Fábulas de Fedro


Fedro naceu aproximadamente no 15 a. de C. en Macedonia. Chegou a Roma como esclavo de Augusto, que despois concedeulle a libertade. Morreu en torno ao 50 d. de C.

Escribeu cinco libros de Fábulas. Como o propio Fedro nos di nos prólogos e epílogos dos seus libros, os temas están tomados de Esopo, aínda que tamén compón fábulas orixinais, inspiradas na vida e nos costumes da época.
As características esenciais da fábula de Fedro son a diversión e a ensinanza moral. As fábulas de Fedro conteñen unha dura sátira contra os poderosos que abusan do seu poder, contra os soberbios, os mentirosos, os malvados.
O verso das fábulas de Fedro é o senario yámbico, verso popular e humilde. A súa linguaxe é clara e sinxela, pero elegante. As súas metáforas son simples, pero pintorescas e suxestivas.

O XÉNERO LITERARIO DA FÁBULA

A fábula definese como unha composición literaria, xeralmente en verso, na que por medio dunha ficción alegórica e de personificacións de seres irracionais, inanimados ou abstractos, dase unha ensinanza útil ou moral.
A orixe remota é probablemente oriental. A paternidade da fábula como xénero literario atribúese a Esopo, grego do século VI a. de C., personaxe semimítico do quel a súa vida está chea de lendas de dudosa autenticidade: por el, a fábula de animais denomínase «fábula esópica».
En Roma, o término fábula ten, por un lado un sentido ampio, designando calquear relato con peripecias variadas; por outro lado, úsase con outros sentidos como historia, peza de teatro...


LIBER PRIMUS

PROLOGUS
Aesopus auctor quam materiam repperit,
hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet
et quod prudente vitam consilio monet.
Calumniari si quis autem voluerit,
quod arbores loquantur, non tantum ferae,
fictis iocari nos meminerit fabulis.

FABULA I
Lupus et agnus
Malefacere qui vult, nusquam non causam invenit
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
siti compulsi; superior stabat lupus
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit.
“Cur”, inquit, “turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?” Laniger contra timens:
“Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor.”
Repulsus ille veritatis viribus:
“Ante hos sex menses male”, ait, “dixisti mihi”.
Respondit agnus: “Equidem natus non eram.”
“Pater hercle tuus”,ille inquit, “male dixit mihi”.
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocents opprimunt.

FABULA II
Ranae regem petierunt
Minima de malis
Athenae cum florerent aequis legibus,
procax libertas civitatem miscuit
frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici
(non quia crudelis ille, sed quoniam grave
Omne insuetis onus) et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
Ranae vagantes liberis paludibus
Clamore magno regem petiere a Iove,
qui dissolutos mores vi conpesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
parvum tigillum, missum quod subito vadi
motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius
forte una tacite profert e stagno caput
et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant
lignumque supra turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omnia contumelia,
alium rogantes regem misere ad Iovem,
inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere coepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes; vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
adflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
Quia noluistis vestrum ferre, inquit, bonum,
malum perferte.-“Vos quoque, o cives”, ait,
“hoc sustinete, maius ne veniat malum”.

FABULA III
Graculus superbus et pavo
In propria pelle quiesce
Ne gloriari libeat alienis bonis,
suoque potius habitu vitam degere,
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inani graculus superbia
pennas, pavoni quae deciderant, sustulit
seque exornavit. Deinde contemnens suos
se inmiscuit pavonum formoso gregi.
Illi inpudenti pennas eripiunt avi
fugantque rostros. Male mulcatus graculus
redire maerens coepit ad proprium genus;
a quo repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis, quos prius despexerat:
“Contentus nostris si fuisses sedibus
et, quod natura dederat, voluisses pati,
nec illam expertus esses contumeliam
nec hanc repulsam tua sentiret calamitas”.

FABULA IIII
Canis per fluvium carnem ferens
Avidum sua saepe deludit aviditas
Amittit merito proprium, qui alienum adpetit.
Canis per flumen carnem dum ferret natans,
lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
aliamque praedam ab alio cane ferri putans
eripere voluit; verum recepta aviditas
et, quem tenebat ore, dimisit cibum,
nec, quem petebat, potuit adeo adtingere.

