Simon Langham‎ > ‎

1376 Langham's will

Following his return from the diplomatic mission to northern France, Langham settled down in Avignon setting up his court on the Rue des Tois Pilots (see picture) in the Livree d'Auxerre. Here he lived quietly with his courtiers led by his socius Adam until on 22nd July 1376, just after supper he suffered a massive heart attack and died. Adam had been a loyal member of his court for 8 years and although Simon's will is strangely worded, there can be little doubt that Adam's world had been built around his position as the most senior member of Simon's court. Simon's death was therefore a devastating blow to the English monk, depriving him of his livelihood and his permission to be in Avignon at the same time. The only thing that kept him in the papal city in the period immediately following Simon's death was the fact he had been appointed as an executor to the deceased cardinal's estate. The full text in Latin is presented below together with translations of various extracts relating to Adam and his colleagues.
 

Extracts

"........I leave to Lord Adam Easton monk of Norwich, professor of the sacred pages, 200 florins of the chamber and my good bed with the lid (presumably a four poster) of various colours/cloths, the gilded goblet with Calicus work from which I was in the habit of drinking heavily, with the lid to the same (goblet) so that he shall claim nothing else by reason of promises or for his labours.

I leave to master Thomas Southam my auditor 100 florins of the chamber and the horse called Balle. To Richard Croxton my camerarius I leave 80 florins of the chamber. To John Bokenhall monk of Westminster 150 florins of the chamber towards his expenses. To master Peter my doctor, 60 florins of the chamber. To  Henry Croydon monk of Canterbury, 150 florins of the chamber. To Roger Weston, master of my hall, 60 florins of the chamber.To Lord Roger my butler, 40 florins of the chamber. To lords Philip, John and James, monks of my chapel, 30 florins to each of them........."

"..dated and enacted in Avignon in the house of the aforesaid Lord cardinal in the room in which he was generally accustomed to sleep, in the year indicated below, the month and day of the pontificate aforesaid, in the presence of venerable men, Master Adam Easton monk of Norwich, professor of the sacred pages and Thomas Southam Archdeacon of Oxford..........."

 

Full Text

Universis Christi fidelibus presentes literas sive presens transumptum inspecturis Robertus de Swardeby clericus Eboracensis diocesis, bacallarius in decretis ac pulicus apostolica et imperiali auctoritate notarius, salutem in auctore salutis, et presentibus fidem indubiam adhibere. Noverit universitas vestra quod testamentum inferius transcriptum in mei et testium infra scriptorum presentia per venerabilem et circumspectum virum magistrum Thomam de Southam executorem in eodem testamento nominatum exhibitum, non cancellatum nec suspectum, sed omni carens suspicione sinistra  per magistrum Petrum de Nascia notarium publicum subscriptum et eius signo signatum, vidi et inspexi in haec verba.

