Home

De Latine dicendi normis, quas scriptores recentiores (vel neoterici) servasse videntur


Quamvis imperium Romanum
in Europae regionibus ad occidentem spectantibus saeculo post Christum natum quinto exstinctum esset, homines docti, qui eas regiones incolebant, res maioris momenti sermone Latino usque ad saeculum duodevicesimum tractare pergebant.  Tantum igitur per temporis spatium lingua Latina florebat: quae ne nostro quidem saeculo ad interitum adducta est - aliquot enim adhuc homines Latine scribunt loquunturque. At inde a saeculo quinto sextove post Christum natum nullius gentis propria est lingua Latina: nemo latinitatem, ut ita dicamus, una cum lacte materno bibit.  Nam verae latinitatis fontes, quamvis nullo saeculo non fuerint homines, qui Latine loquebantur et scribebant, inde ab ultimis scriptoribus Romanis usque ad vitam nostram semper in libris et litteris reperiuntur.  Quam ob causam, etsi novis additis vocabulis et veterum vocum sensibus hinc illinc auctis ad res et cogitationes semper accommodabatur novas hominibusque antiquis inauditas, multo tamen minus mutabatur lingua Latina quam linguae vernaculae.  Exeunte autem medio illo aevo, quod vocatur, hoc est saeculo quarto decimo et ineunte quinto decimo, ad singulas artes et disciplinas scholasticas tantopere accommodabatur lingua Latina ut theologorum, dialecticorum, legistarum, modistarum (ea nomina illis saeculis ad tales scholasticos nominandos adhibebantur) sermones a compage et constructione verborum apud veteres auctores conspicua magis magisque declinare coeperint.  Periculum erat ne sermo Latinus in tot latinitates evaderet, quot tum erant disciplinae scholasticae.  Alii vero, qui studia humanitatis profitebantur eamque ob causam ‘humanistae’ appellabantur, quorum secta et persuasio primum in Italia iisdem illis annis exorta est, hoc periculum luce clarius perspexerunt.  Qui cum hac de causa, tum ob alias causas, suos aequales sedulo et impigre hortabantur ut normae Latine scribendi et dicendi ad veterum auctorum, hoc est classicorum, qui ita nominantur, usum revocarentur. Quorum vestigiis institerunt plerique omnes, qui Latine scribentes saeculis insequentibus inclaruerunt, quamquam voces aliquot et locutiones medio illo aevo exortae numquam penitus sunt sublatae, apud eos praesertim qui ius vel theologiam profitebantur.

Nonnulli autem credere volunt, quos inter numerantur quidam rerum gestarum vel peritissimi [1],
linguam Latinam totum per medium aevum quodammodo ‘vivam’ fuisse: at studiorum humanitatis fautores omnia genera scribendi et loquendi ad exempla veterum Romanorum et praecipue Ciceronis revocantes sermonem Latinum ad interitum redegisse.  Tantum autem abest ut eam sermonis curam a studiorum humanitatis fautoribus adhibitam litteris Latinis exitio fuisse credamus, ut linguam Latinam propter normas dicendi ab humanitatis studiosis restitutas multo diutius in usu mansisse affirmare audeamus. Cuius rei documenta cum multis e fontibus elucent, tum praecipue in libro inveniuntur optimo, quem his novissimis annis composuit Iosephus IJsewijn, professor Lovaniensis [2].

Paucissimi quidem Ciceroniani, qui tunc vocabantur, et extremarum partium sectatores, omnem sermonem Latinum dictis et locutionibus Ciceronis et eius aequalium circumscribere cupiebant: at plerique scriptores qui aut litterarum renascentium aetate aut saeculis etiam recentioribus floruerunt, ut maximi Ciceronem, maximi Caesarem aestimabant permultaque ex his duobus sibi desumebant, ita tamen verba et locutiones ex aliis Latinitatis auctoribus antiquis, vel ex iis qui Ciceronis aetate floruerant, vel ex iis qui sub imperatoribus vixerant, libenter sunt mutuati [3]. Quorum perpauci, si res antiquis hominibus inauditas tractandi necessitas inciderat, a vocibus posterioris latinitatis adhibendis aut novis fingendis prorsus abhorrebant[4].  Ex hoc linguae Latinae usu communi sunt exorta commoda nonnulla. Omnes enim eloquentiae candidati normas Latini sermonis, utpote quae apud eos auctores, qui a tempore Ciceronis usque ad Quintiliani aetatem floruissent, magnam partem invenirentur[5]. haud magno negotio discere et agnoscere poterant.  Exceptis quibusdam altercationibus, quae ineunte aetate litterarum renascentium inter 'Ciceronianos' et 'Apuleianos' et alios extremarum partium sectatores ortae sunt, consensus quidam de dicendi normis inter doctos homines fuisse videtur [6].  Quocirca, quamvis linguae vernaculae ad artes liberales et ad disciplinas in academiis tractandas magis magisque usurparentur, linguae Latinae usus communis diu perstabat [7].