FABULA V
Vacca, capella, ovis et leo
Potentioris societatem fuge

Numquam est fidelis cum potente societas:
testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patines ovis iniuriae
socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
sic est locutus partibus factis leo:
“Ego primam tollo, nominor quoniam leo;
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
malo adficietur, si quis quartam tetigerit”.
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.

FABULA VI
Ranae ad solem
Improborum improba soboles

Vicini furis celebres vidit nuptias
Aesopus et continuo narrare incipit:
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,
Clamorem ranae sustulere ad sidera.
Convicio permotus quaerit Iuppiter
causam querelae. Quaedam tum stagni incola:
“Nunc”, inquit, “omnes unus exurit lacus,
Cogitque miseras arida sede emori.
Quidnam futurum est, si crearit liberos?”

FABULA VII
Vulpes ad personam tragicam
Stultorum honor inglorious

Personam tragicam forte vulpes viderat:
“O quanta species”, inquit, “cerebrum non habet!”
Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam
fortuna tribuit, sensum communem abstulit.

FABULA VIII
Lupus et gruis
Malos tueri haud tutum

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat,
impune abire deinde quia iam non potest.
Os devoratum fauce cum haereret lupi,
mango dolore victus coepit singulos
inlicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iure iurando gruis,
gulaeque credens colli longitudinem
periculosam fecit medicinam lupo.
A quo cum pactum flagitaret praemium:
“Ingrata es”, inquit, “ore quae e nostro caput
incolume abstuleris et mercedem postules”.


FABULA IX
Passer ad leporem consiliator
Ne insultes miseris

Sibi non cavere et aliis consilium dare
stultum esse, paucis ostendamus versibus.
Oppressum ab aquila et fletus edentem graves
leporem obiurgabat passer: “Ubi pernicitas
nota”, inquit, “illa est? Quid ita cessarunt pedes?”
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit
questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semanimus. “Mortis en solacium!
Qui modo securus nostra inridebas mala,
simili querela fata deploras tua”.

FABULA X
Lupus et vulpes iudice simio
Mendaci ne verum quidem dicenti creditur

Quicumque turpi fraude semen innotuit,
etiam si verum dicit, amittit fidem.
Hoc adtestatur brevis Aesopi fabula.
Lupus arguebat vulpem furti crimine;
negabat illa se esse culpae proximam.
Tunc iudex inter illos sedit simios.
Uterque causam cum perorassent suam,
Dixisse fertur simius sententiam:
“Tu non videris perdidisse, quod petis;
te credo subripuisse quod pulchre negas.”

FABULA XI
Asinus et leo venantes
Ridicula in imbelle virtutis ostentatio

Virtutis expers verbis iactans gloriam
Ignotos fallit, notis est derisui.
Venari asello comite cum vellet leo,
Contexit illum frutice et admonuit simul,
ut insueta voce terreret feras:
fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
clamorem subito totis tollit viribus
novoque turbat bestias miraculo.
Quae dum paventes exitus notos petunt,
leonis adfliguntur horrendo ímpetu.
Qui, postquam caede fessus est, asinum evocat
iubetque vocem premere. Tunc ille insolens:
“Qualis videtur opera tibi vocis meae!”
“Insignis”, inquit, “sic ut, nisi nossem tuum
animum genusque, simili fugissem metu”.

FABULA XII
Cervus ad fontem
Utilissimun saepe, quod contemnitur

Laudatis utiliora, quae contempseris,
saepe inveniri haec asserit narratio.
Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit
et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
venantum subito vocibus conterritus
per campum fugere coepit et cursu levi
canes elusit. Silva tum excepit ferum,
in qua retentis impeditus cornibus
lacerari coepit morsibus saevis canum.
Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur:
“ O me infelicem! qui nunc demum intellego,
utilia mihi quam fuerint, quae despexeram,
et, quae laudaram, quantum luctus habuerint”.

FABULA XIII
Vulpes et corvus
Laudatore nihil insidiosius

Qui se laudari gaudet verbis subdolis,
sera dat poenas turpes paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
“O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret.”
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,
emisit ore caseum, quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
[Hac re probatur quantum ingenium valet
virtute semper praevalet sapientia.]

