Circulus Latinus Zagrabiensis - FELICEM NATIVITATEM!

 
Circulus Latinus Zagrabiensis conditus est anno bis millesimo tertio. Est sodalitas Latineloquentium et iuvenum et natu maiorum. Discipuli studentes magistri sodales semel in mense conveniunt, ut circum mensam sedentes an ambulantes Latine de omnibus rebus colloquantur atque disputent. Multi sunt nostri conventus praeteriti, item multi, ut valde speramus, annis sequentibus nos exspectant. Cuique conventui laetamur, nam plerique non solum amore Latinitatis, verum etiam  amicitia multis conventibus praeteritis firmata coniuncti sumus.
  
                                                                                                                        
Conventus anno bis millesimo tertio in parte urbis superiore
 
 
 
 
Conventus Kalendis Maiis anno  MMX in taberna Sinensi