscipitur, nullo modo fuisse mihi deserendam, nisi officio meo turpiter deesse vellem. Literas non ita pridem scripsisti ad senatum populumque genevensem, quibus tentasti eorum animos, an sub pontificis romani iugum, quod semel excusserunt, reduci se sustinerent. In iis literis, quoniam non expediebat eos gravius vulnerare, quorum favore tibi opus erat ad causam obtinendam, fecisti quod erat boni rhetoris. Multis enim blanditiis eos demulcere conatus es, quo in tuam sententiam pelliceres. Quidquid erat invidiae et acerbitatis, in eos derivasti, quorum opera id factum erat, ut ab illa tyrannide defecissent. Atque hic, si Deo placet, plenis velis inveheris in eos, qui urbem illam sub evangelii praetextu, ad istam, quam deploras, religionis et ecelesiae conturbationem malis artibus perpulerunt. Ego autem, Sadolete, ex his, quos tam hostiliter incessis ac laceras, unum me esse profiteor. Tametsi enim [386] constituta iam religione, ac correcta ecclesiae forma, illuc vocatus fui: quia tamen quae a Farello ac Vireto gesta erant, non modo suffragio meo comprobavi, sed etiam, quantum in me fuit, conservare studui ac confirmare, separatam ab illis causam habere nequeo. Quod si tamen privatim abs te laesus essem, facile profecto id condonarem [fol. 18] tuae doctrinae ac literarum honori. Sed quum ministerium meum, quod Dei vocatione fundatum ac sancitum fuisse non dubito, per latus meum sauciari videam, perfidia erit, non patientia, si taceam hic atque dissimulem. Doctoris primum, deinde pastoris munere in ecclesia illa functus sum. Quod eam provinciam suscepi, legitimae fuisse vocationis iure meo contendo. Quanta autem fide ac religione administraverim, non est cur multis nunc verbis ostendam. Perspicaciam, eruditionem, prudentiam ac dexteritatem mihi nullam arrogabo, ac ne diligentiam quidem. At certe ea sinceritate, qua in opere Domini decuit, me illic versatum esse, probe coram Christo iudice meo, et omnibus ipsius angelis, mihi conscius sum, et boni omnes eius rei luculentum mihi testimonium reddunt. Hoc ergo ministerium ubi a Domino esse constiterit (quemadmodum certe liquido constabit, ubi audita fuerit causa) si abs te proscindi ac infamari tacitus feram, quis non eiusmodi silentium praevaricationis damnet? Nemo ergo iam non videt, me summa officii mei necessitate constringi, neque posse evadere, quin me criminationibus tuis opponam, nisi quam mihi actionem Dominus demandavit, manifesta perfidia deserere ac prodere velim. Quod autem genevensis ecclesiae procuratione sum in praesentia explicatus, ea res efficere non debet, quin paterna caritate illam complectar: cui dum semel me praefecit Deus, perpetuo fidem illi meam obligavit. Age, ubi illi ecclesiae, cuius salutem mihi summae curae esse vult Dominus, extremas insidias intentari cerno et grave pe[387]riculum imminere, nisi obviam eatur, quis mihi consulat, ut tacitus ac securus exitum exspectem? Quantae, obsecro, socordiae id esset, otiosum et velut oscitantem connivere ad eius exitium, ad cuius vitam tuendam et conservandam excubare debeas? Atqui supervacua hic foret longior oratio, quando tu ipse me omni difficultate liberas. Nam si vicinitas, et illa non adeo propinqua, tantum apud te valuit, ut dum tuam erga Genevates dilectionem vis profiteri, non dubitaris tanta atrocitate me ac meam famam impetere, mihi profecto humanitatis lege id concedetur, ut dum cupio publico eius civitatis bono consulere, quae mihi longe alio quam vicinitatis iure commendata esse debet, mihi consilia conatusque tuos, quos in eius perniciem tendere non dubito, interpellare liceat. Ad haec, ut ecelesiam Genevatium minime respiciam (cuius certe curam non magis quam propriae animae abiicere possum), sed ut nullo eius studio afficiar, ubi tamen ministerium meum (quod quidem ut a Christo esse novi, ita sanguine meo, si opus sit, vindicandum mihi [fol. 19] est) falso traducitur ac proscinditur, qui mihi dissimulanter id ferre liceat? Itaque non aequis lectoribus modo iudicare, sed tibi quoque, Sadolete, reputare promptum est, quot et quam iustis rationibus coactus, in hoc certamen descenderim: si tamen certamen dici meretur, simplex et moderata innocentiae meae adversus calumniosas tuas criminationes defensio. Meam innocentiam dico, tametsi pro me agere non possum, quin collegas simul meos complectar, quibuscum rationes omnes sic mihi in administratione illa fuerunt coniunctae, ut quidquid de illis dictum fuerit, in me libenter recipiam. Iam vero quem animum in causa hac adversum te suscipienda habui, eum ipsa quoque actione testari atque approbare studebo. Faciam enim ut omnes intelligant, non causae modo bonitate et aequitate, conscientiae rectitudine, cordis sinceritate, sermonis candore me esse multo superiorem: sed etiam in retinenda lenitate et modestia aliquanto constantiorem. Erunt sane aliqua, quae animum tuum vel pungent, vel forte etiam lancinabunt. Dabo tamen operam, ne qua vox asperior a me exeat: nisi quam vel iniquitas accusationis tuae, qua sum prior impetitus, vel rei necessitas extorserit. Deinde, ne ad aliquam usque intemperiem aut impotentiam erumpat haec ipsa asperitas, neve ulla procacitatis specie ingenuos animos offendat.

Ac principio, si cum alio quolibet tibi negotium esset, non aliunde procul dubio inciperet, quam ab eo argumento, quod ego in totum praeterire institui. Consilium enim scribendi tuum non sine magna specie exagitaret, donec palam faceret, te quidvis potius scribendo quaesiisse, quam quod praetendis. Nisi enim magnam candoris tui fidem prius feceris, suspicione non caret, quod homo alienus, cui nihil [388] antea cum populo genevensi necessitudinis fuerit, tantam nunc repente benevolentiam erga eum testaris, cuius nullum antea signum exstiterit: et is homo, qui prope a pueritia imbutus romanis artibus, quales scilicet nunc discuntur in romana curia, in illa calliditatis ac versutiarum omnium officina, adeoque in sinu Clementis educatus, nunc etiam factus cardinalis, multas notas habes, quae te suspectum plerisque fere omnibus hac in parte reddant. Insinuationes vero illae tuae, quibus in simplicium hominum animos influere te posse credidisti, nullo negotio refellerentur ab homine non prorsus stupido. Verum istud, quod multis forsan credibile futurum sit, quia mihi cadere non videtur in hominem liberalibus omnibus doctrinis expolitum, adscribere tibi nolo. Agam igitur perinde [fol. 20] tecum, ac si optimo animo, quemadmodum scilicet virum ista doctrina, prudentia, gravitate praeditum decet, ad Genevates scripseris, suaserisque bona fide ipsis, quae ad eorum salutem incolumitatemque videbantur tibi pertinere. Verum, qualiscunque tibi animus fuerit (quoniam gravare te invidia in hac parte nolo), quod tamen ea, quae illis a Domino per manus nostras tradita sunt, quam acerbissima potes verborum contumelia laceras et labefactare ad extremum moliris, in eo tibi aperte, velim nolim, reclamare cogor. Sic enim demum ecclesiam aedificant pastores, si non dociles modo animas ad Christum placide manu ducunt, sed armati etiam sunt ad propulsandas eorum machinationes, qui Dei opus impedire enituntur. Tametsi longas ambages habet tua Epistola: in hac tamen praecipue summa vertitur, ut illos in potestatem romani pontificis recipias, quod vocas in fidem obedientiamque ecelesiae reducere. Sed quia in causa parum favorabili praemolliendi erant animi, longa oratione praefaris, de incomparabili aeternae vitae bono. Deinde ad causam propius accedis, quum demonstras nullam esse nocentiorem animabus pestem, quam perversum Dei cultum. Ad haec, Dei rite colendi eam esse optimam regulam, quae ab ecclesia praescribitur. Actum igitur esse de eorum salute, qui ecclesiae unitatem abruperunt, nisi resipiscant. Postea vero contendis manifestam esse ab ecclesia defectionem, quod a vestra societate disiuncti sunt. Deinde, quod a nobis evangelium acceperunt, nihil esse quam magnam impiorum dogmatum farraginem. Inde ergo demum colligis, quale Dei iudicium eos maneat, nisi tuis istis monitis obtemperent.

