Death and Legacy‎ > ‎

1714 George Eggs

As stories about Adam's life were passed on within the Church, and within Rome, at a considerable distance from the place of Adam's birth and early life; so the written record of his life became obscure and increasingly distorted. By 1714 George Eggs was able to write, somewhat implausibly, that Adam was a Welshman who was brought up in Norwich. It is the rare facts that form a common thread in the eulogies of Adam and his work that have enabled some sort of factual historical record to emerge from the biographies of the cardinals in which he is so often featured. Here, even the inscription on his tomb has moved on and his date of death is now shown as November 1397!
 

Adamus de Eston Anglus Herefordiae, percelebri Cambriae urbe natus, quum eruditi et acris ingenii esset, facile sibi viam ad summos Ecclesiae honores doctrina aperuit. Adolescens Divi Benedicti institutem Norwicci amplexus prima non minus vitae regularis, quam litterarum fundamenta inter Monachos sub optima Magistrorem disciplina jecit. Norwiaco Oxonium altioribus studiis imbuendus missus, confecto feliciter Theologiae cumiculo eandem facultatem ibidem post adoptam Lauream, obtentamque Cathedram magistralem secunda sui nominis fama aliquam diu docuit. Non modo Latinam sed et Graecum atque Haebraicam linguam exactissime callens, multa, quae ad Haebraicam facilitandam spectant, erudite conscripsit. Fortuna igitur comite ac virtute duce Richardus II Angliae Rege ad Archiepiscopatum Londiniensem evectus, Romanque missus, paolo post ad Urbano VI egregiis eius animi dotibus capto, instante maxime Rege, inter presbyteros Cardinales titulo S. Cecilia adlectus est. Romae existens, cum frequentus literas notis arbitraries scatentes ad Carolum Dyrrachum exararet, eaque ad observantissimo Pontifice semel atque iterum interceptae explicare possent, in suspicionem commutatae fidei, initaeque conspirationis apud Pontificem venit. Ea propter cum aliis qumque Cardinalibus apertae proditionis reis Luceriae anno salutis 1385.Urbani iussi captus graviterque tortus cum nihil ab eo quod conspirationem saperet erui posset reliquis mactatis, ipse in vinculis detentus est. tandem in gratium Richardi Regis, multum de euis vita solliciti et quod nihil aluid peccesset quam quod pontificem intolerabilis fastus et saevitiae insimulasset, vel (ut alii habent) quod sciens conjurationem non detexisset, ac satis iam poenarum suae taciturnitas expendisset, dimissus est sub custodia cuiusdam Clerici Camerae Apostolicae Galli, depositus tamen a Cardinalatum, et sacerdotiis privatus.

Urbano VI circa annum 1389 veneno sublato Bonifcaus IX successor in primordio sui Pontificatus Regi gratificaturus, eum carcere exemptum, insontemque declaratum, dignitatibus omnibus restituit, ac cum in Anglia properaret, Apostolicus litteris magno Regni Angliae conventui, uti virum Ecclesiae utilem, pium ad doctum impanse commendavit.

Cum vero sub anno 1396 Richardus Joannem Henricum Lancastrii patrui filuium ob quaedam in se dicta, (quibus ob nimias exactions seditionem moliri attentaverat) bonis Fisco adjudicates in exilium coniecisset; ipseque paolo post a Baronibus Regni, Richardum exosis, revocatus mota seditione illum caepisset ac in carcere diu detentum fame tandem enecasset, Adamus Richardi partibus addictus, tumultum iuxta ac vitae periculum declinativus, convasatis rebus Romam se contulit, ubi intemperantius studiis, ac elucubrationibus intendens, contracto parlysis motbo, non plane senex vivis excessit XIII kalend Novembris anno salutis 1397. Tumulatis ad S Caecilium, cuius titulum Cardinalis gesserat, cum hac sequenti inscriptione:

D.O.M.

Adamo Anglo Tit S. Caeciliae Presbyto Cardinali

Episcopatus Londinensis Perpetuo Administratori

Integritate Vitae, Doctrina et Peligione Praesenti

Artibus iste pater famosus in omnibus Adam

Theologus summus Cardiquenalis erat

Anglia cui patriam, titulum dedit ister Beate

Aedes Ceciliae morsque suprema Polum

Anno MCCCXCVII    XIII Kalend Novembr.

Tradunt fere omnes Angli Authores, qui de Adamo scripsere Urbanum morti proximum palam de Adami innocentia testatum, vehementer ob illum male habitum indoluisse, utque veniam commissorum morituro concederet, submissis oratoribus postulasse.

Scripsit vir doctissimus plurima cum sacratum prophana quorum hic ego indicem attexo:nirirum.

Officium Festi Visitionis B. Virginae Mariae, ab Urbano VI, in schismatic remedium et extinctionem instituti et a Bonifacio XI confirmati.

Comments