In Dei nomine. Amen. Anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo quinto, Indictione xiii ma. Mensis Junii die xxviii. Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri, Domini Gregorii divina providentia papae undecimi anno quinto. Ego Symon episcopus Penestinus, sanctae Romanae ecclesiae cardinalis sanus mente, licet aliqualiter languens corpore, condo Testamentum meum in hunc modum. In primis lego animam Deo et Collegio omnium sanctorum; et corpus meum ad deponendum in nova ecclesia monasterii Bona passus ordinis Carthusiensis, Cavallicensis diocesis, et ad sepeliendum in monasterio Westmorasterii juxta London, in Anglia ordinis Sancta Benedciti. Item Domino nostro papae Gregrio moderno, praeter duos annulos meliores sibi debitos, lego unam crucem parvam ornatam lapidibus preciosis. Item lego Domino meo Pampelonensi cardinali unum annulum meliorem post dictos duos annulos domino nostro papae debitos, et unum ciphum deauratum cum cooperculo eiusdem formae, et palafredum album. Item lego domino de Agrisolio cardinali quartum annulum meliorem post praedictos tres annulos, et unum ciphum deauratum cum cooperculo eiusdem formae, et palafredum Bay vocatum Albon. Et unum librum novum de potestate ecclesie coopertum de viridi. Item pro exequiis funeralibus faciendis, videlicet pro cera et nigris pannis ac distributione pauperibus in die sepulturae meae, lego mille quingentos florenos camerae. Item lego quartuor ordinibus fratum Mendicantium in Avinione, viz Praedicatorum, Minor Carmelitarum, et Augustiniensium, cuilibet ordini centum florenos camerae, ad celebrandum et orandum pro anima mea. Item lego fabricae ecclesiae Sancti Anthonii in Avinione centum florenos camerae, ita quod nichil plus petant nec vendicent ratione sepulturae meae. Item lego monialibus Sanctae Katherinae in Avinione xl florenos camerae. Item lego monialibus Sancti Laurentii in Avinione xl florenos camerae.Item lego monialibus Sancta Clarae in Avinione xx florenos camerae. Item monialibus in vico de la Masse in Avinione xx florenos camerae. Item Repentinis xx floreno camerae. Item hospitalibus pauperum in Avinione usque ad xx inclusive in numero cuilibet xl florenos camerae, ad distribuendum inter pauperes in esisdem infirmos. Inter Leprosariae extra muros Avinionis ad distribuendum inter leprosos xl florenos camerae. Item lego domino Adae de Eston monacho Norwicensi, sacrae paginae professori, ducentos florenos camerae, et meliorem lectum meum sum cooperculo de variis purato, item ciphum deauratum de opere Calicus, de quo solebam potare cum cooperculo eiusdem, ita quod nichil aliud vendicet ratione alicuius promissionis vel laboris. Item lego magistro Thomae Southam auditori meo c florenos  camerae et palefredum vocatum Balle. Item Ricardo Croxton camerario meo lxxx florenos camerae. Item domino Johanni Boukeenhull monacho Westmonasterii pro expensis suis cl florenos camerae. Item magistro Petro medico meo lx florenos camerae. Item domino Henrico Croydon monacho Cantuariensi cl florenos camerae. Item Rogero Weston magistro aulae meae lx florenos camerae . Item Domino Johanni Morice comparatori meo lxxx florenos camerae. Item Domino Rogero buticulario meo xl florenos camerae. Item dominis Philippo, Johanni et Jacobo monachis capellae meae, cuilibet xxx florenos camerae. Item Petro de Nascia notario meo, et Johanni du Trisere presbytero, cuilibet xl florenos camerae. Item Guisberto de Beert clerico capallae meae et Hannocmo cubiculario meo cuilibet xx florenos camerae. Item dominis Philippo et Wllelmo presbuteris cuilibet xx florenos camerae. Item Johanni Adwende scutifero meo de camera lxxx florenos camerae. Item Roberto Rodeschawe scutifero, et Willelmo barbitonsori meo, cuilibet xl florenos camerae.Item Willelmo ondel, Johanni Sancti Martini, ac Johanni de Flandria, scutiferis meis, cuilibet xxx florenos camerae. Item Johanni Lovechild palefrenario, Thomae butticulario et Willelmi portario, cuilibet xv florenos camerae. Item Gossvyno coco et Roberto pannatario cuilibet xx florenos camerae. Item cuilibet garcionum meorum xv florenos camerae. Et si aliquis praedictorum servitorum meorum aliquid vendicet seu petat ultra praedicta legata ratione alicuius promisssonis, servicii, consuetudinis. Seu laboris, volo et ordino quod excludatur ab exactione et petitione legatorum praemissorum. Item lego ecclesiae Penestrinae sucentos florenos  camerae. Ite,m lego ecclseiae Christi Cantuariensis vestimentum album integrum melius cum capis.  