Quoniam autem et id plurimum causae serviebat, fidem omnem verbis nostris abrogare, in eo primum laboras, ut quod in nobis salutis suae studium perspexerunt, sinistris suspicionibus graves. Itaque nihil aliud fuisse nobis propositum cavillaris, nisi ut ambitionem et avaritiam expleremus. Quando igitur haec ars tua fuit, labem nobis aliquam asper[389]gere, quo praeoccupatae nostri odio lectorum mentes nihil nobis crederent, antequam ad alia veniam, ad istam obiectionem breviter respondebo. De me non libenter loquor. Quoniam tamen prorsus silere non pateris, dicam, quod salva modestia potero. Ego, si meis rationibus consultum voluissem, nequaquam discessissem a vestra factione. Neque vero gloriabor, fuisse mihi in illa facilem ad honores obtinendos viam: quos ego nunquam concupivi, et quibus captandis animum nunquam potui adiicere. Quanquam certe non paucos novi ex meis aequalibus, qui ad aliquem locum obrepserunt, quos mihi partim assequi, partim praecurrere licebat. [fol. 21] Id unum dicere contentus ero, quod in summis votis fuisset, mihi non fuisse difficile illic adipisci: nempe ut otio literario cum honesta aliqua ingenuaque conditione fruerer. Proinde nunquam verebor, ut mihi quispiam, nisi penitus perdita fronte obiiciat, me extra regnum papae aliquid corpori meo quaesisse, quod illic non esset mihi paratum. Farello autem quis id obiicere audeat? si sua illi industria fuisset vivendum, eos iam in literis progressus fecerat, qui esurire ipsum non sinerent. Et erat splendidiore familia natus, quam ut alienae opis indigeret. De nobis, quos veluti digito notabas, respondere tibi nominatim placuit. Sed quoniam videris omnes, qui eandem nobiscum hodie causam sustinent, oblique suggillare, velim intelligas, nullum posse abs te nominari, pro quo non melius tibi respondeam, quam pro Farello, vel me ipso. Sunt aliquot nostrorum tibi ex fama cogniti: de illis conscientiam tuam appello. Putesne fame fuisse adactos, ut a vobis demigrarent, et rebus desperatis, ad istam conversionem, velut ad novas tabulas profugisse? Verum, ne longum catalogum recenseam, hoc dico, eorum, qui causae huius aggrediendae principes fuerunt, neminem fuisse, qui non meliore foret apud vestros loco et fortuna, quam ut de nova aliqua vitae ratione propterea cogitandum fuerit. Age nunc, paulisper mecum reputa, quos honores et quas potentias simus adepti. Nos enim alias neque opes, neque dignitates affectasse, aut captasse, quam quae nobis obtigertint, testes erunt omnes qui nos audierunt. Quum illi in omnibus dictis ac factis nostris non modo suspicionem nullam animadverterint eius ambitionis cuius nos insimulas, sed etiam claris indiciis nos ab ea toto pectore abhorrere deprehenderint, non est quod verbulo uno sic eorum mentes fascinari posso speres, ut futili maledicto potius credant, quam tot ac tam certis, quae a nobis habuerunt, experimentis. Ac ut re potius agamus quam verbis: ius gladii, et alias civilis iurisdictionis partes, quas sub immunitatis specie personati episcopi et sacerdotes fraudulenter magistratui ereptas sibi vindicarant, annon magistratui restituimus? Omnia, quae sibi usurpaverant, damnationis et ambitionis instrumenta, nonne detestati sumus, et adnixi ut abole[390]rentur? Si spes aliqua erat emergendi, cur non callide dissimulabamus, ut ista simul cum ecclesiae gubernandae munere ad nos transirent? Totum autem regnum illud, vel potius carnificinam, quam in animas sine Dei verbo exercebant, cur evertere tanto conatu aggressi sumus? Quomodo non cogitabamus, tantundem nobis deperire? Quantum ad opes ecclesiasticas attinet, vorantur adhuc magna ex parte ab illis gurgitibus. Verum si spes erat aliquando ipsis ademptum iri, ut certe necesse [fol. 22] tandem erit, cur non viam quaerebamus, qua ad nos devenirent? At nos, quum clara voce pronunciavimus, episcopum furem esse qui ex opibus ecelesiasticis plus in usum suum convertit, quam quod necesse est ad sobriam frugalemque vitam sustinendam; quum testati sumus, ecclesiam pessimo veneno tentatam esse, dum tanta opum [1) Ed. princeps mendose: operum.] affluentia onerati sunt pastores, quae ipsos postea obrueret; quum professi sumus non expedire, ut penes eos residerent; quum postremo consilium dedimus, ut ministris tantum erogaretur, quantum ad frugalitatem ordine suo dignam sufficeret, non quod ad luxum redundaret, reliqua pro more veteris ecclesiae dispensarentur; quum ostendimus eligendos esse graves viros, qui illis praeficerentur, ea lege ut ecclesiae et magistratui rationem quotannis redderent: hocne erat aliquid nobis aucupari, an potius a nobis ultro excutere? Atque haec quidem demonstrant omnia, non quid sumus, sed quid esse voluerimus. Si ista autem palam ac vulgo sic nota sunt, ut nullus apiculus negari queat, qua fronte iam exprobrare nobis perges affectatas opes ac potentias extraordinarias, praesertim vero apud eos, quibus nihil istorum est incognitum? Portentosa de nobis mendacia quum tui ordinis homines quotidie apud suos spargunt, nihil miramur. Nemo enim adest qui vel reprehendat, vel refutare ausit. At iis, qui eorum omnium, quae nuper recitavi, oculati sunt testes, contraria omnia velle persuadere, hominis est parum prudentis, et Sadoletum, ista doctrinae, prudentiae gravitatis existimatione, vehementer dedecet. Quod si a re ipsa aestimandum animum nostrum censes reperietur non alio nos spectasse, quam ut nostra tenuitate atque humilitate regni Christi amplitudo promoveretur. Tantum abest, ut regnandi cupiditate sacrosancto eius nomine fuerimus abusi. Taceo plurima alia, quae in nos pleno, ut aiunt, ore convicia detonas. Homines astutos vocas, inimicos unitatis christianae et pacis, novatores veterum et bene constitutarum rerum [2) rertim, deest 1576–1611.], seditiosos, quum animabus pestiferos, tum publice privatimque perniciosos universae hominum societati. Si effugere reprehensionem voluisses, aut non debebas, invidiae causa, tribuere no[391]bis linguam magniloquam: aut aliquantulum ab ista magniloquentia tibi temperare oportebat. Nolo tamen in singulis immorari, nisi quod te reputare cupio, quam sit indecorum, ne dicam illiberale, ita vexare immerentes multis verbis, quae verbo uno statim refelli queant. Quanquam leve est homines afficere iniuria, praeut est indignitas tantae contumeliae, quae, ubi ad causam venis, Christo et eius verbo abs te irrogatur.

Quod Genevenses nostra praedicatione edocti [fol. 23] ab illa errorum colluvie, in qua demersi fuerant, ad puriorem evangelii doctrinam se contulerunt, defectionem a Dei veritate; quod a pontificis romani tyrannide se vindicarunt, ut paulo meliorem ecelesiae formam apud se constituerent, discessionem ab ecclesia esse dicis. Agedum, utrumque ordine excutiamus. In praefatione autem illa tua, quae aeternae beatitudinis excellentiam praedicando, tertiam circiter epistolae partem occupat, responsionem meam diu haerere, nequaquam operae pretium est. Tametsi enim futurae aeternaeque vitae commendatio res est digna, quae nocte diuque auribus nostris insonet, quae assidue memoria repetatur, in qua meditanda sine fine exerceamur: de ea tamen nescio qua de causa hic sermonem adeo protraxeris, nisi ut te aliquo religionis, indicio commendares. Sive autem, ut omnem de te dubitationem tolleres, testari voluisti te de gloriosa apud Deum vita serio cogitare; sive censuisti tam longa eius commendatione excitandos vellicandosque esse eos ad quos scribebas (nolo enim divinare quid tibi consilii fuerit), id tamen parum est theologicum, hominem ita sibi ipsi addicere, ut non interim principium hoc illi vitae formandae praestituas [1) Sic editiones antiquiores, Arg. Gen. et. Gallasii. Beza 1576 emendavit: praestituat, quod deinceps servatum est, etsi non necessarium. Gallus satis obscure: cela sent peu son vray theologien, de tant vouloir astreindre I’homme à soymesme: que cependant ne luy ordonne et enseigne, que le commencement de bien former sa vie est desirer accroistre et illustrer la gloire du Seigneur. Si quid videmus, Cardinalem hoc nomine cituperat quod eudaemonismum docuerit.], illustrandae Domini gloriae studium. Deo enim, non nobis, nati imprimis sumus. Siquidem, quemadmodum ab eo fluxerunt omnia, et in eo consistunt, ita in eum referri debent, inquit Paulus (Rom. 11, 36). Sic quidem [2) Sic sola princeps cum versione gallica; 1540 seqq.: Siquidem.], fateor, Dominus ipse, quo nominis sui gloriam magis commendabilem hominibus faceret, eius promovendae atque amplificandae studium temperavit, ut cum nostra salute perpetuo coniunctum foret. At quum docuerit, illud ipsum oportere omnem cuiuslibet boni et commodi nostri curam cogitationemque, excedere, et naturalis aequitas id quoque dictet, non tribui Deo quod suum est, nisi rebus omnibus praeferatur, christiani certe hominis est [392] altius conscendere, quam ad quaerendam et comparandam animae suae salutem. Itaque neminem recta pietate imbutum fore puto, a quo non insipida censeatur tam longa et accurata ad studium coelestis vitae exhortatio, quae hominem penitus in se ipso detineat, nec ad sanctificandum Dei nomen, vel uno verbo, erigat. Post hanc vero sanctificationem libenter tibi assentior, non aliud tota vita nobis debere esse propositum, quam ut ad supernam illam vocationem contendamus. Hunc enim omnibus et factis et dictis et cogitationibus nostris perpetuum scopum praestituit Deus. Nec sane aliud est, quo beluam homo antecellat, nisi spiritualis cum Deo communicatio, in spem beatae illius aeternitatis. Nec fere aliud agimus concionibus nostris, nisi ut omnium animos ad meditationem studiumque eius erigamus. Hoc quoque tibi non aegre concedo, non aliunde esse gravius saluti nostrae periculum, quam a praepostero [fol. 24] perversoque Dei cultu. Haec enim sunt prima rudimenta, quibus solemus ad pietatem instituere, quos Christo volumus acquirere discipulos, ne temere, ac pro sua libidine, novum aliquem Dei cultum sibi fingant: sed hunc unum legitimum esse sciant, qui a principio fuit illi approbatus. Afferimus enim, quod sacro oraculo (1 Sam. 15, 22) testatum est: obedientiam esse quolibet sacrificio praestantiorem. Denique modis omnibus assuefacimus, ut una colendi Dei regula contenti, quam ex illius ore habent, commentitios omnes cultus valere iubeant.

