Salve.

conventus CLASSIS proximus agetur:

die XII mensis Decembris
hora 19:30
Grand Café Planie
Charlottenplatz 17, Stutgardia



QUID CLASSIS SIT.
verbum CLASSIS significat congregationem. itaque Circulus Latinus Stutgardiensis — breve CLASSIS dictus — enim est congregatio fautorum linguae Latinae Latinitatisque vivae Stutgardiae sita. omnes, qui linguam Latinam magno aestimant atque eam usum cottidianum habere putant, ad conventus CLASSIS vocantur.

CLASSIS semel per mensem Stutgardiae convenit.

finis CLASSIS est, laete Latine colloqui ad delectamentum omnium participum. in circulo non est res, de qua Latine loqui non potest. de rebus cottidianis, praesentibus, de re publica vel re privata Latine verbis disceptatur. CLASSIS portam omnibus fautoribus linguae Latinae Latinitatisque vivae paret. CLASSIS omnibus apta est, qui censent lingua Latina ut aliis linguis utendum esse.

CLASSIS in actis diurnis
acta diurna Stutgardiae iam de CLASSIS scripserunt.
Stuttgarter Zeitung: Der Circulus Latinus entstaubt die Sprache



si quid qaerere vis, scribe epistulam ad: circuluslatinußtutgardiensis@gmail.com