Item lego ecclesiae Elyensi vestimentum viride integrum cum capis pertinentibus. Item pro officio et solemnitate Sancti Thomae Cantuariensis in curia lego unum vestementum  rubeum integrum cum capa. Item lego ecclesiae Lincolniensis unam capam de blueto blavio cum delphinis. Item lego praochiali ecclesiae de Langham Lincolniensis diocesis, unum vestimentum de plunket cum altari eiusdem sectae. Item monialum de Kelbourne Londoniensis diocesis, lego unum vestementum viride cum tunica et dalmatica quod erat coe. in capella. Item conventui monachorum Boni Passus ordinis Cartusiensis Cavallacensis diocesis, lego duas planctas albas, et unam planetam de camacha, et unam planetas de parva capella de blavio et viride mixtiam cum albis stolis et savonibus pertinentibus. Item lego fabricae ecclesiae sive monasterii Boni Passus praedicti mille florenos camerae. Item lego fabriciae monasterii monialium tituli mei Sancte Sixti in Roma centum florenos camerae. Item lego fabricae hospitalis Sancti Thomae Cantuariensis in Roma et pauperibus ibidem, centum florenos camerae. Item lego fabricae ecclesiarum Apostolorum Petri et Pauli in Roma cuilibet centum florenos camerae. Item lego fabriciae ecclesiae Sancti Johannis Lateranensisin Roma centum florenos camerae. Item pro presbyteris celebraturis pro anima domini Thomae de Paxton lego ducentos florenos. Item pro presbyteris celebraturis pro anima mea et animabus patris et matris meae et parentum et omnium fidelium defunctorum, quo citius fieri poterit post mortem meam, lego mille florenos camerae. Item lego fabricae ecclesiae Santa Mariae Avinion centum florenos camerae. Item lego ecclessiae Sancti Petri in Avinione Missale novum de usu curiae Romanae. De residuo vero omnium rerum et bonarum meorum ubicunque reperta suerint dispono et ordino per modum qui sequitur, videlicet quod omnia bona mea in vassella argentea sive deaurata,sive in pecunia numerata consistant, necnon vestimenta omnia ad divina officia deputata, non legata ac paramenta capellarum mearum et libros omnes et singulos, pannos aureos et deauratos et aurifrizata quaecunque mitram quoque et signacula crucis deaurata et alia jocalia omnia, annulis exceptis, lego fabricae monasterii Westmonasterii prope Londoniam in Anglia. Volo insuper ordino et dispono, quod lecti mei non legati, ac paramenti pro cameris meis, sive in cussinis sive aliis paramentis consistant, quibuscunque ac robae pro corpore meo, necnon equistabuli mei de quibus non est dispositum vendantur; et distribuatur pretium eorundem pauperibus pro anima mea juxta ordinationem executorum meorum. Item fructus capelli mei venturos post mortem meam lego ad distribuendum pauperibus pro anima mea juxta ordinationem executorum meorum. Volo etiam quod vasella coquinae vendantur, et distribuatur pretium pauperibus secundum ordinationem executorum meorum. De fructibus beneficiorum meorum in Anglia, qui temporemortis mea non fuerint recollecti, et qui remanebunt mihi post mortem meam, ita ordino et dispono, videlicet,quod illis fructibus satisfaciant executores mei camerae apostolicae, si aliquid petatur. Et etiam pro reparationibus defectuum aedificorum dictorum beneficiorum qui tempore meo contingerint, satisfaciant de eisdem executores mei presati, et distribuant inter pauperes in dictis beneficiis commorantes de fructibus praedictis juxta arbitrium eorum. Residuum vero dictorum srctuum et omnia alia bona mea quaecunque et qualiacunque, ubicunque reperta fuerint, lego fabricae monasterii Westmonasterii predicta. Ad praedicta omnia et singula exequenda et executioni debite demandanda, executores meos constituo, ordino et dispono videlicet reverndissimos patres Pampilonensum et de Agrisolio cardinales, dominios Nicholaum abbatum Westmonasterii juxta London in Anglia, Adam de Eston monachum Norwicensum, sacrae paginae professorem, Laurentium alt. Monachum de Batayle, permarium nationis Anglicanae in sic curia, Thomam de Southam archdiaconum Oxon auditorem meum, Willelmum Palmer canonicum