Proinde quum tu hanc, Sadolete, voluntariam confessionem edideris, iactum est abs te defensionis meae fundamentum. Nam si fateris, hoc horribile esse animae exitium, ubi pravis opinionibus in mendacium convertitur divina veritas, nunc tantum nobis superest, quaerere utra tandem pars cultum illum Dei, qui unus est legitimus, retineat. Quo eum parti vestrae asseras, assumis, certissimam esse ipsius regulam, quae ab ecclesia praescribitur. Quanquam, ac si tibi hic obsisteremus, qualiter in rebus dubiis fieri solet, sententiam istam in deliberationem revocas. Ego autem, Sadolete, quia, frustra desudare te video, hac te sublevabo molestia. Falso enim opinaris, ab ea colendi Dei ratione, quam semper observavit ecclesia catholica, nos abducere velle populum christianum, sed in ecclesiae nomine vel hallucinaris, vel certe sciens ac volens fucum facis. Atque in hoc quidem posteriore te mox deprehendam. Fieri tamen potest, ut alicubi etiam aberres. Primum, in eius definitione praetermittis, quod te ad rectam, intelligentiam non parum adiuvisset. Quum dicis eam esse, quae omni anteacto tempore, ut hodierno, omni in regione terrarum, in Christo una consentiens, uno Christi spiritu ubique et semper directa est: ubi hic verbum Domini, maxime perspicua nota illa, quam ipse Dominus, in ecclesia designanda, toties nobis com[393]mendat? Quia enim providebat, quam periculosum foret absque verbo spiritum iactare, ecclesiam a sancto quidem spiritu gubernari asseruit: sed eam gubernationem, ne vaga et instabilis crederetur, verbo alligavit. Hac ratione clamat Christus, ex Deo esse, qui verba Dei audiunt; oves suas esse, quae vocem suam pastoris esse recognoscunt: quamlibet aliam, hominis esse extranei (Ioann. 10, 27). Hac ratione spiritus per os Pauli pronunciat, ecclesiam fundatam esse super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. 2, 20). Item ecclesiam Domino sanctificatam lavacro aquae in verbo vitae (Ephes. 5, 26). Id ipsum per os Petri etiam clarius: quum docet regenerari Deo populum, per semen illud incorruptibile (1 Petr. 1, 23). Denique, cur toties evangelii priedicatio regnum Dei nuncupatur, nisi quia sceptrum est, quo plebem suam moderatur rex coelestis? Neque in literis tantum apostolicis illud reperies, verum quoties vel [fol. 25] de instauranda, vel de propaganda in orbem universum ecclesia vaticinantur prophetae, primum semper locum verbo assignant. Prodituras enim aquas vivas dicunt e lerusalem, quae in quatuor flumina diductae totam terram inundabunt (Zach. 14, 8). Quae vero sint aquae illae vivae, illi ipsi enarrant, quum aiunt: Exituram legem e Sion, et verbum Domini e Ierusalem (Ies. 2, 3). Bene ergo Chrysostomus, qui repudiandos monet omnes, qui sub praetextu spiritus a simplici evangelii doctrina nos abducunt: quum spiritus sit promissus non ad novem doctrinam revelandam, sed imprimendam hominum animis evangelii veritatem. Ac nos re ipsa hodie experimur, quam fuerit necessaria admonitio. A duabus sectis oppugnamur: quae inter se plurimum videntur habere discriminis. Quid enim papae simile in speciem cum Anabaptistis? Et tamen, ut videas Satanam nunquam tanta versutia se transfigurare, quin aliqua ex parte se prodat, idem utrique praecipuum telum habent, quo nos fatigant. Spiritum enim quum fastuose iactant, non alio certe tendunt, quam ut oppresso sepultoque Dei verbo locum faciant suis ipsorum mendaciis. Tuque, Sadolete, in primo limine impingendo, dedisti poenas eius contumeliae, quam spiritui sancto inussisti, quum separasti ipsum a verbo. Nam velut in bivio sint constituti, qui viam Dei quaerunt, ac certo signo destituti eos haesitantes inducere cogeris: utrumne magis expediat, ecclesiae autoritatem sequi, an iis auscultare, quos novorum dogmatum repertores vocas. Si scivisses, vel dissimulare noluisses, spiritum ecclesiae praelucere ad patefaciendam verbi intelligentiam: verbum autem instar esse lydii lapidis, quo illa doctrinas omnes examinet, an ad istam adeo perplexam et spinosam quaestionem confugisses? Tuo igitur experimento disce, non minus importunum esse, spiritum iactare sine verbo, quam futurum sit insulsum, sine spiritu [394] verbum ipsum obtendere. Nunc si definitionem ecclesiae tua veriorem recipere sustines, dic posthac, societatem esse sanctorum omnium, quae per totam orbem diffusa, per omnes actates dispersa, una tamen Christi doctrina et uno spiritu colligata, unitatem fidei ac fraternam concordiam colit atque observat. Cum hac esse nobis quidquam dissidii negamus. Quin potius, ut eam reveremur matris loco, ita in sinu eius cupimus permanere. At hoc me redarguis. Doces enim, quaecunque ab annis mille quingentis, aut amplius, constanti fidelium consensu sunt comprobata, ea nostra importunitate convelli et abrogari. Hic non requiram, ut vere ac candide nobiscum agas (quod tamen philosopho, nedum Christiano, sponte praestandum erat), sed rogabo tantum, ne ad illiberalem usque calumniandi licentiam descendas, quae existimationem tuam apud probos et [fol. 26] graves viros, nobis quoque tacentibus, vehementer laesura est. Scis hoc, Sadolete, et, si infitiari pergis, faciam ut te scivisse ac callide vafreque dissimulasse omnes intelligant: non modo longe meliorem nobis cum antiquitate consensionem esse quam vobis, sed nihil aliud conari quam ut instauretur aliquando vetusta illa ecclesiae facies, quae primo ab hominibus indoctis, et non optimis, deformata et foedata, postea a pontifice romano et eius factione flagitiose lacerata et prope deleta est. Non adeo te praecise urgebo, ut revocem ad illam ecclesiae formam, quam apostoli constituerunt: in qua tamen unicum habemus verae ecclesiae exemplar, a quo si quis vel minimum deflectit, aberrat. Sed ut eatenus tibi indulgeam, statue, quaeso, tibi ob oculos veterem illam ecclesiae faciem, qualem Chrysostomi et Basilii aetate apud Graecos, Cypriani, Ambrosii, Augustini saeculo apud Latinos exstitisse, ipsorum monumenta fidem faciunt: postea ruinas, quae apud vos ex illa supersunt, contemplare. Tantum certe discriminis apparebit, quantum prophetae nobis describunt inter praeclaram ecelesiam, quae sub Davide et Solomone floruit, ac illam, quae sub Sedecia et loacim in omne superstitionum genus prolapsa divini cultus puritatem prorsus vitiaverat. Iamne hostem antiquitatis esse dices, qui, antiquae pietatis ac sanctimoniae studio, praesenti rerum omnium corruptione non contentus, quae sunt in ecclesia dissipata ac depravata, corrigere in melius, et restituere in prlstinum nitorem molietur?

Quum tribus partibus constet ac fulciatur potissimum ecclesiae incolumitas, doctrina, disciplina, et sacramentis; quarto loco accedant caeremoniae, quae populum in pietatis officiis exerceant. Ut maxime parcatur ecclesiae vestrae honori, qua parte vis eam censeamus? Doctrinae propheticae et evangelicae veritas, qua fundatam esse ecclesiam oportet, non modo illic magna ex parte interiit, sed hostiliter ferro et igni abigitur. Tu mihi pro ecclesia obtru[395]des, quae omnes religionis nostrae sanctiones, et quae Dei oraculis sunt proditae, et quae sanctorum quoque patrum libris sunt consignatae, et quae priscis conciliis approbatae, furiose persequitur? Age, sanctae illius et verae disciplinae, quam veteres episcopi in ecclesia exercuerunt, quae tandem exstant apud vos vestigia? Nonne omnia eorum instituta ludibrio habuistis? Nonne omnes canones pedibus proculcastis? Sacramenta vero quam scelerate a vobis sint profanata, sine summo horrore cogitare nequeo. Caeremoniarum habetis quidem plus satis, sed illae quum et significatu, ut plurimum, sint. ineptissimae, et innumeris superstitionum formis vitiatae, quid valere queant ad ecclesiam conservandam? Nihil istorum, ut vides, accusatorie a me exaggeratur. [fol. 27] Et sunt omnia sic in propatulo posita, ut demonstrare digito liceat, si sint oculi qui animadvertant. Nunc, si placet, ad hanc nos legem exige: multum profecto aberit, quin eorum criminum, quae nobis intentasti, reos peragas. In sacramentis nihil tentavimus, nisi ut in nativam puritatem unde deciderant restituta dignationem quoque suam reciperent. Caeremonias magna ex parte abolevimus. Verum coacti sumus id facere: partim quod sua multitudine in iudaismum quendam degeneraverant; partim quod tanta superstitione occupaverant plebis animos, ut stare modo nullo possent, quin pietati, quam promovere debuerant, officerent plurimum. Retinuimus tamen eas, quae pro temporis ratione sufficere videbantur. Disciplinam, qualem habuit vetus ecclesia, nobis deesse, neque nos diffitemur. Sed cuius erit aequitatis, nos eversae disciplinae ab iis accusari, qui et eam soli penitus sustulerunt, et quum postliminio reducere conaremur, nobis hactenus obstiterunt?

Neque vero in doctrina dubitamus ad veterem ecclesiam provocare. Et quoniam, exempli causa, capita quaedam attigisti, in quibus aliquam nos suggillandi causam habere tibi videbaris, ostendam breviter, quam inique falsoque cavilleris, ea fuisse a nobis contra ecclesiae sententiam excogitata. Antequam tamen ad species descendo, admonitum te velim, etiam atque etiam consideres, qua ratione vitio vertas nostris hominibus, quod in scripturae explicationem studium impenderunt. Scis enim, tantam verbo Dei lucem suis lucubrationibus intulisse, ut hoc in genere omni laude ipsos fraudare, vel invidiam ipsam pudeat. Eiusdem est candoris, quod tradis, populum spinosis subtilibusque quaestionibus fuisse a nobis seductum: adeoque per illam philosophiam, a qua cavere iubet Christianos Paulus (Col. 2, 8), circumductum. Quid? Non [1) Sic sola princeps cum versione gallica. Caeterae omnes (1540 seqq.): Num.] meministi, quale [396] fuit tempus illud, quo nostri homines prodierunt? Qualem in scholis doctrinam discebant, qui ad ecclesias erudiendas se comparabant? Scis ipse, meram fuisse sophisticen: sed adeo contortam, implicitam, sinuosam, perplexam, ut merito dici posset scholastica theologia quaedam arcanae magiae species. Quo quisque illic densiores offundebat tenebras, quo se, et alios importunis aenigmatibus magis fatigabat, eo maiorem acuminis ac doctrinae referebat palmam. Quum vero doctrinae suae fructum ad populum volebant proferre, qui in officina illa fuerant formati, quanta, obsecro, dexteritate ecclesiam aedificabunt? Ac ne singula persequar, quae tunc fuerunt in Europa conciones, quae simplicitatem illam repraesentarent, in qua Paulus vult tota vita christianum populum occupari? Imo quae omnino fuit, ex qua non plura deliria referrent aniculae, quam comminisci toto mense ad focum suum possent? Sic enim fere distributae erant [fol. 28] conciones, ut dimidia pars caliginosis illis scholarum quaestionibus daretur, quae rudem plebeculam obstupefacerent: altera suaves fabellas, aut non inamoenas speculationes contineret, quibus populi alacritas excitaretur. Paucae tantum voculae ex Dei verbo aspergebantur, quae fidem talibus nugamentis sua maiestate conciliarent. Ubi autem primum nostri signum sustulerunt, momento uno discussae sunt apud nos omnes illae offuciae. Vestri autem concionatores partim ex eorum libris ita profecerunt, partim pudore atque obmurmurationibus omnium coacti, eorum exemplo ita se conformarunt [1) Sic latini libri omnes, ut ironice dictum videatur. Gallus lucidius reddidit: encore ne se peut faire qu’ilz ne sentent à pleine gorge ceste vieille bestise et asnerie.], ut pleno gutture adhuc spirent veterem illam insulsitatem. Ut si quis rationem agendi nostram cum illa, atque etiam cum ea quae hodie vobis est in pretio, comparet, non minimam te nobis iniuriam fecisse agnoscat. Quod si paulo ulterius Pauli verba prosequutus esses, facile quivis puer intellexisset, in vos procul dubio competere, quod nobis crimen impingis. Inanem enim philosophiam illic Paulus interpretatur eam esse, quae pias animas per constitutiones hominum et elementa huius mundi depraedatur, quibus vos ecclesiam perdidistis.

