Wyclif‎ > ‎

1376 De Civilio Dominio

In 1376 Wyclif wrote “De Civilio Dominio”, his most adventurous attack on the clergy to date. In his first two arguments he suggests that those that sin, cannot own property "the gifts of God". This was the book that Adam had heard of and had asked the Abbot of Westminster for some help in getting hold of a copy.

The path Wyclif is setting down is one that leads to an attack on the possessions of the Church. If by noting that the Church is in sin, then because the Church has failed to follow its true calling of living the life of Christ in poverty, chastity and obedience, the sins that it has committed mean that it has no right to property. The great wealth of the Benedictine monasteries was the obvious target of Wyclif's venom and of course if the monks should be deprived of their goods, Wyclif and his patron John of Gaunt had plenty of good ideas about who should be doing the depriving....

De Civili Dominio

Primo sic: Omne ius humanum presupponit causaliter ius divinum, ut patet de iure, ex supradictis, tractatu primo, capitulo iii; ergo omne dominium iustum ad homines presupponit iustum dominium quoad deum. Sed quilibet existens in peccato mortali caret, ut sic, iusto dominio quoad deum; ergo, et simpliciter iusto dominio. Sicut enim in relatis tenet consequencia a quoad simpliciter, ita tenet si aliquid sit iustum quoad deum, tunc simpliciter erit tale, cum regula prima non potest arbitrando deficere. Set peccator caret vero dominio quoad deum, quod quilibet existens in peccato mortali caret, ut sic vero dominio quoad deum.

Argumentatur  sic Omne bonum quod talis possidet, iniuste possidet, ergo deficit a cuiuscunque dominabilis vero dominio. Antecedens probatur : Peccator solum illo modo quo est possidet, sed qualitercunque est iniuste est, ergo qualitercunque possidet, iniuste possidet; maior patet ex per hoc quod mortale peccatum cum inficit naturam, multo evidencius inficit omnem modum vel accidens eiusdem, ut si vita hominis sit iniusta, ita quod iniuste vivit, tunc quelibet operacio eius est iniusta cum non aliter operatur quam vivit, et cum vivere viventibus sit essepatet quod sicut iniuste est et vivit, ita iniuste est dominus et iniuste subiacet cuilibet signabili accidenti.

Ista racio, etsi videatur multis sophistica, daret tamen cuilibet methaphysico plenam fidem, cum sit conclusio primi Philosophi: Matthew vi. 22, 23, sic dicit "Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; et si nequam fuerit, et corpus tuum  tenebrosum est. Cum ergo secundum sanctos noscentes Veritas modo suo intelligit per organa operaciones elicitas ab eisdem, patet quod iste sit sensus: Si intencio sit recta, tota multitudo operum consequencium  erit iusta, et si intencio obliquet a iusticia, tota multitudo operum etiam bonorum de genere est iniusta. Iusticia enim secundum Aristotelem, quinto Ethicorum, est virtutum preclarissima, lucens inter ceteras sicut hesperus inter astra; cui sensui videtur Christus alludere quando vocat totam multitudinem operum iustorum lucidam et totam multitudinem iniustorum operum tenebrosam.

Et  si ex isto infertur quod peccator iniuste habet corpus et animam ac organa  vel quodcunque bonum aliud naturale, patet quod nimis bene concluditur. Nam si talis iniuste vivit, patet quod iniuste habet animam et sic vitam. Et aliter non tam crebro diceret Veritas, que  mentiri non poterit, quod "Qui amat animam suam", volendo eam ipsam voluptuose contra iusticiam amare, "perdet eam" ut dicitur Iohannes. xii.25. Nemo autem perdit possessum vel habitum nisi dum eius privatur iusticia, ergo etc. Et inter alia hoc movet Augustinus, super Iohannem omelia prima, quod "Peccatum nihil est et nihil fiunt homines cum peccant Nemo enim peccans mortaliter habet pro tunc corpus vel animam nec aliquod bonum fortunenisi equivoce, quia cum habet esse ex pura gracia, quo esse tenetur ex lege nature continuare in gracia, dum perdit regulam huius iuris non manet creatura vel quidquam possidens nisi equivoce.