Linguae Latinae usus etsi haud umquam funditus sublatus valde tamen his tribus saeculis novissimis minutus est.  Nam in Italia ipsa – ut terram illam intueamur, ubi studia humanitatis saec. XIV ad vitam, ut ita dicamus, primo sunt revocata – eruditi homines iam ineunte saeculo sexto decimo a consuetudine Latine loquendi et scribendi desciscere coeperunt, linguaque vernacula, praesertim sermo Tuscus, in linguae Latinae locum magis magisque apud eos substituebatur. Aliis in regionibus, velut in Scandinavia, velut in Batavia, multo diutius, hoc est in saeculum duodevicesimum, etiam in undevicesimum usque, Latine loqui et scribere pergebant docti et eruditi homines [8].

Nos igitur, quicumque aetate nostra Latine loqui scribereve cupimus, si quot et quales in litteris Latinis recentioribus fuerint progressus considerare voluerimus, aliquid utile discere poterimus: ipsos videlicet litterarum renatarum praeceptores et alios, qui eorum vestigiis institerint, specimina nobis sermonis Latini tradidisse, qui non solum ad commercia scholastica, sed etiam ad cottidiana et familiaria accommodari posset. 

Haud sane fieri potest ut omnia verba et omnes locutiones, praesertim familiariter colloquentium et confabulantium, a Cicerone et Caesare solis expetantur – quamquam hos duos tamquam principes constituere volumus, id quod bonarum litterarum praeceptores semper factitaverunt.  Permulti autem, qui soluta oratione scripserunt, iique Romani et antiqui, quales sunt Seneca, Quintus Curtius, Plinius Iunior, Quintilianus, alii multi, etiam poetae [9], praesertim Horatius et Ovidius, locutiones nobis verbaque apta praebent, quae nec apud Ciceronem nec apud Caesarem leguntur.  At his locutionibus haud facile carebimus (quippe quibus verborum ubertas et volubilitas permultum augeantur), si copiam quandam verborum et locutionum in promptu habere voluerimus quibus quaelibet mentis sensa non solum expedite, sed etiam eleganter exprimamus. 

Non alia praecepta apud eloquentiae praeceptores optimos leguntur, qui inde ab aetate litterarum renatarum floruerunt. Testis advocetur Marcus Antonius Muretus, qui anno 1526 in Gallia stirpeque Gallica natus postea summum locum inter oratores Italos meritus est.  Haec sunt eius verba:

“Adhibebo iudicium, habebo dilectum (sic), et cum ex iis potissimum, qui antiquitatis  ipsi principes visi sunt, Cicerone, Caesare, Terentio, aliis, quam plurima sumpsero, cum orationis meae genus ad eorum exemplar, quam maxime potuero, conformaro, ex aliis quoque bellissimum quodque carpam, et, quo quisque maxime excelluisse videbitur, id imitari atque exprimere conabor: neque in iis modo, quos paulo ante nominavi, sed in Tertulliano, Arnobio, Hieronymo, Augustino, Ambrosio, et, quod magis mireris, Appuleio, Cassiodoro, Martiano etiam et Sidonio Apollinari multa reperiam, quibus suo loco positis oratio uberior et ornatior fiat.”  Et alibi, sed eodem in opusculo haec leguntur verba: “Diu et ipse in eo errore versatus sum, ut nisi qui aut Ciceronis aetate aut paulo ante vixissent aut certe illi aetati suppares fuissent non satis dignos esse arbitrarer, quorum exemplo, qui Latine aut scribere aut loqui vellent, niterentur. Sed postea, re tota mecum accuratius considerata, visus ipsi mihi sum nimio plus mihi sumere, qui de Seneca, Livio, Valerio, Celso, Quinctiliano, Columella, utroque Plinio, Tacito, Suetonio, Velleio, Q. Curtio, Lactantio aliisque eiusmodi scriptoribus ... temere pronuntiare auderem … Etiamsi hoc demus, novata esse multa ab iis, qui post Ciceronem fuerunt, quid caussae est cur ea reiicere debeamus? ... Equidem existimo Ciceronem, si ad Quinctiliani et Plinii et Taciti tempora vitam producere potuisset, et Romanam linguam multis vocibus eleganter conformatis eorum studio auctam ac locupletatam vidisset, magnam eis gratiam habiturum atque illis vocibus cupide usurum fuisse.” [10]