Et ipse tuo deinde testimonio nos absolvis: qui inter dogmata nostra, quae exagitanda tibi duxisti, nullum profers, cuius cognitio non sit ad ecclesiae aedificationem in primis necessaria. Fidei iustificationem primo loco attingis: de qua nobis primum et acerrimum certamen vobiscum est. Estne illa spinosa et inutilis quaestio? At, sublata eius cognitione, et Christi gloria exstincta est, et abolita religio, et ecclesia destructa, et spes salutis penitus [397] eversa. Dogma ergo istud, quod in religione summum erat, dicimus fuisse a vobis nefarie ex hominum memoria deletum. Perspicua eius rei probatione referti sunt libri nostri. Et crassa eius ignoratio, quae in vestris omnibus ecclesiis etiamnum manet, testatur, nos nequaquam falso queri. At tu perquam maligne hic invidiam nobis facies: quod fidei omnia deferendo, nullum operibus locum relinquamus. Hic non ingrediar iustam disputationem quae non posset nisi longo volumine terminari: sed enim si Catechismum inspiceres, quem Genevensibus ipse conscripsi, quum pastoris apud eos sustinerem personam, tribus verbis victus obmutesceres. Breviter tamen hic tibi expediam, quo modo ea de re loquamur. Primum, iubemus hominem a sui recognitione incipere, et illa quidem non levi nec defunctoria, sed ut conscientiam coram Dei tribunali suam sistat: et quum suae iniquitatis satis convictus fuerit, simul iudicii illius severitatem reputet, quod in omnes peccatores edicitur: ita miseria sua confusus ac perculsus, coram Deo prosternatur, et humilietur: abiecta omni sui fiducia tanquam ultimo exitio [fol. 29] perditus ingemiscat. Tum unicum salutis portum esse ostendimus in Dei misericordia, quae nobis in Christo exhibetur: quia omnes salutis nostrae partes in eo sunt adimpletae. Quum ergo universi mortales perditi sunt coram Deo peccatores, dicimus Christum unicam esse iustitiam: quandoquidem obedientia sua transgressiones nostras abolevit, sacrificio iram Dei placavit, sanguine maculas abstersit, cruce maledictionem nostram sustinuit, morte pro nobis satisfecit. In hunc ergo modum dicimus hominem Deo patri in Christo reconciliari, nullo suo merito, nulla operum dignatione, sed gratuita elementia. Quum autem fide amplectamur Christum, et veluti in eius communionem veniamus, hanc, secundum scripturae morem, vocamus fidei iustitiam. Quid hic habes, quod vel mordeas, vel carpas, Sadolete? An quia operibus locum nullum relinquimus? Certe in homine iustificando negamus vel pilum unum valere. Ubique enim scriptura vociferatur omnes, esse perditos, et sua, quemque conscientia graviter accusat. Nihil spei reliquum esse docet eadem scriptura, nisi in sola Dei bonitate, qua peccata nobis ignoscuntur, iustitia imputatur. Utrumque gratuitum asserit: ut tandem pronunciet, beatum esse hominem sine operibus (Rom. 4, 7). At quam aliam affert nobis notionem nomen ipsum iustitiae, nisi respectus ad bona opera habeatur? Imo si animadverteres, quid scriptura per verbum iustificandi significet, in eo non haesitares. Non enim ad propriam hominis iustitiam refert, sed ad Dei elementiam, quae iustitiam peccatori, contra quam sit promeritus, accepto fert, idque iniustitiam non imputando. Illa, inquam, est nostra iustitia, quae a Paulo describitur, quod Deus nos sibi in Christo reconciliavit [398] (2 Cor. 5, 19). Modus deinde subiicitur, non imputando delicta. Nos demum fide fieri eius boni participes demonstrat, quum dicit, eius reconciliationis ministerium evangelio contineri. At amplum est vocabulum fides, inquis, et cuius significatio latius patet. Imo vero Paulus, quoties iustificandi facultatem ci tribuit, simul adstringit ad gratuitam divinae benevolentiae promissionem: ab omni autem operum respectu procul avertit. Unde familiaris ei collectio: si fide, ergo non operibus. Rursum si operibus: ergo non fide. Atqui iniuria fit Christo, si praetextu gratiae eius repudiantur bona opera: quum venerit, ut redderet populum Deo acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Et exstant multa similia in eam rem testimonia, quibus probatur, ideo venisse Christum, ut bene operantes per eum accepti essemus Deo. Est haec quidem calumnia adversariis nostris perpetuo in ore, quod benefaciendi studium tollimus e vita christiana, gratuitae iustitiae commendatione: [fol. 30] sed quae magis frivola est, quam ut nos valde premat. Opera bona in homine iustificando negamus ullas habere partes: in iustorum vita regnum illis vindicamus. Nam si Christum possidet qui iustitiam est adeptus, Christus autem nusquam sine suo spiritu est, inde constat, gratuitam iustitiam cum regeneratione necessario esse coniunctam. Proinde si rite intelligere libet, quam sint res individuae, fides et opera, in Christum intuere: qui, ut docet apostolus, in iustitiam et sanctificationem datus nobis est (1 Cor. 1, 30). Ubi ergo cunque [1) Ubicunque ergo, 1576 seqq.] ista quam gratuitam praedicamus, fidei iustitia est, illic est Christus. Ubi Christus, illic spiritus sanctificationis: qui animam in vitae novitatem regeneret. Contra vero ubi non viget sanctitatis innocentiaeque studium, illic nec spiritus Christi nec Christus ipse est. Ubi non est Christus, neque etiam illic est iustitia, imo neque fides: quae Christum in iustitiam, sine spiritu sanctificationis, apprehendere non potest. Quum ergo, secundum nos, regeneret Christus in beatam vitam quos iustificat, a regno peccati ereptos traducat in regnum iustitiae, transfiguret in imaginem Dei, adeoque spiritu suo in obedientiam voluntatis suae formet: non est, quod frena carnis libidinibus laxari nostra doctrina conqueraris. Neque vero aliud sibi volunt quae adducis testimonia. Quod si velis ad diruendam gratuitam iustificationem illis abuti, vide quam imperite ratiocineris. Dicit alibi Paulus, ante mundi creationem nos in Christo electos esse, ut simus sancti et irreprehensibiles in Dei conspectu, per caritatem (Ephes. 1, 4). Quis inde, vel non esse gratuitam electionem colligere ausit, vel causam eius esse caritatem? Quin potius, ut gratuita electio [399] finem hunc habet, ut vitam coram Deo traducamus puram et impollutam, sic et gratuita iustificatio. Verum enim est illud Pauli, nos minime ad immunditiem vocatos esse, sed ad sanctitatem (1 Thess. 4, 7). Interim constanter hoc retinemus, hominem non modo semel gratis iustificatum, nullo operum merito, sed hac gratuita hominis salutem perpetuo constare. Neque etiam aliter fieri posse, ut acceptum sit Deo ullum hominis opus, nisi per eam approbetur. Quamobrem vehementer [1) vehementer, om. 1576 seqq.] obstupefactus sum, quum apud te legerem, caritatem principem esse ac potissimam salutis nostrae causam. O Sadolete, quis abs te unquam talem vocem exspectasset? Caeci profecto ipsi certius in tenebris palpant Dei misericordiam, quam ut salutis suae principatum tati ausint arrogare. Qui vero vel scintillam unam habent divinae licus, sentiunt non re constare sibi salutem, quam quod sunt a Deo adoptati. Est enim aeterna salus, haereditas coelestis patris, quae solis eius filiis est praeparata. Porro, quis adoptioni nostrae causam assignet, [fol. 31] quam quae passim a scriptura praedicatur? Quod scilicet non priores dilexerimus eum, sed ultro in gratiam ac benevolentiam ab eo recepti simus.

Ab hac caecitate error etiam ille emergit quod poenitentiis et satisfactionibus expiari peccata doces. Ubi ergo erit illa unica hostia piacularis, a qua si disceditur, nullum omnino piaculum restare testatur scriptura? Percurre quidquid habemus oraculorum Dei: si unicus Christi sanguis ubique pro satisfactionis pretio, pro pacificatione, pro ablutione proponitur, qua confidentia tantum honorem ad tua opera transferre audes? Nec est, quod hoc ecclesiae Dei adscribas. Habuit, fateor, vetus ecclesia suas satisfactiones: non illas quibus Deo litarent peccatores, seque a noxa redimerent, sed quibus, et quam profitebantur resipiscentiam non esse fictam approbarent, et eius offensionis, ex eorum peccato excitata erat, memoriam delerent. Non enim quibuslibet, sed iis modo, qui in aliquod flagitium prolapsi erant, solenni ritu praescribebantur.

In eucharistiae causa, id reprehendis, quod Dominum ipsum universi, et divinam in eo spiritualemque potentiam (quae prorsus libera et infinita est), in angulos corporeae naturae, quae suis cancellis est circumscripta, conamur includere. Et quis tandem calumniis erit finis? Nos diserte semper testati sumus divinam Christi non modo potentiam, sed essentiam quoque diffundi per omnia, nullis limitari: tu exprobrare nobis non dubitas, fuisse in angulos corporeae naturae a nobis inclusam? Qui sic? Quia corpus eius noluimus terrenis [400] elementis vobiscum affigere. At, si qua tibi sinceritatis cura esset, non ignoras profecto, quantum inter ista duo intersit: localem corporis Christi praesentiam a pane removeri et spiritualem Christi potentiam circumscribi corporis cancellis. Nec dogma istud nostrum debuisti novitatis insimulare, in ecclesia semper habitum pro confesso fuerit. Sed quia disputatio haec sua magnitudine librum unum impleret, satius est, quo tanta molestia uterque nostrum eximatur, Augustini Epistolam ad Dardanum legas: ubi reperies, quomodo unus idemque Christus et suae divinitatis amplitudine coelum terramque excedat, et secundum humanitatem non ubique sit diffusus. Veram carnis ac sanguinis communicationem, quae fidelibus in coena exhibetur, magnifice praedicamus. Eam vere cibum esse vitae, sanguinem illum vere, potum, ostendimus: quorum non imaginaria conceptione contenta sit anima, sed efficaci veritate fruatur. Praesentiam Christi, qua nos illi inseramur, a coena minime excludimus. Neque vero ipsam obscuramus, modo [fol. 32] absit localis circumscriptio, modo ne gloriosum Christi corpus ad terrena elementa detrahatur, modo ne in Christum fingatur panis transsubstantiari, deinde pro Christo adoretur. Dignitatem mysterii quibus possumus elogiis illustramus quanta deinde ad nos utilitas redeat, declaramus. Quae omnia prope apud vos negliguntur. Praeterita enim, hic nobis confertur, divina tanti beneficii legitimo usu, quibus plurimum decebat immorari, satis habetis, si populus ad signum visibile, sine ulla spiritualis mysterii intelligentia, obstupescat. Quod crassam illam, quam transsubstantiationem damnavimus; quod stupidam adorationem quae hominum mentes in elementsi detinet, in Christum assurgere non sinit, perversam esse docuimus et id non nisi suffragante nobis veteris ecclesiae consensu: cuius umbra frustra conaris superstitiones obtegere.

In auriculari confessione illam Innocentii legem improbavimus, iubet quotannis unumquemque proprio sacerdoti omnia peccata. In ea porro quas rationes sequuti simus, recensere foret. Rem tamen fuisse nefariam, vel inde apparet, quod diro illo tormento solutae piae conscientiae, tunc acquiescere demum in divinae gratiae fiducia coeperunt, quum antea perpetua anxietate aestuassent. Ut taceam interim tot, quas in ecclesiam importavit, clades, quae merito illam nobis exsecrabilem reddere debeant. Quod autem in praesentia agitur, hoc have: neque Christi mandato, nec veteris ecclesiae instituto fuisse traditam. Locos scripturae omnes extorsimus sophistis, quos ad eam detorquere moliebantur. Quae autem [401] in manibus sunt ecclesiasticae historiae, puriore illo saeculo minime exstitisse narrant: quibus patrum quoque testimonia consentiunt. Fucus ergo est, quod humilitatem illic et a Christo et ab ecclesia praeceptam ac constitutam ais. Tametsi enim illic quaedam apparet humilitatis species, longe tamen abest, quin deiectio quaelibet, humilitatis nomine, apud Deum commendetur. Itaque, veram demum humilitatem Paulus esse docet (Col. 2, 18), quae ad verbi Dei regulam est composita.