FABULA XIV
Ex sutore medicus
Fallax vulgi iudicium

Malus cum sutor inopia deperditus
medicinam ignoto facere coepisset loco
et venditaret falso antidotum nomine,
verbosis adquisivit sibi famam strophis.
Hic cum iaceret morbo confectus gravi
rex urbis, eius experiendi gratia
scyphum poposcit; fusa dein simulans aqua
antidoto miscere illius se toxicum,
ebibere iussit ipsum posito praemio.
Timore mortis ille tum confessus est
non artis ulla medicae se prudentia,
verum stupore vulgo factum nobilem.
Rex advocata contione haec edidit:
“Quantae putatis esse vos dementiae,
qui capita vestra non dubitatis credere,
cui calceandos nemo commisit pedes?”
Hoc pertinere vere ad illos dixerim,
quorum stultitia quaestus impudentiae est.

FABULA XV
Asinus ad senem pastorem
Pauper dominum, non sortem mutat

In principatu commutando saepius
nil praetor domini nomen mutant pauperes.
Id esse verum parva haec fabella indicat.
Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subito territus
suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus: “Quaeso, num binas mihi
clitellas impositurum victorem putas?”
Senex negavit. “Ergo quid refert mea,
Cui serviam, clitellas dum portem meas?”.

FABULA XVI
Ovis, cervus et lupus
Fideiussorem infidum cave

Fraudator homines cum advocat sponsum improbos,
non rem expedire, sed malum augere expetit.
Ovem rogabat cervus modium tritici
lupo sponsore. At illa praemetuens dolum:
“Rapere atque abire semper adsuevit lupus,
tu de conspectu fugere veloci impetu:
ubi vos requiram, cum dies advenerit?”.

FABULA XVII
Ovis, canis et lupus
Calumniatorem sua poena manet

Solent mendaces luere poenas malefici.
Calumniator ab ove cum peteret canis,
quem commodasse panem se contenderet,
lupus citatus testis non unum modo
deberi dixit, verum adfirmavit decem.
Ovis damnata falso testimonio,
quod non debebat, solvit. Post paucos dies
bidens iacentem in fovea conspexit lupum:
“Haec”, inquit, “merces fraudis a superis datur”.

FABULA XIX
Mulier parturiens
Nemo libenter recolit qui laesit locum.

Instante partu mulier actis mensibus
humi iacebat flebilis gemitus ciens.
Vir est hortatus corpus lecto reciperet
onus naturae melius quo deponeret.
“Minime”, inquit, “illo posse confido loco
malum finiri quo conceptum est initium.”

FABULA XX
Canes famelici.
Stultitia plerumque exitio est

Stultum consilium non modo effectu caret,
sed ad perniciem quoque mortales devocat.
Corium depressum in fluvio viderunt canes.
Id ut comesse extractum possent facilius,
aquam coepere ebibere; sed rupti prius
periere, quam quod petierant contingerent.

FABULA XXI
Leo senex, aper, taurus et asinus.
Miser vel ignavissimo cuique ludibrio est

Quicumque amisit dignitatem pristinam,
ignavis etiam iocus est in casu gravi.
Defectus annis et desertus viribus
leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
aper fulmineis venit ad eum dentibus
et vindicavit ictu veterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
impune laedi, calcibus frontem extudit.
At ille exspirans: "Fortis indigne tuli
mihi insultare: te, naturae dedecus,
quod ferre, certe cogor bis videor mori".

FABULA XXII
Mustela et homo

Mustela ab homine prensa cum instantem necem
effugere vellet: "Parce, quaeso" inquit "mihi,
quae tibi molestis muribus purgo domum".
Respondit ille: "Faceres si causa mea,
gratum esset et dedissem veniam supplici.
Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,
Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
noli imputare vanum beneficium mihi".
Atque ita locutus improbam leto dedit.
Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
quorum privata servit utilitas sibi,
et meritum inane iactant imprudentibus.

