|
(1) Salvete puellae et pueri!
Sextus nomen (nom.) est mihi et coloniam Augustam Emeritam colo. De urbe (abl.) vobis pauca dicere volo. Augustus imperator (nom.) post Cantabricum bellum emeritos mittit et emeriti anno DCCXXVIII ab urbe condita coloniam deducunt.
(2) Emerita Augusta sita in provincia Lusitania est. Via argentea urbem (ac.) transit. Theatrum, amphitheatrum atque circus splendida aedificia Emeritae sunt. Nos, ego et pater (nom.) et mater (nom.) mei saepe ibi ludos spectare solemus.
(3) Anas flumen (nom.) prope urbem fluit, sed aqua collecta est in lacu (abl.) proximo et ducta ad civitatem (ac.), primum rivo subterraneo, deinde operibus (abl.) arcuatis.
(4) Cognoscitisne Emeritam Augustam? Illam visitate! Urbs (nom.) magnifica est. Etiam visitate me, nam est mihi domus ampla atque libenter vos accipere possum. Valete! |






MEMORANDUM
1. Constructio Infinitiva (EI) = Infinitivus (I) + Complementa infinitivi: De urbe (CCI) vobis (CDI) pauca (CDI) dicere (I).
Constructio Infinitiva (EI) subiectum (Suj.) vel obiectum (CD) de verbo personale esse solet.
2. Ab urbe condita: Roma constituta est anno 753 ante Christum natum.
3. Sum, esse, fui + dat.= habeo + ac.: est mihi domus ampla = habeo domum amplam.