Inveniebantur quidem initia ac fundamenta omnis eloquentiae, qua florebant recentiores, in constructione verborum, in locutionibus, in vocibus, quae apud Ciceronem, Caesarem, Livium, Plinium, alios auctores probatos sunt conspicuae: at diligenter quoque sunt legenda opera ipsorum neotericorum, qui veterum auctorum linguam ad res et ad cogitata nova bene accommodaverint. Audiantur verba Ioannis Georgii Walchii grammatici litterarumque Latinarum periti, qui ineunte saec. XVIII floruit.

“…recentiores cum veteribus coniungendos esse existimo, partim ut cognoscamus quomodo illi veteres sint imitati et facilius percipiamus ea adplicare et ad usum quendam adferre, quae in ipsa Latinitate profecimus; partim, quia recentiores auctores maiori (sic) suavitate voluptateque leguntur, quam vetustiores, quoniam argumenta illorum tempori atque ingenio nostro magis sunt adcommodata….”[11]

Quamvis igitur compages et constructio verborum atque dicendi formulae eaedem apud nos permaneant, quae apud veteres auctores, et apud recentiores, qui quidem antiquos imitati sint, crebro reperiantur, vocabula tamen nobis vel recentissima nonnumquam usurpanda vel prorsus nova (etsi perraro) sunt fingenda.  Quod nisi per occasionem fecerimus, lingua Latina ad lusum quendam redigetur, vel ad exercitia quaedam, quae tantum in conclavibus scholasticis sint utilia, ubi pueri puellaeque Romanos sese antiquos esse fingere possint, nec ullum argumentum huius vitae proprium tractare. Nequaquam negamus Latine dicendi, declamandi, colloquendi exercitationem in scholis utilem esse; quae utinam saepius ad docendum adhibeatur!  Sed Latine loquendi usum paulo latius patere et ad plures pertinere posse credimus, quippe cuius ope commercia iucunda cum aliis, praesertim cum alienigenis, qui quidem et ipsi Latine sciant, frequentare queamus. Exemplum ad imitandum ab ipso Cicerone sumatur, utpote a quo vocabula linguae Latinae sint addita nonnulla! [12]

Quando conveniunt vocabula recentia et nova?  Res scilicet multiplex et involuta, quae haud semper legibus praeceptisque finiatur, cuius sensus et intellectus ex sermonibus nostris, e lectione assidua nobis quodammodo innascatur oporteat. Attamen haec praecepta, eaque generalia, fortasse ab omnibus accipientur.

Si quid nobis fuerit verbis exprimendum non solum hominibus Romanis inauditum, sed etiam cuius simile nihil apud auctores Romanos aut recentiores describatur, ad voces aetate recentissima fictas aut prorsus novas confugere debemus. Nolumus in circumitionibus verborum ultra modum versari, id quod quidam Latine scribentes faciunt, qui prorsus omnia vel recentissima et antiquis temporibus absona Ciceronis tantum vocibus describere cupiant: qualem dicendi rationem vitare volumus, ne impediamur quominus expedite dicamus et ab auditoribus intellegamur.

At quibus vocabulis novis utemur?  Idonea nonnumquam sunt in promptu.  Etenim nova vocabula Latina sunt hisce centum annis excogitata permulta. Fit autem interdum ut sua quisque Latine loquendi studiosus nova proponat vocabula, propositaque tueatur vel pertinacissime.  Saepiuscule igitur accidit ut multa et inter se valde discrepantia vocabula exstent, quibus eadem res significetur. Synonymia (ut Martiani Capellae vocabulo utamur) non est mala neque funesta, dummodo ne verborum copia in confusionem quandam exeat et discordiam.  Itaque caute nonnumquam eligendum est (et sperandum fore ut consensus aliquando exstet maior).  Exstant lexica quibus talium vocabulorum (id est recentium et novissimorum) magna continetur copia [13].  Denique, si nihil idoneum his lexicis traditum est, aliquando, id quod supra diximus, vocabula nostra fingamus oportet -- qualia scilicet a quam plurimis intellegantur.