Derbeye, et Johannem Boukenhull monachum monasterii Westmonasterii praedicti. Quibus quidem executoribus meis et eorum cuilibet in solidum dono et concedo liberam et plenam potestatem, licentiam, auctoritatem, ac etiam generale et speciale mandatum, praedicta omnia et singula exequendi, compellendi, saciendi, exercendi, ac etiam pro dicta mea executione, et omnibus et singulis supradictis, compellendi et perficiendi et exequendi dono et condeo dictus executoribus meis conjunctim et divinis, et eorum cuilibet in solidum, plenam et liberam potestatem et mandatum generale et speciale agendi, defendendi coram quibuscunque judicibus ordinariis sive deligatis, lites contestandi, juramentum de calumpnia, et veritate dicendi, et cuiuslibet alterius generis juramentum praestandi, libellum, seu libellos, et summariam petitionem dandi et recipiendi, testes et instrumenta et quaelibet alia genera probationum, producendi, exequendi, replicandi, testes jurare videndi, crimina et defectus opponendi, concludendi, sententias interlocutorias et diffinitivas ferri, petendi et audiendi, provocandoi et appellandi, provocationibus et appellationibus causas prosequendi, et generaliter omnia alia et singula faciendi, exercendi, quae circa praemissa, seu aliquod praemissorum necessaria suerunt, seu opportuna, et quae ego facere  possem et execere, si viverem. Hoc est autem meum ultimum testamentum et mea ultima voluntas, quod et quam valere jure testamenti; et si valere non possit jure testamenti, volo quod valeat jure codicilorum, seu alterius cuiuslibet ultimae voluntatis; et aliter volo quod valeat eo meliori modo jure et forma, quibus melius de jure valere poterit et debebit. Volo etiam hoc testementum sive ulimam meam voluntatem aliis testamentis sive ultimis meis voluntatibus antea factis praevalere, et per ista aliis antefactis totaliter derogari. In quorum omnium et singulorum testimonium praesens testamentum seu meam ultimam voluntatem, auctoritate Apostolica mihi in hac parte concessa factum seu factum, seu publicum instrumentum testamentum meum seu ultimam voluntatem in se continens per Petrum de Nascia notarium publicum, scribamque meum infratum subscribi et publicari mandavi, et mea figilli appendice munirir. Datum et actum Avinione in domo habitationis dicti domini Cardinalis, in camera in qua solebat comuniter dormire, sub anno, indictione, mense die et pontificatu praedictis, presentibus venerabilibus viris, magistris Adam de Eston monacho Nowicensi, sacrae paginae professore, Thoma de Southam archdiacono Oxon. In ecclesia Licoln. In legibus licenciato, petro Elicii clerico, in medicini licentiato, Johanne Attewode domicello, et Johanne Symonis clerico, Trajectensis, Cicestrensis et Cameracensis diocesium, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis. Et ego Petrus de Nascia clericus Cameracensis diocesis, publicus auctoritate Apostolica notarius, necnon praesti domini Penestrini cardinalis scriba praedicti testamenti seu ultimae voluntatis , ordinatione, constitutione et omnibus aliis et singulis, dum sic ut praemittur per dictum dominum cardinalem agerentur et fierent, una cum praenominatis testibus, sub anno, indictione, mense, die , pontificatu, et loco praedictus presens intersui; eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, ac in notam recepi, et in hanc publicam formam de mandato ipsius domini cardinalis redegi, scripsi, publicavi, ac signo meo solito una cum appendice sigilli dicti domini cardinalis signavi, rogatus et requisitus, in testimonium omnium et singulorum praemissorum. Acta sunt haec Avinione in domo habitationis ipsius magistri Thomae de Southam prope nostram Dominam de Miraculis situata, anno a natali Domini millesimo trecentesimo septuagesimo septimo, indictione xv pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Gregorii divina providentia papae undecimi anno septimo, mense Augusti, die xiiii presentibus religiosis et discretis viris, dominis Willelmo de Colchester et Johanne Farnyngho monachis monasterii Westmonasterii, ordinis Sancti Benedicti prope London, et Johanne Kentyf clerico Sarum, ac Gerardo Suschide clerico monasteriensis diocesium, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Westminster Abbey Muniments item 9225