DIES LVSTRALIS
(1) Ecce Quintus lividus ad horti limina se praebet. -Multum nobis placet te videre, Quinte, sed quid evenit?, quid negotii te urget?, licet opem ferre?, nam exanimus videris -incipit loqui Marcus.
(2) -Ubi primum spiritus duco, omnia vobis narrabo (fut. imp.)… Mater mea proximas kalendas peperit (perf.) -notum est- fraterculum. Ex hoc facile invenitur quid postea acciderit (perf. subj.): filius solo depositus a patre familias tollitur. Quo modo statuit liberum heredem et successorem suum. Verba auspicum audiuntur et sacrificatur... sed quid moror? Dies lustralis est hodie, vos igitur (coord.) oportet me sequi.
(3) Apud Quintum in atrio, familia, familiares, adfines, clientes exspectant: (4) puer eximitur cunis ab avia, frons eius et labella saliva lustrali expiatur, manibus quatitur. Pater ei bullam auream dat et nomen imponitur:
(5) -Hunc profiteor natum mihi, Publium Valerium Macrum, vobis adhibitis testibus. Plaudebant omnes.
(6) -Congratulamur tibi, Quinte, de novo fratre -inquit Marcia.
|