Ad horas unius cuiusque diei computandas, nominandas, noscendas necesse nobis est vocibus aliquando uti recentioribus.  Nos enim omnino aliter atque veteres Romani solemus tempora computare.  Non iam noctes nostras in vigilias dividimus.  Non iam solariis nitimur.  Carebant horologiis mechanicis Romani antiqui - ne quid dicamus de electronicis.  Nesciebant horas suas in minutas et secundas dispertire[14].

Menses nostros Nonis et Idibus non iam metimur.  Si tali modo aetate nostra semper loqui conati simus, necesse nonnumquam sit audientibus cunctari, cogitare, computare, ut tempus more Romano descriptum etiam secundum rationem nostram intellegant -- ne quid dicamus de eo quod annus Romanus paucioribus continebatur diebus quam annus noster! Nolumus enim quodam antiquitatis imitandae studio id tantum efficere ut sermo noster impediatur nostraeque voces a vita absonae esse videantur[15]. 

Haud abs re erit quaedam de notis numeralibus, id est de rationibus numeros scribendi, hoc loco memorare.  Homines Latine scribentes notas numerales ratione Arabica iam medio illo, quod appellatur, aevo conformare coeperunt: quam scribendi rationem ad fere omnem rerum magnitudinem describendam multo commodiorem esse quam Romanam compererunt. Litterulas supra scriptas nonnumquam addebant, quibus casus significaretur. Ut duo exempla ante oculos habeamus; notis numeralibus, quae sunt 1201°, idem significatur quod verbis, quae sunt "millesimo ducentesimo primo"; notae numerales, quae sunt 1201m, idem sibi volunt quod verba, quae sunt "millesimum ducentesimum primum."  Quamquam quidam grammatici, qui aetate litterarum renascentium floruerunt, notas Romanas in usum communem revocare conati sunt, res haud omnino ex eorum sententia evenit.  Nam inde a saeculo sexto decimo post Christum natum mos apud Latine scribentes est ut notae numerales Romanae cum in librorum et capitulorum indicibus, tum etiam in monumentis lapideis et in titulis incisis usurpentur—hoc est, ornatus causa—ceteroquin notae numerales in libris et scriptis Latinis more Arabico describantur [16].

Restat ut paucula de pronuntiatu dicamus.  Multis in regionibus—praesertim quas incolunt Anglice loquentes—pronuntiatus 'restitutus' (qui vocatur) iam est institutus et usu receptus.  Non pauci linguae Latinae praeceptores, qui nunc in Europa docent, semper efflagitant ut omnes hoc pronuntiatu restituto utantur [17].  Et fortasse sperandum est omnes eodem pronuntiatu tandem aliquando usuros esse.  Attamen nationes aliae aliter adhuc voces Latinas enuntiare solent.  Viget etiam nunc apud multos homines pronuntiatus Italicus – qui est in ecclesia Romana et catholica usitatus.  Pronuntiatus ille, quem ‘restitutum’ nunc appellare homines consueverunt, a philologis confictus est ex indiciis sonorum, quibus homines nobiles, qui Romae Caesaris et Ciceronis aetate habitaverunt, verba enuntiasse putantur.  Vix autem credere possumus eodem hoc modo (quem ‘restitutum’ nuncupavimus) homines doctos, qui in Italia sed extra urbem, vel in Hispania vel in Gallia vel in aliis regionibus ad imperium Romanum pertinentibus habitaverint, solitos esse verba Latina ex ore mittere. Exploratum enim est enuntiandi modos varios atque inter se discrepantes vel saeculo primo ante Christum natum intra Romani imperii fines ex­stitisse: ne in Italia quidem unam verba Latina enuntiandi rationem umquam valuisse [18].  Pro certo praeterea habemus omnibus fere temporibus et aetatibus, quibus linguae Latinae usus longe lateque sit diffusus, modos enuntiandi valde dissimiles esse servatos.


