Pagina salutatoria

Benigne, care amice amicave, te excipimus, qui linguam Latinam sive amas colisque sive eam amare cupis. En ergo plicas documentaque vario genere plurima, quibus utens linguae nostrae perbellus evadas usurpator.

Hoc unum pro comperto habeas velimus, in linguam enim Latinam adipiscendam usurpandamque magnopere usum valere, ita ut difficilius linguam nostram calleres rationibus solis grammaticis adhibitis conversisque tantum textibus nonnullis, qua enim causa tibi identidem suademus multoties frequentiusque quae possis Latine exares, quoscumque Latine loquentes sermocinantes garrientesque sedulo audias auscultesque, ipse multa Latina viva voce ex tempore proferas, quae omnia non magno sine emolumento feceris.

Et iam paratior ad hunc cursum Vivae Latinitatis, quae dicitur, persequendum esse videris.

Optimum iter agas magnopere cupimus!

Ansgarius Legionensis

Ut ad alteram paginam te conferre valeas, hic premas