Secundo principaliter sic argumentatur : Si contingit iniustum simpliciter iuste temporalibus dominari, per idem contingeret iniustum pure iuste uti temporalibus quorum habet simpliciter iustum dominium. Consequencia patet ex hoc quod nemo habet liberum et purum iustum dominium cui iuste debet  negari quilibet ususfructus; cuilibet ergo iusto possessori licet legitime uti suis. Sed contra consequens datum  sic argumentatur et sit Petrus iniustus occupans temporalia de quibus faciat elemosinam egentibus, cum quibuscunque circumstanciis volueris ipso tamen stante iniusto continue; et patet quod si aliquis usus temporalium iniusti non foret iniustus, potissime foret talis, maxime cum opus sit bonum de genere quod nihil inficeret nisi iniusticia quasi distribuens est iniustus; quod si detur, per idem inficeret quodlibet aliud bonum opus quia de quocunque dando, comitante iniusticia, eque bene procedit. Detur ergo quod Petrus [Sortes] iniustus non iniuste sed distribuens elemosinam in mortali peccato iniuste distribuit, et sic quodcunque opus bonum de genere iniuste, ut sic, sed pure et iuste distribuerit. Contra: Nullum opus extrinsecum est iustum simpliciter, nisi ut procedit a virtute iusticie; sed distribucioni Petri defuit in Petro virtus iusticie, cum sit habituatus iniusticia repugnante: ergo distribucio data non est iusta simpliciter; ymmo, cum iusticia sit omnis virtus si iuste distribuit, tunc distribuit virtuose; et per consequens  est virtuosus operans placenter et meritorie quoad deum consequens contra philosophorum  et theologorum omnem sentenciam, qui dicunt quod existens in peccato mortali operatur bonum opus de genere sed non bene. Similiter, Deus requirit ab isto, sicut a quolibet viatore, quod nihil operetur nisi in gracia. Iste autem operatur extra graciam, cum sit in peccato mortali ergo operatur aliter quam debet. Nec ista alietas operandi exigitur obligat Petrum ad aliter operandum sub pena qualibet, sed sub pena mortalis peccati. Ex quo patet quod, si Petrus sit iniustus, quidquid fecerit, sive dormiendo comedendo sive quodcunque opus bonum de genere faciendo, continue peccat mortaliter.

Nec hoc vertitur in dubium theologo qui noscit quomodo interior homo infectus peccato inficit totum residuum nature corporee et singulos actus suos: quemcunque autem iniustum est vivere, iniustum et cuiquam dominari. Si queris testimonium scripture quoad istam sentenciam, ecce conclusio conversionis apostoli 1 Cor. xiii.3: "Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero  nihil mihi prodest." Et notum est cuicunque noscenti terminos quod iniusticia et caritas sunt duo immediate opposita, ita quod oportet alterum inesse homini et, si unum inest, alterum deesse et econtra.

Et iterum  notum est, si non sit possibile iniustum uti aliquo nisi eo ipse iniuste utatur vel pocius abutatur, per idem non est possibile iniustum alicui dominari nisi, ut sic, iniuste dominetur vel potius tiranniset, cum iniuste extorquet et occupat aliena. Quod si queris sanctorum doctorum testimonium, ecce magni Augustini sentencia Epist. xxxvii ad Macedonium de tyranis, plane docet  istam sententiam: "Ideo" inquit "si prudenter intueamur quod scriptum est, Fideli homini totus mundus divitiarum est, infideli autem nec obulus; nonne omnes qui sibi videntur gaudere licite conquesitis eisque  uti nesciunt, aliena possidere convincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure quod iuste, et hoc iuste quod bene. Omne ergo quod male possidetur, alienum est: male autem possidet, qui male utitur. Iusticiam" inquit "nemo male habet, et qui non dilexerit non habet. Pecunia vero et a malis male habetur, et a bonis tanto melius habetur quanto minus amatur". Hec Augustinus.

 

From R.L. Poole's transcription of De Civili Dominio from the Austrian MS Wien ONB 1341

Comments