Auctores igitur sumus ut quaedam enuntiandi varietates tolerentur.  Quis enim umquam ab Anglice loquentibus exegit ut omnes more Britannico, vel ut omnes more Americano (ut alios verba Anglica enuntiandi modos praetermittamus) semper ex ore effunderent.  Qui igitur verba Latina secundum rationem Italicam (quae etiam ‘ecclesiastica’ vocatur) enuntiare maluerit, quidni suo in more perseveret?  Fit scilicet interdum ut advenam ratione quadam nobis plane inusitata voces Latinas enuntiantem aegre primo intellegamus: at haec novitas ferme (id experti confirmare audemus) post horas tres quattuorve summum aut minuitur aut evanescit.  Haec tamen, sententia quidem nostra, de pronuntiatu praecipienda sunt seduloque observanda - primum ut, qui suum enuntiandi morem elegerit, in eo perseveret, neve veluti vacillans voces Latinas aliter alio tempore ex ore mittat; deinde ut, quocumque modo litteras consonantes enuntiare soliti simus, syllabarum tamen mensuras et accentus quam exactissime servare semper conemur.

Sufficiant ergo haec paucissima quae iam tractavimus ad rem nostram confirmandam, hoc est ad indicandum qualis sermo Latinus vitae nostrae aptus esse videatur.  Ut finem tandem faciamus, legantur Laurentii Vallae, viri doctissimi, qui saeculo floruit quinto decimo post Christum natum, haec verba:

"Illud (i.e. imperium Romanum) iam pridem, tanquam ingratum onus, gentes nationesque abiecerunt; hunc (i.e. sermonem Latinum) omni nectare suaviorem, omni serico splendidiorem, omni auro gemmaque pretiosiorem putaverunt et quasi deum quendam e celo demissum apud se retinuerunt. Magnum igitur Latini sermonis sacramentum est! Magnum profecto numen! qui apud peregrinos, apud barbaros, apud hostes sancte ac religiose per tot secula custoditur....[19]"

 

1. Conspicua est talis sententia in opere quod scripsit H. Rashdall, quod The Universities of Europe in the Middle Ages inscribitur  (tom. III, pp. 343 – 344).  Editionem recentiorem laudamus, quam paraverunt  F. M. Powicke et A.B. Emden  (Oxonii, 1987).

2. In libro qui inscribitur Companion to Neo-Latin Studies, tom. I (Lovanii, 1990), pp. 41- 43.

3. T. O. Tunberg, “Ciceronian Latin: Longolius and Others,” in commentariis quibus titulus Humanistica Lovaniensia 46 ( 1997), 13 - 61, et R. Sabbadini, Storia del ciceronianismo e di altre questioni letterarie nell’ età della rinascenza (Augustae Taurinorum, 1885).

4. M. Benner et E Tengström, On the Interpretation of Learned Neo-Latin, Studia Graeca et Latina Gothoburgensia 39 (Gothoburgiae, 1977) et L. Olschki, Geschichte der neusprachlichen wissenschaftlichen Literatur, duo tomi (Lipsiae 1922).

5.  Illis enim saeculis eloquentiam Romanam maxime viguisse opinatus est Laurentius Valla. Qui quidem ut haec eloquentia iterum aetate sua (saec. videlicet XV post Christum natum) floreret, opus illud maximum condidit, quod Elegantiarum linguae Latinae libri sex inscribitur.  Quid de auctoribus antiquis imitandis senserit Valla nemo accuratius ostendit quam A. Casacci, in opusculo, c. n. “Gli ‘Elegantiarum libri’ di Lorenzo Valla,” in ephemeride Atene e Roma, 2 ser., 7 (1926), pp. 187-203.

6. Benner et Tengström (op. cit. ann. 4); Olschki (op. cit. ann. 4).

7. Itaque inter eos, qui sermone Latino utebantur, quamvis alius alia gente oriundi essent, communis quaedam res publica Latine scribentium multa saecula exstitisse videtur.  Nam etsi suam quisque quasi formam figuramque dicendi expressit, plerique omnes de compage et constructione verborum, de loquendi normis, de dicendi formulis consentiebant.  Quo consensu quidni adhuc gaudeamus?  Si de Latinitate, hoc est de normis vel legibus incorrupte loquendi observandis consenserint omnes, alii alios Latine loquentes quacumque gente ortos quam facillime intellegent.  Lingua enim Latina si ullius gentis civitatisque tandem propria fuerit, in rem prorsus aliam mutetur sermonis communis utilitatem amissura.

8. Companion (ann. 2), ibid.: I. IJsewijn, "Latin Literature in Seventeenth-Century Rome," in commentariis quibus titulus Eranos 93 (1995), 78-99; inspiciatis et alium librum, cui titulus  A History of Nordic Neo-Latin Literature, ed. M. S. Jensen (Odense 1995), in quo tractatur, recensetur, describitur consuetudo Latine scribendi, quae in regionibus septentrionalibus diutissime permansit.

