Oxford‎ > ‎

1362 The Oxford debating society

Another of the formal debates between master and student involving Adam Easton is recorded below.

The motion is opened by Adam and the response is given by Nicholas Radclif a monk of St Albans and already a Bachelor of Theology. Here the text is a classic from the time, "should every vow made before God be duly fulfilled."

Adam starts by suggesting that this is not true. After all one can set out with good intentions to honour a vow to God, but sin without realising it. But Adam is nothing if not an all rounder. He then tells us why the motion could in fact be true! Firstly God has a right to demand satisfaction, secondly and then there is of course an obligation inherent in the vow itself. This is not easy material.....
Radclif as is only right, has the last word and he sums up with 5 conclusions as to why the text of the motion is indeed correct. However as Adam has both proposed it and opposed it in his own speech, it is far from clear how he has performed in the debate!
 

Questiones disputate in vesperiis domini Ade de Estone monachi Norwicensis responsali Nicholao Redclyf

Utrum omne votum recte factum Deo debite sit solvendum.

Arguitur quod non. Primo sic, quia tunc sic aliquis voveat quod numquam peccabit contra aliquod preceptum Dei istud votum debite Deo est reddendum, et tunc si sic vovenms peccet contra aliquod preceptum divinum necessario peccabit stante isto voto, duobus peccatis mortalibus, scilicet, peccato transgressionis precepti dei, et precepto transgressionis voti sui ad quod observandum similiter tenetur. Sed consequens est falsum quia qualibet talis sic vovens et peccans si cum hoc vellet peccare tantum unico peccato mortali et non pluribus invite peccaret aliquo peccato actuali mortaliter quod non est verum.

Secundo ad idem sic: Tunc sequitur quod omne votum intrandi religioem approbatam recte factum esset Deo ex debito reddendum, et tunc in casu in quo quis voveret intrare alteram duarum religionum certarum equalium non determinando quam illarum vovet intrare cum omnibus aliis circumstanciis equalibus, sic vovens teneretur alteram illarum duarum religionum intrare ut reddat votum suum debite Deo. Sed hoc consequens est falsum quia non teneretur ex voto illo magis intrare unam illarum religionum quam alteram, nec teneturutramque intrare sed alteramtantum ut patet ex forma voti sui, ergo non omne votum religionis recte factum Deo debite est solvendum, ergo oppositum questionis.

Ad oppositum arguitur quod sic:

Primo: nam Deus precepit omne votum recte factum reddi ex debito, quod debitum ipse exigit a sic vovente, quod probetur per illud Deuteronomii 23 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis illud reddere, quia requiret illud Deus tuus. Et concordat huic Augustinus Epistula 28 sic dicens cuidam qui recte vovit: Cures reddere quod Deo vovisse te nosti qui et debita exigit et promissa persolvit.

Secundo arguo ad idem quod sic: Nam Deus consulit homini quod voveat aliquod bonum libere ut postea teneatur idem reddere ex debito , unde dicit per prophetam Ps. 75 Vovete, et reddite Domino Deus vestro, ubi dicit Glossa sic unde voluntati consulitur. Sed per voti promissionem necessario reddicio exigitur, et pro illo consilio Dei ad vovendum excitat. Hoc Augustinius ibidem sic : Quisque quod potest voveat et reddat, et non sitis pigri ad vovendum. Ergo cum deus consulit recte vovere ut postea reddatur votum necessario et ex debito, sequitur quod omne votum recte factum Deo debite est reddendum.

In respondendo ad istam questionem permitto quasdam conclusiones quarum prima est hec: Omne votam recte factum Deo debite est reddendum. Suadetur: Omne votum ad quod adimplendum propter Deum finaliter viator aliquis obligatur Deo debite est reddendum, sed omne votum recte factum est huiusmodi, ergo conclusio etc. Ista consequencia est bona et maior est manifesta, et minor patet per beatum Augustinum Epistula sua 28, ubi sic ait: Quia vovisti ita te obstrinxisti aliud tibi facere non licet.

Augustinius eciam exponens illud Ps. 75 ait : Vovete et reddite etc. ita dicit: Quod quis vovere voluerit voveat, illud attendat, ut quod voverit reddat. Unusquisque Deo quos vovet, si respiciat retrorsum malum est. Quid autem ait Apostulus de quibusdam qui voverunt et non reddiderunt? Habentes, inquit, dampnacionem, quia primam fidem irritam fecerunt. Et quid est primam fidem irritem fecerunt?” Voverunt et non reddiderunt. Hec Augustinus.

Secunda conclusio: Non ex hoc quod quis proprium votum frangit et divinum  preceptum transgreditur sequitur ipsum duo peccata mortalia perceptrare. Hec suadetur sic: Possibile est viatorem per solum unum actum frangere votum suum et transgredere Dei preceptum, sed impossibile est unumet eundum actum esse duo peccata mortalia, ergo conclusio. Ista consequencia est bona et minor est manifesta et maior patet ex hoc quod possibile est idem cadere sub divino precepto negativo et voto proprio viatoris.

Tercia conclusio est hec: Possibile est aliquem viatorem libere peccare a quo omne eius peccatum actuale nolendo efficatur. Pro illius persuasione ponatur quod A actus nolendi peccare sit subiective in anima Petri, et precipiat deus P quod in fine illius hore velit producere certum effectum exteriorem, et eliciat illum P actum nolendi producere istum effectum qui actus sit B. Quo posito arguitur sic: A et B actus compatiuntur se in anime Petri sed in illo casu nichil ponitur excludens eorum possibilem coexistenciam in eadem anima Petri pro fine illius hore, ergo possibile est cum eo casu posito quod anima Petri pro fine illius hore tam A actu quam B actu pariter informetur; sed ex informacione anime Petri per A actum sequitur Petrum nolle peccare, et ex informacione anime Petri per B actum pro fine illius hore, et ex casu posito sequitur Petrum libere peccare, ergo conclusio.

Quarta conclusio sit hec: Omne tale per cuius impleciuonem votum secundum formam voti debite et plenarie persolvitur cadit aut  cadet implicite seu explicite sub eodem. Suadetur sic: Omne tale per cuius implecionem votum secundum formam voti debite et plenarie persolvetur, est aut erit debitum ex eodem, et eius obligacionem dissolvet. Sed omne tale cadit aut cadet sub voto, ergo conclusio.

Quinta conclusion est hec: In casu quo quis recte vovit secundum formam voti penitus indictinctam ingredere alteram duarum religionum precise equalium,  unam illarum finaliter ingressurus, ad ingrediendam illam religionem ex voto huiusmodi obligatur, per cuius ingressum illud votum secundum formam voti debite et plenarie persolvetur. Suadetur hec conclusio sic: In casu quo quis vovet secundum  formam voti penitus equalium unam illarum finaliter ingressurus illam religionem ingredi cadit sub voto, per cuius ingressum votum illud secundum formam voti debite et plenarie persolvetur, sed ad omne tale quod cadit sub voto vovens aliquis vere obligatur, ergo conclusio. Ista consequencia est bona, et minor est manifesta, et maior patet ex conclusio Quarta.

 

Worcester Cathedral MS F65 folio 21r