In asserenda sanctorum intercessione, si hoc, tantum intendis, eos assiduis votis expetere regni Christi complementum, in quo salus omnium fidelium continetur, nemo est nostrum, qui aliquam de ea re controversiam faciat. Itaque, nullum operae pretium fecisti, in hanc partem tantopere incumbendo; sed noluisti scilicet amittere salsum [1) salsum, legunt veteres; ce gentil propos, vertit Gallus. Gallasius primus scripsit falsum, quem recentiores sequuti sunt.] illud dicterium, quo nos verberas, [fol. 33] quasi opinemur, animas una cum corporibus interire. Nos vero philosophiam istam summis vestris pontificibus, ac cardinalium collegio relinquimus: a quibus fidelissime iam multis annis culta fuit, neque hodie coli desinit. Itaque et illud, quod subiicis, illorum est, suaviter delitiari, nulla futurae vitae sollicitudine: ac, nos miseros homunciones, quod tam anxie pro Christi regno laboramus, ludibrio habere. Caeterum in sanctorum intercessione nos eam in partem institimus, quam non est mirum cur praetermittas. Innumerae enim superstitiones hic fuerunt excidendae: quae eo usque emerserant, ut penitus ex hominum animis deleta esset Christi intercessio; sancti pro diis invocarentur; in illos, quae propria sunt Dei officia distribuerentur; nec quidpiam interesset inter eorum cultum et veterem illam, quam omnes merito exsecramur, idololatriam.

Quantum ad purgatorium attinet, scimus veteres alicubi ecclesias fecisse nonnullam in precibus mortuorum mentionem, sed illam raram et sobriam, et paucis tantum verbis comprehensam, denique, in qua appareret, nihil aliud velle, quam suam erga mortuos caritatem obiter testari. At nondum nati erant architecti, a quibus purgatorium istud vestrum construeretur: qui postea in tantam amplitudinem illud dilatarunt, in tantam extulerunt altitudinem, ut potissima regni vestri portio ipso fulciatur. Scis ipse, qualis errorum lerna inde emerserit; scis quot praestigias sponte excogitarit superstitio, quibus se luderet; scis quot imposturas fabricata sit hic, avaritia, quo omne genus homines emulgeret; scis quanto pietatis detrimento factum id fuerit. Nam ut omittam verum Dei cultum ex eo valde concidisse, hoc certe fuit pessimum, quod dum certatim volunt om[402]nes sine ullo Dei praecepto opitulari mortuis, germana caritatis officia, quae tantopere exiguntur, penitus neglexerunt.

Non patiar, Sadolete, ut eiusmodi flagitiis ecclesiae nomen inscribendo, et eam contra fas et ius infames, et nobis invidiam apud imperitos facias, ac si bellum cum ecclesia gerere nobis decretum foret. Nam, ut fateamur iacta fuisse olim semina quaedam superstitionum, quae ab evangelii puritate nonnihil degenerabant, scis tamen ista, quibuscum in primis belligeramur, impietatis monstra, non ita pridem vel nata esse, vel certe in hanc magnitudinem excrevisse. Sane ad regnum vestrum expugnandum, conterendum, disperdendum, non divini verbi modo virtute, sed sanctorum etiam patrum praesidio armati sumus. Atque ut ecclesiae autoritatem, quam, veluti Aiacis clypeum, subinde nobis opponis, aliquando tibi prorsus excutiam: nonnullis adhuc propositis exemplis indicabo, quanto intervallo a sancta illa antiquitate differatis. Eversi ministerii vos accusamus, cuius vacuum [fol. 34] sine re nomen apud vos manet. Quantum enim ad pascendi populi curam attinet, episcopos ac presbyteros mutas esse statuas, pueri quoque cernunt: praedando solum ac vorando strenuos esse, omnium ordinum mortales experiuntur. In sacrae coenae locum sacrificium subiisse, quo sua virtute exinanitur mors Christi, indigne ferimus. In exsecrandam missarum nundinationem vociferamur: coenam Domini dimidia ex parte querimur ereptam esse populo christiano. In sceleratam simulacrorum adorationem invehimur. Sacramenta ostendimus multis profanis opinionibus inquinata. Indulgentias docemus horrendo crucis Christi opprobrio obrepsisse. Traditionibus humanis christianam libertatem imploramus obrutam fuisse et oppressam. His ergo ac similibus pestibus purgandas curavimus, quas nobis ecclesias Dominus commendavit. Expostula, si potes, nobiscum de iniuria, quam catholicae ecclesiae irrogavimus, dum ausi sumus violare sacras eius sanctiones. Enimvero id iam magis pervulgatum est, quam ut negando quidpiam proficias, in istis omnibus non obscure a nobis stare veterem ecclesiam: vobisque nihilo minus, quam nos ipsos, adversari. Hic vero succurrit, quod alicubi extenuandi causa dicis, etiam si mores vestri parum sint compositi, non esse ideo causam, cur a sancta ecclesia discessionem faciamus. Fieri quidem vix potest, ut tot crudelitatis, avaritiae, rapacitatis, intemperantiae, arrogantiae, insolentiae, libidinum, scelerumque omnium exemplis, quae in hominibus ordinis tui palam conspicua sunt, non magnopere a vestra parte alienentur plebis animi: verum nihil eorum nos perpulisset ad ea tentanda, quae multo maiori necessitate sumus aggressi. Ista porro fuit necessitas, quod lux divinae veritatis exstincta, se[403]pultum Dei verbum, virtus Christi profunda oblivione inducta, munus pastorale inversum erat. Interim sic grassabatur impietas, ut nullum prope religionis dogma a fermento purum, nulla caeremonia errore vacua, nulla divini cultus portiuncula a superstitione intacta esset. Qui cum talibus malis conflictantur, bellumne indicunt ecclesiae, ac non potius extremis malis afflictae opitulantur? Et adhuc obedientiam humilitatemque vestram nobis venditas, quod vos retineat ecclesiae veneratio, quo minus ad exigenda haec flagitia manum admoveatis. Quid homini christiano cum ista praevaricatrice obedientia, quae verbo Dei licentiose contempto obsequia sua defert hominum vanitati? Quid cum ista contumaci praefractaque humilitate, quae, despecta Dei maiestate, homines modo suspicit ac reveretur? Facessant inanes virtutum tituli, qui ad obtegenda vitia accersuntur. Rem ipsam fuco afferamus: sit inter nos humilitas, quae ab [fol. 35] infimo exorsa, suo quemque ita colat, ut ecclesiae summam dignationem observantiamque deferat, quae tamen ipsa demum ad Christum, ecclesiae caput, referatur; sit obedientia, quae sic ad audiendos praefectos ac maiores nos componat, ut omnia tamen obsequia ad unicam verbi Dei regulam exigat; sit denique ecclesia, cui supremae curae sit, humilitate suspicere verbum Dei, et sub eius obedientia se continere. At, cuius arrogantiae est, inquies, iactare penes vos solos esse ecclesiam, et eam interim adimere orbi universo? Nos vero, Sadolete, ecclesias Christi eas, quibus praesidetis, esse non negamus, sed pontificem romanum, cum toto pseudoepiscoporum grege, qui pastorum locum istic occuparunt, immanes esse lupos dicimus: quibus unicum studium hactenus fuit, atterere et disperdere Christi regnum, donec vastitate et ruina deformarent. Neque hanc tamen querimoniam primi movemus. Bernardus quanta vehementia in Eugenium omnesque suae aetatis episcopos fulminat? At quanto saeculi illius conditio hac praesenti tolerabilior? Ad extremum enim nequitiae perventum est: ut iam nec vitia sua, nec remedia pati possint adumbrati isti praesules, in quibus stare et perire ecclesiam putas, a quibus nos ipsam dicimus immaniter fuisse disiectam et mutilatam, et parum abfuisse, quin ad internecionem usque deleretur. Quod certe fuisset factum, nisi singularis Dei bonitas obstitisset. Ita in omnibus locis, qui romani pontificis tyrannide occupantur, vix apparent sparsa quaedam et lacera vestigia, ex quibus ecclesias illic semisepultas iacere agnoscas. Neque id absurdum videri tibi debet, qui audis ex ore Pauli, non alibi sedem Antichristo fore, quam in medio Dei sanctuario (2 Thess. 2, 4). An non vel una haec admonitio expergefacere nos debet, ne quae forte nobis praestigiae et captiones in ecclesiae nomine inten[404]dantur? Sed qualescunque sint, inquis, scriptum tamen est: Quae dicunt facite (Matth. 23, 3). Sane, si in cathedra Mosis sedeant. Sed ubi e cathedra vanitatis populum nugis dementant, scriptum est: Cavete ab eorum fermento (Matth. 16, 6). Non est nostrum, Sadolete, suum ecclesiae ius eripere, quod illi non modo Dei benignitate concessum, sed multis etiam interdictis severe vindicatum fuit. Nam ut ad regendam ecclesiam non emittuntur ab ipso cum licentiosa exlegique potestate pastores, sed ad certam officii formulam adstringuntur, quam excedere non liceat, ita explorare iubetur ecclesia quam fideliter vocationi respondeant suae, quos ea lege sibi praefectos habet (1 Thess. 5, 21; 1 Ioann. 4, 1). Atqui vel non multum habebit momenti Christi testimonium, aut nefas erit, autoritatem vel minima ex parte iis abrogari, quos tam splendidis elogiis ornavit. Imo vero falleris, si putas Dominum imposuisse [fol. 36] suo tyrannos, qui pro libidine ubi iis quos ad evangelium promulgandum mittebat, tantum detulit potestatis. In eo autem impingis, quod non cogitas ante illos circumscribi certis finibus, quam potestate instruantur. Audiendos ergo fatemur, non secus ac Christum ipsum, ecclesiasticos pastores, sed qui munus sibi iniunctum exsequantur. Id porro ipsum esse dicimus, non quae a se ipsis placita temere excuderint, confidenter ingerere, sed quae ex ore Domini oracula acceperint, religiose ac bona fide proferre. Nam et iis cancellis terminavit Christus, quam apostolis reverentiam voluit exhiberi: nec Petrus plus aliquid vel sibi tribuit, vel permittit, quam ut quoties loquuntur inter fideles, veluti ex ore Domini loquantur (1 Petr. 4, 11). Effert quidem magnifice Paulus (2 Cor. 13, 10) spiritualem illam qua praeditus erat potestatem, sed adhibita moderatione, ut, ne quid valeat, nisi ad aedificationem; ut ne quam dominationis speciem prae se ferat; ut ne ad fidem subiugandam conferatur. Superbiat nunc, ut volet, Petri successione pontifex vester: etiam si sibi evicerit, nihil tamen inde consequetur, quam sibi obedientiam a christiano populo deberi, quantisper fidem ipse Christo nec ab evangelii puritate deflectat. Non enim in alium ordinem vos cogit ecclesia fidelium quam in quo stare vos Dominus voluit: ubi ad eam vos regulam exigit, qua tota vestra potestas continetur. Hic, inquam, ordo inter fideles est constitutus Domini voce, ut propheta, qui locum docendi tenet, a concessu iudicetur (1 Cor. 14, 29). Ab eo quicunque se eximit, e numero prophetarum se prius expungat necesse est.