FABULA XXIII

Canis fidelis.
Suspecta maiorum beneficia

Repente liberalis stultis gratus est,
verum peritis inritos tendit dolos.
Nocturnus cum fur panem misisset cani,
obiecto temptans an cibo posset capi:
"Heus" inquit "linguam vis meam praecludere,
ne latrem pro re domini? Multum falleris.
Namque ista subita me iubet benignitas
vigilare, facias ne mea culpa lucrum".

FABULA XXV
Rana rupta et bos
Potentes net entes aemulari

Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem
et tacta invidia tantae magnitudinis
rugosam inflavit pellem: tum natos suos
interrogavit, an bove esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu et simili quaesivit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt bovem.
Novissime indignata dum vult validius
inflare sese, rupto iacuit corpore.
ata aquí correxido
----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
FABULA XXVI
Canes et corcodili
Rete ne tendas accipitri

Consilia qui dant prava cautis hominibus,
et perdunt operam et deridentur turpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
a corcodilis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere coepisset canis,
sic corcodillus: “Quamlibet lambe otio;
noli vereri”. At ille: “Facerem mehercule,
nisi esse scirem carnis te cupidum meae”.




FABULA XXVII
Vulpes et ciconia.
Par pari refertur

Nulli nocendum est.; si quis vero laeserit,
multandum simili iure fabella admonet.
Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
prior invitasse, et illi in patina liquidam
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
"Sua quisque exempla debet aequo animo pati".

FABULA XXVIII
Canis et thesaurus et vulturius.
Avarus suus sibi carnifex est

Haec res avaris esse conveniens potest
et qui humiles nati dici locupletes student.
Humana effodiens ossa thesaurum canis
invenit, et violarat quia Manes deos,
iniecta est illi divitiarum cupiditas,
poenas ut sanctae Religioni penderet.
Itaque aurum dum custodit, oblitus cibi
fame est consumptus; quem stans vulturius super
fertur locutus: "O canis, merito iaces,
qui concupisti subito regales opes,
trivio conceptus, educatus stercore".

FABULA XXVIIII
Vulpis et aquila.
Ne magnus tenuem despicito

Quamvis sublimes debent humiles metuere,
vindicta docili quia patet sollertiae.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit
nidoque posuit pullis, escam ut carperent.
Hanc persecuta mater orare incipit,
ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.
Vulpes ab ara rapuit ardentem facem
totamque flammis arborem circumdedit,
*hostis dolorem damno miscens sanguinis.
Aquila, ut periclo mortis eriperet suos,
incolumes natos supplex vulpi tradidit.


FABULA XXX
Asinus inridens aprum

Plerumque stulti risum dum captant levem,
gravi destringunt alios contumelia
et sibi nocivum concitant periculum.
Asellus apro cum fuisset obvius:
"Salve" inquit "frater". Ille indignans repudiat
officium et quaerit, cur sic mentiri velit.
Asinus demisso pene: "Similem si negas
tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo".
Aper, cum vellet facere generosum impetum,
repressit iram et: "Facilis vindicta est mihi,
sed inquinari nolo ignavo sanguine".

FABULA XXXI
Ranae metuentes taurorum praelia.
Mala publica in plebem recidunt

Humiles laborant ubi potentes dissident.
Rana in palude pugnam taurorum intuens:
"Heu quanta nobis instat pernicies!" ait.
Interrogata ab alia cur hoc diceret,
de principatu cum illi certarent gregis
longeque ab ipsis degerent vitam boves:
"Est statio separata ac diversum genus;
( sed pulsus)expulsus regno nemoris qui profugerit,
paludis in secreta veniet latibula
et proculcatas obteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet".

FABULA XXXII
Miluus et columbae.
Vide cui fidas

Qui se committit homini tutandum improbo,
auxilia dum requirit, exitium invenit.
Columbae saepe cum fugissent miluum
et celeritate pennae vitassent necem,
consilium raptor vertit ad fallaciam
et genus inerme tali decepit dolo:
"Quare sollicitum potius aevum ducitis,
quam regem me creatis icto foedere,
qui vos ab omni tutas praestem iniuria?"
Illae credentes tradunt sese miluo;
qui regnum adeptus coepit vesci singulas
et exercere imperium saevis unguibus.
Tunc de reliquis una: "Merito plectimur".



Comments