PĀGINA PRĪMA

Hunc situm cōnfēcī ut in Latīnē scrībendō exercērer et nūgās, quae mihī identidem in mentem ueniunt, uōbīs prōpōnerem. Sī qua menda inter legendum inuēneritis quaesō mē certiōrem faciātis, ut corrigantur.

27/08/2016

Dē uestiāriā lībertāte

Frequēns fit hīs temporibus disputātiō liceatne Islāmicīs mulieribus sēsē etiam in lītore uestīmentīs operīre an corpus sit potius reuēlandum. Plūrimī enim hās fēminās ā marītīs patribusque in uēlōrum ūsum coāctās dīcunt et lēgem ferre cupiunt nē qua sīc uestīta in lītoribus uersētur, ut nūper in Franciā factum est. Quid tamen ita prōficitur? Tunc illae, quae uērō opprimuntur, nōn iam lītus adīre poterunt eīsque suā ipsīus sponte uēlum gerentibus haec lībertās adimētur. Nēminī hoc prōderit et immō cīuīlis lībertās dētrīmentum capiet.
Sunt autem haud paucī quī timendum cēnseant nē quis arma sub eius modī uestibus cēlet idque ad prohibitiōnis causās adiciant, sed 
nihil indūmentīs tam lātīs opus est ad arma abscondenda.
Proptereā hoc cōnsilium ināne et lībertātī nocīuum esse putō.