Atque hic mihi se aperit latissimus redarguendae inscitiae tuae campus, siquidem vulgo fidelium nihil inter religionis controversias reliquum facis, nisi ut aversis a re ipsa oculis, doctioribus se addicant. At quum obnoxiam Satanae animam esse constet, quae [405] aliunde quam a Deo uno pendet, quam miseri erunt, quicunque talibus fidei rudimentis imbuentur? Hinc animadverto, Sadolete, nimis otiosam te habere theologiam: qualis est fere eorum omnium qui seriis conscientiae certaminibus nunquam fuerunt exercitati. Alioqui enim hominem christianum in tam lubrico, imo tam praecipiti loco nunquam constitueres, in quo vix momentum posset consistere, si quando vel minimum impelleretur. Da mihi, non dico aliquem de media plebe indoctum, sed rudissimum subulcum: si in grege Dei censetur, comparatum esse ad militiam illam oportebit, quae piis omnibus est a Deo ordinata. Adest accinctus hostis, imminet, congreditur, ac hostis quidem instructissimus, et cui nulla mundi virtus est inexpugnabilis: quibus ad resistendum vel praesidiis munietur, vel telis armabitur ille miser, ut non statim absorbeatur? Unico sane gladio pugnandum docet Paulus, verbo Domini (Ephes. 6, 17). Ergo inermis diabolo ad necem deditur anima, ubi Dei verbo spoliatur. [fol. 37] Age nunc, an non erit prima haec hostis machinatio, ut gladium Christi militi excutiat? Quis porro excutiendi modus, nisi ut dubitationem illi iniiciat, sitne verbum Domini quo innititur, an hominis? Quid misero hic, facies? Iubeasne circumspectare ubinam sint viri docti in quos reclinatus quietem capiat? At ne respirare quidem ipsum in hoc subterfugio sinet hostis. Nam si semel eo impulerit, ut in homines incumbat, urgebit ac percellet magis ac magis, donec praecipitem dederit. Ergo aut ex facili opprimetur, aut relictis hominibus recta in Deum respiciet. Ita sane res habet, fidem christianam non humano testimonio fundatam, non ambigua opinione suffultam, non hominum autoritate subnixam esse oportet, sed digito Dei viventis cordibus nostris insculptam, ut nullis errorum offuciis obliterari queat. Itaque nihil habet Christi, qui haec elementa non tenet: Deum unum esse, qui mentes nostras ad perspiciendam suam veritatem illuminat, qui eodem illam spiritu cordibus obsignat, qui certa eius testificatione conscientias confirmat. Haec illa est plena firmaque, ut ita loquar, certitudo nobis a Paulo commendata: quae, ut nullum dubitationi locum relinquit [1) Ed. princeps: reliquit.], ita non modo inter hominum defensiones non vacillat aut haesitat, utri potius adhaereat parti, sed quae, toto orbe adversante, constare sibi non desinit. Hinc ea quoque nascitur, quam ecclesiae tribuimus, et illibatam volumus servari, iudicandi facultas. Utcunque enim tumultuetur mundus opinionumque varietate perstrepat, nunquam tamen sic destituitur fidelis anima, quin rectum ad salutem cursum teneat. Neque tamen aut eam fidei perspicaciam somnio, quae in veri falsique discrimine nusquam aberret, nusquam hal[406]lucinetur; aut eam affingo contumaciam, quae universum hominum genus velut ex alto despiciat, nullius iudicium moretur, delectum inter indoctos ac, eruditos nullum habeat: quin potius fateor, pias ac vere religiosas mentes non omnia Dei mysteria semper assequi, interdum etiam in rebus evidentissimis caecutire, ita scilicet Domino providente, quo ad submissionem modestiamque assuefiant. Rursum tantam esse fateor apud eas bonorum omnium, nedum ecclesiae, reverentiam, ut non facile ab ullo se homine dimoveri sinant, in quo rectam Christi intelligentiam deprehenderint: ut nonnunquam suspendere iudicium malint, quam ad dissensionem leviter prosilire. Tantum contendo, quantisper Domini verbo insistunt, nunquam ita deprehensas teneri, ut in exitium abducantur. Verbi autem ipsius certam adeo ac perspicuam iis esse veritatem, ut neque ab hominibus, neque ab angelis labefactari queat. Proinde facessat nugatoria illa, [fol. 38] quam rudibus et illiteratis convenire dicis, simplicitas, ad doctiores respectare, et ad eorum nutum inclinare. Praeterquam enim quod fidei nomen non meretur de religione persuasio quantumlibet obstinata, quae alibi, quam in Deo, acquiescit, quis fidem appellet, ambiguam nescio quam opinionem, quae non tantum diaboli artibus facile extorqueatur, sed sponte, pro temporum inclinatione, fluctuetur? cuius vix alius sperari finis potest, quam ut tandem evanescat?

Quod non alio nos spectasse cavillaris, tyrannicum hoc iugum excutiendo, quam ut nos in effrenem licentiam solveremus, abiecta etiam, si Deo futurae vitae cogitatione, iudicium ex comparatione vitae nostrae cum vestra feratur. Multis quidem vitiis [1) In editione Gallasii vitiose scribitur: ut iis, quod in sequentibus 1576. 1597. 1611 servatum, ab Amstelodamensibus vero expurgatum est.] abundamus, labimur nimis saepe ac delinquimus. Sed impedior verecundia, ne, quoad per veritatem licet, gloriari ausim, quanto vos omni ex parte antecellamus: nisi forte Romam excipere velis praeclarum illud sanctitatis sacrarium: quae ruptis rectae disciplinae repagulis, proculcata omni honestate, sic in omnia flagitiorum genera exundavit, ut vix unquam tale foeditatis exemplum exstiterit. Nos scilicet oportebat tot discriminibus ac periculis capita nostra obiicere, ne eius exemplo ad severiorem continentiam adstringeremur. At nos minime refugimus, quin disciplina, quae vetustis canonibus sancita fuit locum hodie habeat, diligenter ac bona fide custodiatur: quin potius semper testati sumus, ut ecclesia ita misere collaberetur, non aliunde magis factum esse, nisi quia luxu et indulgentia enervata fuit. Disciplina enim, non secus ac nervis, corpus ecclesiae, ut bene cohaereat, necesse est [407] colligari. Ea autem quomodo in vestra parte vel colitur, vel appetitur? Ubi sunt veteres illi canones, quibus veluti frenis episcopi ac presbyteri in officio retinebantur? Quomodo apud vos eliguntur episcopi? qua probatione? qua censura? qua diligentia? qua cautione? Quomodo muneri suo initiantur? quo ordine? qua religione? Tantum defungendi causa iureiurando adiguntur, se pastorale munus obituros: sed id non in alium, ut apparet, finem, nisi ut super alia flagitia periurio quoque se obstringant. Quia ergo ecclesiastica munera invadendo potestatem videntur sibi inire nulla lege adstrictam, omnia sibi in ea licere putant: ut credibile sit, inter piratas ac latrones plus esse iuris et politiae, magisque valere leges, quam in universo vestro ordine.

Quoniam autem ad extremum inducta, quae causam nostram sustineret, persona, nos veluti reos ad Dei tribunal citasti, ego vero illuc te non dubitanter revoco. Ea enim nobis constat doctrinae nostrae conscientia, quae nec coelestem illum iudicem exhorrescat, [fol. 39] a quo ipsam non dubitat prodiisse. Illas autem ineptias nihil moratur, quibus ludere tibi placuit: minime certe in loco. Quid enim magis importunum, quam ubi in Dei conspectum ventum est, nugas nescio quas comminisci, et defensionem nobis parum idoneam affingere, quae mox concidat? Piis animis, quoties in mentem venit dies ille, maior incutitur religio, quam ut illis ita otiose delitiari vacet. Omissis ergo delitiis talibus diem illum cogitemus, cuius exspectatione suspensi semper esse debent hominum animi. Ac meminerimus non ita fidelibus esse expetendum, quin profanis ac sceleratis Deique contemptoribus merito formidabilis esse debeat. Aures arrigamus ad illum tubae clangorem, quem ipsi quoque mortuorum cineres e sepulcris suis exaudient. Mentes animosque intendamus in illum iudicem, qui sola vultus sui illustratione reteget quidquid in tenebris latet: omniaque humani cordis arcana patefaciet, et solo spiritu oris proteret omnes iniquos. Tu nunc vide quid pro te ac tuis serio respondeas: causam sane nostram, ut Dei veritate suffulta est, ita iusta defensio minime deficiet. De personis non loquor, quarum salus non in patrocinio, sed in humili confessione supplicique deprecatione posita erit; sed quantum ad ministerii causam attinet, nemo erit nostrum, qui non ita pro se loqui possit.