9. Nam loci e poetis electi colloquiis familiaribus nonnumquam conveniunt.

10. In libro XV Variarum lectionum, et in Tom. III librorum seriei, qui inscribuntur M. Antonii Mureti opera omnia, ed. C. H. Frotscher, Tom. I, Tom. II, Tom. III (Lipsiae, 1834-1841), pp. 328, 332.  Ut unum aliud exemplum afferamus, legantur dicta Ioannis Sturmii, grammatici praeclari et lyceorum conditoris, quo vix quisquam studia humanitatis inter Germanos vehementius saec. XVI propagavit. “Primus labor,” inquit Sturmius, “Ciceroni tribuatur, et quod huic deest, id conquire aliunde.”  Et paulo postea eodem in libello haec verba addit Sturmius: “Quod vero deest, id ab aliis non accipere… dementia est” ( Ioannis Sturmii ad Werteros fratres nobilitas literata [Argentorati, per Wendelinum Rihelium, 1549]. f. 35r – 36r. ).

11. In opere cui index Io. Georgii Walchii Historia critica Latinae linguae (Lipsiae, sumptu Io. Friderici Gleditschii et filii, 1716), p. 268.

12. Scitu in primis sunt digna, quae Cicero ipse hac de re dicit (in opere quod De finibus inscribitur: 3.3 et 3.10).

13.  Haec lexica a nonnullis hominibus hoc tempore adhibentur: S. Albert, Imaginum vocabularium Latinum (Saraviponti, 2009); F. Deraedt et G. Licoppe, Calepinus novus (Bruxellis, 2002);  Lexicon recentis Latinitatis, curante opere fundato cui nomen “Latinitas” (in urbe Vaticana, 1992, 1998); C. Helfer, Lexicon Auxiliare (Saraviponti, 1991).

14. J. Würschmidt, "Beitrag zu einem deutsch-lateinischen Wörterbuch physikalisch-mathematischer Fachausdrücke," Societas latina (1941), p 72

15. De variis menses annosque computandi rationibus, quibus post veterum Romanorum aetatem usi sunt Latine scribentes, plurima disci possunt e libris quales sunt:  A.  Cappelli, Cronologia, cronografia, e calendario perpetuo (ed. altera, Mediolani 1930); H. Grotefend, Taschenbuch der Zeitrechnung des deutschen Mittelalters und der Neuzeit, ed T. Ulrich (ed. decima, Hannoverae 1960). Ut exemplum ante oculos habeant lectores, ecce praefationis clausula, quae in Ratione studiorum societatis Iesu invenitur: “Datum Romae 8. ianuarii 1599.” ( Inspiciatur libellus, cui titulus Ratio studiorum: Plan  raisonné et institution des études dans la Compagnie de Jésus, quem paraverunt A. Demoustier et D. Julia, interpretationem Gallicam addiderunt L. Albrieux et D. Pralon-Julia, annotationes scripsit M.-M. Compère [Lutetiae Parisiorum 1997], p. 73)

16. Ad notas numerales spectant non paucae eruditorum commentationes, velut: M.-Th. d'Alverny, "Un nouveau manuel de paléographie médiévale,' Le moyen âge 81 ( 1975), pp. 507-14; G. F. Hill, The Development of Arabic Numerals in Europe Exhibited in Sixty-four Tables (Oxonii, 1915); B. Bischoff, "Die sogennanten '‘griechischen' und 'chaldäischen' Zahlzeichen des abendländischen Mittelalters," Scritti di paleografia e diplomatica in onore di Vincenzo Federici (Florentiae, 1944), pp. 327-34.

17. Pronuntiatus ille ‘restitutus’ exponitur a S. Allen, professore clarissimo, in libro, qui inscribitur Vox Latina: A Guide to the Pronunciation of Classical Latin,  ed. altera (Cantabrigiae, reimpr., 1989).

18. De variis Latine loquentium sonis, qui etiam imperio Romano florente audiebantur, plurima discere possumus ex opere amplissimo, quod auctore Adams nuper est editum, c. t. The Regional Diversification of Latin 200 BC – AD 600 (Cantabrigiae, 2007).

19. ‘Laurentii Vallensis de elegantia lingue latine proemium primum' in opere a Mariangela Regoliosi composito, quod inscribitur Nel Cantiere del Valla. Elaborazione e montaggio delle 'Elegantie’ (Romae 1993), p. 1.