Unidad IV: Textos para repaso


1. LOS SABINOS


Sabini Romanis bellum indicaverunt. Romani duces milites ad proelium duxerunt. Pedites equitesque magna virtute pugnabant. Romani et Sabini multa proelia varia fortuna gerebant. Interea sacerdotes preces in templis deis faciebant. Invocabant Iovem, deorum hominumque deum, et Martem, belli deum. Tandem mulieres inter Sabinos et Romanos se interposuerunt et magno dolore oraverunt: "Sabini, vos nostri fratres patresque estis atque vos amamus. Sed Venus dea amore homines incendit. Nunc Romani nostrorum filiorum patres sunt atque etiam eos amamus. Itaque arma deponite cruentumque bellum conficite". Romani et Sabini pacem faciunt et duos populos coniungunt. Reges novas leges populis suis dant et homines agros iterum colunt. Roma iustitia paceque floret.



2. UN VIAJE A ROMA


Ego meum iter ex Asia in Italiam in nave oneraria feci. Navis non solum servos sed etiam artis opera civibus Romanis transportabat. Nautae nostra corpora pane et piscibus bene alebant, nam magnas divitias nobiscum obtinere cupiebant. Ultima itineris nox in mentem mihi pervenit.


Mare quietum erat et nox obscura. Subito atrae nubes in caelo apparuerunt atque lunam sideraque texerunt. Densa pluvia nocte cadere coepit et fulmina in caelo fulgebant. Navis praefectus eam magna peritia agebat. Ego domi salva cum mea familia esse cupiebam, nam meus canis solus mecum erat. Tandem nostra navis tempestatis vim magna difficultate sustinere impetravit, nam nautarum virtus magna fuit. Unus nauta in mare cecidit et mortem in mari invenit.


Prima luce ad Italiae litora iam pervenimus. Per flumen Tiberim in urbem Romam appropinquavimus. Clarus sol in caelo fulgere coepit atque candidae aves super nobis volabant. Ego urbis septem montes videre cupiebam, nam eorum fama ad meas aures pervenerat. Etiam pontem Fabricium super Tiberi videre et per urbis vias ambulare cupiebam. Magna viatorum pars sarcinas iam parabat. In Ostia servi, viatores, mercatores, senatores erant. Sic Romam pervenimus.

Ċ
Meli San Martín,
15 feb. 2012 11:28
Comments