Ego quidem sum expertus, Domine, quam difficile sit ac grave, sustinere apud homines eius, qua in terris premebar, accusationis invidiam, sed qua fiducia semper ad tuum tribunal provocavi, eadem nunc coram te appareo: quando in iudicio tuo eam scio regnare veritatem, cuius ego fiducia subnixus primo aggredi ausus sum: cuius praesidio instructus, perficere potui, quidquid a me in tua ecclesia [408] gestum est. Duobus maximis criminibus reum me fecerunt, haereseos et schismatis. Atqui [1) Atqui, 1539. 1540. Gallus: Mais. Caeteri: Atque.] haeresis illis fuit, quod receptis inter eos dogmatibus ausus sum reclamare. Quid vero fecissem? Audiebam ex ore tuo, non aliam esse veritatis lucem, ad animas nostras in viam vitae dirigendas, quam quae a verbo tuo accenderetur. Audiebam esse vanitatem, quidquid de tua maiestate, de cultu numinis tui, de religionis tuae mysteriis concipiunt a se ipsis humanae mentes. Audiebam sacrilegam esse temeritatem, si natae in hominum cerebris doctrinae pro verbo tuo ecclesiae ingerantur. Quum autem oculos ad homines converterem, illic omnia longe diversa apparebant. Qui fidei antistites habebantur, verbum tuum neque intelligebant, neque magnopere curabant. Peregrinis tantum dogmatibus circumagebant miseram plebem, ac, nescio quibus ineptiis deludebant. In plebe ipsa summa verbi tui veneratio erat, veluti rem inaccessam procul revereri, [fol. 40] interim ab omni eius inquisitione abstinere. Haec tum supina pastorum socordia, tum populi stupiditas fecerat, ut omnia perniciosis erroribus, mendaciis, superstitionibus referta essent. Unum quidem te Deum nominabant, sed quam maiestati tuae gloriam vindicasti alio transferentes, tot sibi figurabant atque habebant deos, quot pro sanctis colere volebant. Christus tuus adorabatur quidem pro Deo, et servatoris nomen retinebat, sed qua parte honorari debuerat, prope iacebat inglorius. Sua enim virtute spoliatus, velut unus aliquis e vulgo, in turba sanctorum delitescebat. Nemo erat, qui unicum illud, quod tibi in cruce obtulit, et quo nos tibi reconciliavit, sacrificium vere reputaret; nemo qui de aeterno eius sacerdotio, et quae inde pendet intercessione, vel per somnium cogitaret; nemo, qui in una eius iustitia acquiesceret. Illa vero salutis fiducia, quae verbo tuo et praecipitur et fundatur, fere evanuerat. Quin id erat instar oraculi receptum, stultae esse arrogantiae, et, ut ipsi loquebantur, praesumptionis, si quis tua benignitate filiique tui iustitia fretus, certam ac intrepidam salutis spem conciperet. Erant profanae opiniones non paucae, quae prima eius doctrinae, quam nobis verbo tuo tradidisti, placita a radice subverterent. Sana quoque baptismi coenaeque intelligentia plurimis mendaciis corrupta erat. Iam vero quum omnes, non sine gravi tuae misericordiae contumelia, fiduciam in bonis operibus ponerent, quum bonis operibus gratiam tuam demereri, quum iustitiam sibi comparare, quum peccata expiare, quum tibi satisfacere adniterentur (quae singula virtutem crucis Christi obliterant ac exinaniunt), quae tamen essent bona opera, prorsus nesciebant. Perinde enim, ac si minime ad iustitiam lege tua [409] instituti forent, multas sibi fabricati erant inutiles nugas, quibus favorem sibi tuum conciliarent: in quibus ita sibi blandiebantur, ut prae illis paene contemnerent, quam in lege tua commendasti verae iustitiae regulam: adeo humana decreta, occupato semel regno, tuis ipsius praeceptis, si non fidem, at certe autoritatem derogaverant. Haec, Domine, ut animadverterem, tu mihi spiritus tui claritate affulsisti; ut deprehenderem quam impia noxiaque essent, tu mihi facem verbo tuo praetulisti; ut pro merito abominarer, animum meum pupugisti. In ratione vero doctrinae reddenda, vides quid conscientia mea ferat: non fuisse scilicet mihi propositum, extra eos evagari fines, quos videbam servis tuis omnibus esse constitutos. Quod ergo didicisse me ex ore tuo non dubitabam, fideliter ecclesiae dispensare volui. Eo certe me potissimum tetendisse constat, in quo plurimum elaboravi. Nempe ut bonitatis iustitiaeque tuae gloria, [fol. 41] discussis quibus antea obtegebatur nebulis, conspicua emineret; ut virtutes beneficiaque Christi tui, abstersis omnibus fucis, ad plenum effulgerent. Nam et nefas esse ducebam, eas res in obscuro iacere, quibus cogitandis ac reputandis essemus nati. Nec maligne aut tenuiter putabam indicandas, quarum amplitudine longe inferior esset omnis oratio. Nec dubitabam in illis diutius homines detinere, ubi eorum quoque salus residebat. Non enim fallere posset oraculum illud: Esse hanc vitam aeternam, nosse te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioann. 17, 3). Quod autem mihi de discessione ab ecclesia obiicere soliti sunt, neque in eo male mihi conscius sum: nisi forte pro desertore habendus est, qui ubi milites fusos ac palatos videt procul ordines reliquisse, signo ducis sublato, eos in stationes suas revocat. Sic enim dispersi erant tui omnes, Domine, ut non modo imperia exaudire non possent, sed etiam ut obliti propemodum essent et ducis sui, et militiae, et sacramenti militaris. Ego, ut eos ab errore colligerem, non alienum signum sustuli, sed insigne illud tuum vexillum, quod nobis sequi necesse est, si volumus in populo tuo censeri. Hic manum mihi iniecerunt, qui quum alios retinere in ordine deberent, in errorem abduxerant; et quum minime desinerem, violenter restiterunt. Hic coeptum est graviter tumultuari, donec ad dissidium usque certamen exarsit. Verum penes quos sit culpa, tuum est nunc pronunciare, o Domine. Ego semper et verbis et factis testatus sum, quanto unitatis studio tenerer. Verum illa mihi erat ecclesiae unitas, quae abs te inciperet, ac in te desineret. Quoties enim pacem et consensionem nobis commendasti, simul ostendisti, te unicum esse illius conservandae vinculum. Me, si pacem habere vellem cum iis qui se iactabant ecclesiae praesules et fidei columnas, eam redimere oportebat veritatis [410] tuae abnegatione. Quidvis autem potius subeundum esse censui, quam ut ad nefariam istam pactionem descenderem. Nam Christus ipse tuus nobis edixit, etiam si coelum terrae permisceatur, oportere tamen verbum tuum aeternum permanere (Matth. 24, 35). Neque, vero dissidere me ab ecclesia tua putabam, quia mihi cum primoribus illis bellum erat. Nam et per filium et per apostolos praemonueras, ad eum locum emersuros, quibus consentiendum minime esset. Non de extraneis ille hominibus, sed iis, qui se pro pastoribus venditarent, praedixerat, fore lupos rapaces et pseudoprophetas, simulque mandaverat ut caverem (Matth. 7, 15). Ubi cavere iubebat, an ego manum praebuissem? Nec magis pestilentes fore ecclesiae tuae hostes denunciabant apostoli, quam intestinos qui sub pastorum titulo delitescerent (Act. 20, 29; 2 Petr. 2, 1; 1 Ioann. 2, 18). Quos pronunciabant esse [fol. 42] habendos pro hostibus, ab iis cur dubitassem me seiungere? Erant mihi in oculis prophetarum tuorum exempla, quibus videbam tantas fuisse contentiones cum saeculi sui sacerdotibus ac prophetis: quos certe constat fuisse in populo israelitico ecclesiae praesules. At non ideo habentur pro schismaticis prophetae tui, quod dum collapsam religionem instaurare volunt, illis summa vi repugnantibus non cesserint. Manebant ergo in vera ecclesiae unitate, quum a sceleratis sacerdotibus diris ominibus [1) Sic sola princeps cum, Gallo qui vertit: ia soit ce qu’ilz fussent maudictz de grandes maledictions. Caeteri libri omnes: omnibus.] devoverentur, quum indigni censerentur, qui locum inter homines, nedum inter sanctos haberent. Eorum ergo exemplis confirmatus sic constiti, ut nihil me illae de ecclesiae desertione obnunciationes minaeve territarent, quo minus constanter intrepideque pergerem iis adversari, qui sub pastorum persona plus quam impia tyrannide ecclesiam tuam disperdebant. Eram enim mihi optime conscius, quanto uniendae ecclesiae tuae studio flagrarem, modo concordiae eius vinculum esset tua veritas. Qui subsequuti sunt motus, ut a me non sunt excitati, ita non est cur mihi imputentur. Scis, Domine, res etiam ipsa apud homines testata est, ut nihil quaesierim, quam verbo tuo controversias omnes dirimi, quo coniunctis animis utraque pars ad stabiliendum regnum tuum conspiraret: ut non detrectarim, vel capitis mei dispendio, pacem ecclesiae restitui, si frustra tumultuari deprehensus forem. Quid autem adversarii? Nonno protinus ad ignes, ad cruces, ad gladios furiose procurrerunt? Nonne unicum sibi praesidium in armis et saevitia esse iudicarunt? Nonne ad eundem furorem omnes ordines instigarunt? Nonne omnes pacificationis rationes respuerunt? Eo factum est, [411] ut res, quae sedari amice alioqui poterat, in tale certamen exarserit. Quanquam autem in tanta rerum conturbatione varia fuerunt hominum iudicia, iam tamen omni timore sum liberatus, postquam ad tuum tribunal adstamus, ubi aequitas cum veritate coniuncta non nisi secundum innocentiam pronunciare potest.

En, Sadolete, non quam tibi ad nos praegravandos comminisci libuit causae nostrae actionem, sed quam esse verissimam et nunc boni cognoscunt, et omnibus creaturis in illo die patefiet. Neque vero iis etiam, qui praedicatione nostra edocti, ad eandem nobiscum causam accesserint, deerit quod pro se loquantur, quando haec, cuique parata erit defensio: Ego, Domine, ut a puero fueram educatus, christianam semper fidem professus sum. Ipsius autem fidei rationem non aliam initio habui, quam quae tunc passim obtinuerat. Verbum tuum, quod instar lampadis praelucere universo populo tuo debuerat, ademptum, vel certe suppressum nobis erat. Et ne quis maiorem lucem desideraret, [fol. 43] insederat omnium animis ista persuasio, coelestis illius arcanaeque philosophiae inquisitionem paucis melius delegari, a quibus oracula peterentur: plebeiis ingeniis non altiorem intelligentiam convenire, quam ut se ad ecclesiae obedientiam subigerent. Rudimenta autem, quibus fueram initiatus, eiusmodi erant, ut nec me ad legitimum numinis tui cultum satis instituerent: neque mihi ad certam spem salutis viam expedirent: nec me bene ad officia formarent christianae vitae. Te quidem unum pro Deo meo colere didiceram: sed quum me penitus fugeret vera, colendi ratio, in primo statim ingressu excidebam. Credebam, ut fueram edoctus, filii tui morte me redemptum esse ab obligatione aeternae mortis: sed eam imaginabar redemptionem, cuius virtus nequaquam ad me perveniret. Exspectabam futurum resurrectionis diem, sed cuius memoriam, velut rei infaustissimae, abominarer. Atque hic sensus non mihi privatim domi natus erat, sed ex ea doctrina, quae tum a populi christiani magistris populo passim tradebatur, conceptus. Clementiam erga homines tuam praedicabant illi quidem, sed non, nisi eos, qui se dignos praebuissent. Dignitatem porro in operum iustitia collocabant, ut ille demum in gratiam abs te reciperetur, qui so tibi operibus conciliaret. Nec dissimulabant tamen interim, miseros esse nos peccatores, et qui saepe, carnis infirmitate laberemur. Proinde communem oportere, omnibus esse salutis portum, tuam misericordiam: sed enim eius obtinendae hanc demonstrabant rationem, si pro offensis tibi satisfieret. Tum satisfactio nobis iniungebatur: primum ut confessi sacerdoti omnia peccata veniam absolutionemque supplices peteremus; deinde ut bonis operibus malorum memoriam apud te deleremus; postremo, ut ad sufficiendum, quod nobis deesset, sacrificia ex[412]piationesque solennes adderemus. Iam quia rigidus esses iudex, ac severus vindex iniquitatis, ostendebant, quam formidolosus esse deberet tuus conspectus. Ideo iubebant ad sanctos primum confugere, ut eorum intercessione, exorabilis ac propitius nobis reddereris. His omnibus quum utcunque perfunctus essem, tametsi nonnihil interquiescebam, procul tamen adhuc aberam a certa conscientiae tranquillitate. Quoties enim vel in me descendebam, vel animum ad te attollebam, extremus horror me incessebat, cui nulla piacula, nullae satisfactiones mederi possent. Ac quo me propius considerabam, eo acrioribus pungebatur aculeis conscientia, ut non aliud restaret solatium, quam me ipsum oblivione ludere. Quia tamen nihil melius offerebatur, iter, quod exorsus eram, prosequebar: quum interim excitata est longe diversa doctrinae forma, non quae a christiana professione nos [fol. 44] abduceret, sed quae illam ad suum fontem reduceret, et velut a faecibus repurgatam suae puritati restitueret. Ego vero novitate offensus, difficulter aures praebui: ac initio, fateor, strenue animoseque resistebam. Siquidem (quae hominibus ingenita est in retinendo quod semel susceperunt instituto, vel constantia, vel contumacia) aegerrime adducebar, ut me in ignoratione et errore tota vita versatum esse confiterer. Una praesertim res animum ab illis meum avertebat, ecclesiae reverentia. Verum ubi aliquando aures aperui, meque doceri passus sum, supervacuum fuisse timorem illum intellexi, ne quid ecclesiae maiestati decederet. Multum enim interesse admonebant, secessionem quis ab ecclesia faciat, an vitia corrigere studeat, quibus ecclesia ipsa contaminata est. De ecclesia praeclare loquebantur, summum unitatis colendae studium prae se ferebant. Ac ne in ecclesiae nomine cavillari viderentur, ostendebant non esse novum, ut antichristi pro pastoribus illic praesiderent. Eius rei exempla non pauca proferebant, quibus apparebat, nec alio spectare ipsos, quam ad ecclesiae aedificationem: et in eo similem habere causam cum multis Christi servis, quos ipsi in numero sanctorum habebamus. Quod autem liberius ferrentur in romanum pontificem, qui et pro Christi vicario, et Petri successore, et ecclesiae principe colebatur, sic excusabant: Eiusmodi titulos inania esse terriculamenta quibus adeo perstringi piorum oculos non oporteret, ut rem intueri ac excutere non auderent. Illum, quum mundus ignorantia et hebetudine, velut alto sopore, oppressus esset, in tantum fastigium emersisse; certe non verbo Dei constitutum, non legitima ecclesiae vocatione ordinatum ecclesiae principem fuisse, sed voluntarium, et a se ipso lectum. Illam porro tyrannidem, qua in Dei populum grassatus esset, nullo modo esse ferendam, si vellemus salvum apud nos Christi regnum. Nec illis deerant, quibus ea omnia confirmarent, validissimae rationes. Principio, [413] quidquid ad stabiliendum papae principatum solebat tum adduci, clare diluebant. Ubi omnia illi [1) illa, 1576. 1597. 1611.] sua firmamenta abstulerant, tantam quoque eius altitudinem Dei verbo demoliebantur. Eo usque res deveniebat, ut palam esset conspicuumque eruditis simul ac indoctis, verum ecclesiae ordinem tunc interiisse; claves, quibus ecclesiae disciplina continetur, fuisse pessime adulteratas; collapsam christianam libertatem; prostratum denique fuisse Christi regnum, quum erectus fuisset hic principatus. Habebant praeterea, quo conscientiam meam stringerent, ne in istis, quasi nihil ad me pertinerent, securus conniverem. Multum enim abesse, quin sit aliquod voluntario errori apud te patrocinium, quum ne is quidem impune erret, qui mera ignoratione [fol. 45] a via seducitur. Quod ipsum filii tui testimonio comprobabant: Si caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt (Matth. 15, 14). Quum animus meus ad seriam attentionem comparatus foret, hic vero, tanquam illata luce, animadverti, in quo errorum sterquilinio fuissem volutatus, quot inde sordibus ac maculis foedatus essem. Quod ergo officii mei fuit, eius, in qua prolapsus eram, miseriae, multo etiam magis eius, quae mihi imminebat, aeternae mortis agnitione vehementer consternatus, nihil prius habui quam ut damnata, non sine gemitu ac lacrymis, superiore vita, me in vitam [2) viam, 1576 seqq. Gallus cum antiquioribus facit.] tuam reciperem. Et nunc, Domine, quid aliud misero mihi superest quam ut deprecationem tibi pro defensione offeram, ne horrendam illam a verbo tuo defectionem ad calculum revoces, a qua me semel mirifica tua benignitate vindicasti?

