Wyclif‎ > ‎

1381 Defence of Ecclesiastical Power

In his great work defending the Church against the frequent attacks of the likes of Marsilius of Padua and John Wyclif, Adam was particularly keen to show that the Church was the supreme authority on earth below God. He wrote his book in the form of a dialogue between a Bishop and a King, the one representing the view of the secular authority, the other the view of the religious authority. Here the King lays down the arguments of Wyclif, that if the Church is in error then it is up to the temporal power of the King to put matters right and to confiscate Church property until things are back in order again. Needless to say the Bishop was quick to contradict him and explain the error of his ways which are "falsa, erronea et heretica manifeste"!
 

Rex

Quidam sacre theologie doctor et multipliciter potestatis sacerdocii repressivus tenet quod bona temporalia clericis adiacencia non sint pocius sancta supposito peccato quoad Deum quam amasia sacerdotis. Secundo ponit quod domini temporales possunt legitime ac meritorie auferre (Folio 346v) bona fortune ab ecclesie deliquente, ac quod regum est et dominorum temporalium examinare si ecclesia sit in tali statu et posito casu possunt libere et meritorie auferre bona temporalia ab eisdem. Tercio: Si dominus temporalis novit ecclesiam habitualiter deliquentem recione bonorum fortune et desidie prelatorum tenetur sub pena dampnacionis eterne eius temporalia ammovere. Quarto: A quamque communitate vel persona clericali habitualiter abutenti divitiis, reges, principes, et alii domini temporales possunt legitime huiusmodi divitias auferre quantumcumque legibus humanis fuerint confirmate. Et dicit quod domini temporales habent potestatem immediate a Deo suo officio annexam qua possunt sine revelacione divina speciali, vel alia auctoritate eis noviter commissa, talia bona fortune a parte clericali auferre, nec essent timende censure ecclesiastice in hoc casu si in taliter auferrentes essent per papam vel alios fulminate. Quinto: Dogmatizare pertinaciter quod nulli domini temporales possunt legitime et meritorie et iuste auferre a clericis vel monarchis sua bona est heresis non minus periculosa quam heresis Begardorum. Sexto: Et si I hiis casibus tribus, videlicet pro captivis redimendis et revalcione pauperum et habundancia fuerit in uno genere vasorum et defectus in reliquo et prelati fuerint desides, tunc domini temporales possunt legitime domino consecrata auferre et usui que prior ecclesie limitat applicare. Septimo: Maior pars accumulacionis bonorum fortune in manibus religiosorum esset dissoluta, si iura regni Anglie essent debite executa, et intelligit per terminum religiosorum in dicta conclusione, episcopos, sacerdotes, monachos et canonicos regulares et omnes pure clericos. Octavo: Nullus tenetur dare decimas scientur preposito suis diviciis abutente. Nono: licet parochianis subtrahere decimas et obliciones si rectores deficiant in servicio eorundem.

 
Episcopus

Omnia ista dicta sunt falsa erronea et heretica manifeste, et in tractibus superioribus reprobata. Verumtamen ut eorum imperita clarius elucescat, resumo specialiter contra ista. Et primo per viam invincibilis racionis. Secundo per viam complete spiritualis iurisdiccionis. Tercio per viam divine exempcionis, et quarto per viam scripture sacre et sanctorum determinacionis. Iuxta primam viam arguitur sic. Quemcumque sausa inferior et superiori subordinata in accione proprie in virtute in nullam operacionem potest, nisi in virtute superioris ordinarie cause sue. Sed auctoritas imperalis seu regalis est causa inferior et subordinata in accione propria et virtute summe auctoritati spirituali et summo sacerdocio existenti. Igitur in nullam operacionem potest sine auctoritate et causacione summi spiritualis sacerdocii principalis. Ego auctoritas regia temporalis aut alicuius dominii temporalis ex suo proprio officio ad predicta in conclusionibus non sufficit quovismodo.Confirmatur istud ex dictis beati Bernadi in libro suo “De Consideracione” ad Eugenium docentum quod gladius materialis solum debet extrahi ad nutum et ad imperium sacerdotis. Secundo sic ad idem, sicut spiritis ad corpus, sic potestas corporalis ad auctoritatem spiritualem. Sed corpus non potest in motum quecumque sine spiritu premovente; igitur nec auctoritas corporalis sine spirituali mocioneprime concurrente. Sed spiritualis auctoritas numquam movet ut officium regie dignitatis tan quamad sibi pertinens proprietate super spiritualia se convertat, quia tunc ageret ultra gradum proprium quod nulli potencie potest naturaliter convenire. Sed decime, oblaciones et omnia ad ecclesiam pertinencia sunt spiritualia et domino consecrata. Igitur ad hoc non potest aliquatenus a viris ecclesiasticis peccantibus ammovendo ex proprio officio sibi dato. Sed si facit hoc solum potest auctoritate et licencia sacerdotis confirmatur xxiii, questio v: “Principes” et sumitur ab Ysidoro “De summo bono,” libro 3 cap 53, ubi cavetur quod ubi sacerdotalis potestas spiritualis non sufficit peccata hominum refrenare, debet imperialis seu potestas regia per temporale remedium coherecere. Nec ista auctoritas Decreti facit pro meagistro qui tamen illud accipit pro seipso, quoniam illa auctoritas principum intra ecclesiam est per commissionem et ipsius ecclesie potestatem, ut patet distinctio “Eos qui.”

Vaticano biblioteca MS Vat Lat 4116