(1) Postero die (abl.) pueri scholam non habent, nam dies (nom.) comitialis (nom.) est. Marcia Sexti domum redit. (2) Invenit amicum salvum et in domi atrio sedentem (ac.):
-Ut vales, Sexte?
-Anxius te exspectabam, Marcia. Bene valeo, gratias ago tibi. (3) -Pulchre! Reliquum diem (ac.) una agamus (subj.)!
-Optime! –respondit Sextus-. Hodie Emeritae viri comitia habent. (4) Pater (nom.) mei aedilitatem (ac.) petit... -Sunt tota urbe (abl.) tituli in muris qui Secundum, tuum patrem, aedilem (ac.) rogant. -Aptissimus est reipublicae, sed diligentiam ponere debet in amicorum studiis et populi voluntate (abl.). Tu quoque veni mecum! (5) -Puellis non decet in publicis rebus (abl.) versari –inquit Marcia-, sed domum servare et in pudicitia, unico matronae ornamento, se exercere.
Etiam pater meus et Marcus et Quintus adsunt in foro candidatum comitantes (nom.).
(6) Ego autem domum redeo. |





MEMORANDUM
1. Constructio Participii (EPart) = Participium (Part) + Complementa participii: candidatum (CDPart) comitantes (Part).
Constructio Participii (EPart) est constructio adnominalis cum nomine concordans.
2. NOTA BENE:
. Emeritae (gen.) viri = Emeritenses (adj. concordans) viri.
. Pater mei (gen.) = pater meus (adj. concordans).
. Tuum (adj. concordans) patrem = tui (gen.) patrem.
. Populi (gen.) voluntate = populare (adj. concordans) voluntate.
. Matronae (gen.) ornamento = matronale /femineo (adj. concordans) ornamento.