Nunc istam actionem, Sadolete, cum ea, si libet, compara, quam plebeio tuo assignasti. Mirum si haesitabis, utram alteri praeferre debeas. Illius enim profecto salus de filo pendet, cuius defensio in hoc cardine vertitur: quod quae sibi a proavis ac maioribus tradita sit religio, eam constanter retinuerit. Iudaei, et Turcae, et Sarraceni hac ratione Dei iudicio elaberentur. Facessat ergo inanis ista tergiversatio ab eo tribunali, quod non hominum autoritati comprobandae, sed universa carne vanitatis mendaciique damnata, asserendae unius Dei veritati erigetur. Quod si ineptiis tecum certare vellem, quam mihi imaginem pingere liceat, non dico papae, aut cardinalis, aut cuiuslibet e vestra factione reverendi praesulis (quibus fere omnibus qui colores aptari queant ab homine non valde ingenioso, pulchre nosti), sed doctoris alicuius, vel inter omnes vestros selectissimi? Nihil sane opus esset, ad eius damnationem, vel dubias in eum coniecturas proferre, vel falsa crimina ementiri. Iustis enim ac certis plus satis gravaretur. Sed ne, quod in te reprehendo, imitari videar, hoc agendi genere supersedeo. Tantum [414] hortabor, ut ad se aliquando redeant, ac secum reputent, quam fideliter pascant christianum populum, cui non alius esse potest panis quam Dei sui verbum. Et ne sibi nimium blandiantur, quod nunc, magno applausu, et secundis magna ex parte admurmurationibus, fabulam suam agunt, cogitent nondum ad catastrophen se pervenisse: in qua certe non habebunt theatrum, ubi suos fumos impune vendant, ubi credulas mentes imposturis illaqueent: sed unius Dei arbitrio stabunt vel cadent: cuius iudicium non ab aura populari, sed a sua ipsius inflexibili aequitate pendebit: qui non modo de cuiusque factis inquiret, sed de [1) de, om. 1576 seqq.] recondita cordis sinceritate vel nequitia quaestionem exercebit. Ego de omnibus, nulla exceptione, pronunciare non audeo. Quotusquisque [fol. 46] tamen eorum est, qui dum adversum nos conflictatur, non sibi conscius sit, operam se magis hominibus quam Deo locare?

Iam quum tota epistola nos supra modum inclementer tractes, extrema tamen clausula virus tuae acerbitatis pleno ore in nos effundis. Quanquam autem nos minime convicia illa feriunt, et illis iam pro parte antea responsum est, quid tamen, quaeso, in mentem tibi venit, ut avaritiam adhuc nobis obiiceres? Putasne tantam in nostris hominibus fuisse hebetudinem, ut non ab ipsis exordiis cogitarent, se eam ingredi viam quae lucro et quaestui esset adversissima? An vero quum vestram ipsorum avaritiam traducerent, non videbant magnam se necessitatem sibi imponere continentiae ac frugalitatis, nisi pueris quoque ipsis facere se ridiculos vellent? Quum rationem eius corrigendae esse ostenderent, ut nimiis opibus exonerarentur pastores, quo ad ecclesiae curam magis essent expediti, an non sibi sponte aditum ad opes praecludebant? Quae enim iam restabant divitiae, quibus imminerent? Quid? annon hoc erat facillimum ad divitias honoresque compendium, statim ab initio iis quae offerebantur pactionibus vobiscum transigere? Quanti tum multorum silentium redemisset pontifex vester? Quanti hodie quoque redimeret? Cur, si vel minima habendi cupiditate titillantur, omni spe augendae rei praecisa, malunt perpetuo sic miseri esse, quam citra magnam difficultatem uno temporis momento ditescere? Sed ambitio, scilicet, eos retinet. Eius quoque suggillationis quam habueris causam, non video, quum nihil aliud potuerint exspectare, qui hanc actionem aggressi sunt primi, quam ut a toto orbe conspuerentur: et qui postea accesserunt scientes ac volentes se innumeris totius mundi contumeliis ac probris exposuerint. Ubi autem fraudes illae ac intestinae malitiae? Nulla enim earum suspicio in nobis haeret. De iis ergo potius tracta in sacro vestro collegio, ubi quotidie agitantur.

[415] Calumnias illas, quia ad finem propero, praeterire cogor: quod nostro innitentes capiti, neminem reperimus in tota ecclesia, quem putemus fide aliqua dignum; calumnias tamen esse, iam ante satis demonstravi. Tametsi enim solum Dei verbum extra omnem iudicii aleam constituimus, conciliis vero et patribus ita certam demum autoritatem constare voluimus, si ad eius normam respondeant: eo tamen honore locoque concilia et patres dignamur, quem obtinere sub Christo par est. Sed omnium teterrimum est illud crimen, quod sponsam Christi discerpere conati sumus. Id si verum esset, merito et tibi et orbi universo haberemur pro deploratis. Atqui non aliter crimen, istud in nos recipiam, nisi discerpi ab iis Christi sponsam contendas, qui virginem castam exhibere Christo [fol. 47] cupiunt; qui sancta quadam zelotypia sollicitantur, quo eam Christo illibatam conservent; qui pravis lenociniis corruptam, ad fidem coniugalem revocant; qui adversus adulteros omnes, quos eius pudicitiae insidiari deprehenderint, contentionem suscipere non dubitant. Et quid nos aliud fecimus? Nonne peregrinis doctrinis tentata, imo violata fuerat, a vestra factione ecclesiae castitas? Nonne violenter a vobis fuerat innumeris superstitionibus prostituta? Nonne foedissimo illo adulterii genere, simulacrorum cultu, inquinata erat? Scilicet, quia non sumus passi, sacrosanctum Christi thalamum tanto haberi a vobis ludibrio, sponsam eius lacerasse dicimur. Ego autem dico illam, quam a nobis falso accusas lacerationem, apud vos non obscure conspici. Neque in ecclesia id modo, sed in Christo ipso, quem misere dissectum esso constat. Quomodo sponso suo adhaereat ecclesia, quem salvum non habet? Ubi autem incolumitas Christi, dum et iustitiae, et sanctitatis, et sapientiae gloria alio transfertur? Atqui antequam accenderetur a nobis certamen, tranquilla omnia et optime pacata erant. Inter pastores quidem, et in ipsa plebe, ignavia et stupor effecerant, ut nullae propemodum essent de religione controversiae. In scholis autem, quam strenue sophistae rixabantur? Ergo non est, quod pacificum adeo vobis regnum tribuas: ubi non alia ratione quies fuit, nisi quia Christus conticebat. Post novum evangelii exortum, [416] magnae, fateor, contentiones efferbuerunt, a quibus antea otium erat. Sed nostris hominibus immerito id imputetur, qui nihil toto actionis suae decursu quaesierunt, nisi ut instaurata religione in veram unitatem discordiis fusae ac dispersae ecclesiae colligerentur. Et ne vetera commemorem, quid nuper recipere detrectarunt, tantum ut ecclesiis pacem conciliarent? Sed frustra omnia experiuntur, vobis contra nitentibus. Quia enim pacem illi habere cupiunt, cum qua simul floreat Christi regnum: vos autem, quidquid accedit Christo, deperire vobis putatis, non mirum est si fortiter resistatis. Et habetis artes, quibus evertatis uno die, quidquid ipsi multis mensibus pro Christi gloria instituunt. Non multis verbis te obruam, quia uno verbo expedire rem licet. Obtulerunt so nostri ad reddendam suae doctrinae rationem. Cedere non detrectant, si victi rationibus fuerint. Per quos nunc stat, quominus et optima pace, et veritatis luce fruatur ecclesia? I nunc, et nos seditiosos appella, qui ecclesiam quiescere non sinamus. Ne quid autem praetermitteres, quod ad gravandam causam nostram faceret, quia multae paucis istis annis sectae ebullierunt, eius quoque rei invidiam, pro tuo candore, in nos derivas: sed vide qua aequitate, [fol. 48] vel quo etiam praetextu. Nam si nos propterea odio digni, iusto quoque olim odio apud impios laborasset christianum nomen. Aut ergo desine hac parte nos infestare: aut palam profitere, christianam religionem tollendam ex hominum memoria, quae tot mundo tumultus pariat. Hoc ergo causae nostrae minime obesse debet, quod modis omnibus conatus est Satan Christi opus impedire. Hoc quaerere magis ad rem pertinebat, quis omnibus quae se extulerunt sectis expugnandis incubuerit. Constat autem nos solos, vobis otiosis ac stertentibus, totam hanc molem sustinuisse. Faxit Dominus, Sadolete, ut tu ac reliqui omnes tui aliquando intelligatis, non alius esse unitatis vinculum quam si Christus Dominus, qui nos Deo patri reconciliavit, in corporis sui societatem nos ab ista dissipatione recolligat: ut ita uno eius verbo ac spiritu in cor unum et animam unam coalescamus.

Argentorati Calendis Septembribus 1539.

Comments